Distinctio XIX — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XIX
SUMMA DISTINCTIONIS NONAEDECIMAE
Hic tractat Magister de proprietatibus hominis in statu innocentiae ante peccatum. Specialiter vero hic sciscitatur, qualiter mortalitas et immortalitas tunc homini competebant, et ex qua causa, qualiter item secundum corpus, et qualiter secundum animam. Quocirca aliorum recitat dicta, et ipse doctrinis Augustini consentit.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaerunt multi, An anima rationalis sit ex natura sua immortalis, an etiam animae irrationales.
Verum de his iam supra introducta sunt multa, et ipsa prolixitas est vitanda.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur, Utrum homo in statu innocentiae potuit tolerare aliquod malum poenae, hoc est, an mala poenalia, ut laesio, fames, sitis, mors, etc., poterant ei accidere seu inesse.
Videtur quod non, quoniam poena debetur culpae, et ut Augustinus super Genesim docet, ordinatio divinae sapientiae atque iustitiae fuit, ne aliquid talium homini ante culpam accideret.
In contrarium est, quia gratia non tollit naturam ; sed naturale est homini esse mortalem, cum et mortale sit quaedam differentia eius, et omne mixtum ex contrariis constans, necessario est corruptibile ; corpora autem primorum parentum ex elementis constabant.
Rursus, ubi fames et sitis locum non habent, non convenit refectio corporalis ; sed primis parentibus ante ruinam peccati conveniebat (imo et iussum fuit) comedere : ergo fames et sitis, quae sunt mala poenae, poterant tunc ipsis inesse.
Rursus, in his qui reficiuntur, est alteratio assidua atque interior corruptio, incorporatio, deperditio : quorum quaedam sunt mala poenalia.
Item si quis intrusisset ensem illorum corporibus, vulnerati fuissent.
Haec et consimilia argumenta possent multiplicari, quae aliud non requirunt nisi ut lucide exponatur qualiter mortalitas et immortalitas, passibilitas et impassibilitas, ipsis convenerunt, et quo dono.
Ad haec Alexander respondet :
Homo ante peccatum non fuit penitus impassibilis (et immortalis) neque simpliciter passibilis. Unde Hugo : Sicut immortalem non dicimus hominem primum fuisse ante peccatum, ut mori omnino non posset, sic etiam nequaquam impassibilem exstitisse credere hunc debemus, quasi nihil omnino pati potuisset, quia naturam in se passibilem habuit. Attamen si non peccasset, sicut nec mortuus, ita etiam sive ad molestiam voluntatis in mente, sive ad corruptionem integritatis in corpore, passus aliquid omnino non fuisset. Potentia quippe est multiplex. Quaedam est obedientialis, qua in actum perducitur solum potestate divina, sicut in costa Adae fuit potentia ut ex ea corpus fieret Eva. Alia est potentia solum materialis, ut illa qua est tantum passiva, nullam habens inclinationem ad actum sibi correspondentem ; potest tamen perduci ad illum actione creatura, multiplici medio subiectum disponente. Alia est potentia passibilis, habens inclinationem ad actum. Alia, qua est propinque ad actum disposita, utpote dispositionem superadditam habens. Alia est necessitatis, ut qua est in coniunctione ad actum. Qualibet harum trium ultimarum est potentia disposita ; sed prima, dispositione remota ; secunda, dispositione propinqua ; tertia, dispositione iam actuata. Haec dico, extenso potentia nomine : potentia enim patiendi, defectus exstat potentia potius quam potentia. Et quia secundum Philosophum, si unum oppositorum multipliciter dicitur, etiam reliquum : hinc impassibile tot dicitur modis, quot passibile. Et intendimus hic de passibilitate et impassibilitate, prout dicunt positionem vel privationem passionis innaturalis, secundum quod ait Damascenus libro secundo : Passio est motus praeter naturam. Estque passio ista cum contrarietate recipientis atque recepti. Est tamen et quaedam passio naturalis.
Cum itaque quaeritur, an primus homo fuit impassibilis ante culpam, dici potest quod si per hoc quod dicitur impassibile, notatur privatio necessitatis ad patiendum, seu dispositionis vel possibilitatis seu inclinationis, sic erat impassibilis : quia non erat in eo natura disposita aut aliqua infirmitate inclinata ad patiendum. Sed prout impassibile dicit privationem potentiae primo modo sumptae, aut modo secundo acceptae : sic non erat impassibilis, quia natura eius non fuit prorsus insusceptibilis infirmitatis et passibilitatis ac culpae. Sicque aliquo modo fuit passibilis, et aliquo modo impassibilis, ut vult Hugo. Hinc impassibilitas illa non fuit dos corporis glorificati, quoniam illa omnem passibilitatis privationem includit.
Haec Alexander.
Qui etiam quaerit hic, utrum homo in statu innocentiae fuit passibilis per extrinsecarum receptionem impressionum. Respondet :
Passio seu passibilitas proveniens ex impressione relicta ab extrinseco, duplex est : una naturalis et consona conveniensque naturae ; alia innaturalis seu destructiva naturae. Prima est duplex : una concernens naturam et salvativa ipsius esse ; alia respiciens ea quae sunt perfectiva ipsius. Ea quae sunt salvativa seu conservativa ipsius esse, respicit passio quae relinquitur ex operibus generativae et nutritivae. Concernentia vero perfectiva ipsius, sunt impressiones cognoscibilium specierum. Hae itaque passiones primis parentibus ante lapsum convenerunt : sicque etiam caelestia corpora in eis agere poterant. Passio vero destructiva et innaturalis, ipsis pro statu illo inesse non poterat ; et hoc fuit ex ordine divinae iustitiae, qua inferiora omnia homini subdita erant, nec potestatem laedendi eum habebant, ex qua Deus eos praeservavit ab omni laesivo quamdiu sibi manserunt subiecti.
Haec idem.
Praeterea Bonaventura :
Haec (inquit) locutio, Aliquid est nunc immortale, secundum Philosophum, duplex est : quia . adverbium illud potest determinare ly immortale, ratione actus moriendi, et item ratione potentiae. Conformiter ista locutio, Utrum corpus hominis fuisset dissolubile ipso non peccante. Quoniam ablativi illi absoluti possunt determinare ly dissolubile, vel quoad posse dissolutionis : et ita est vera, quoniam Adam in statu illo habuit posse ut dissolveretur ; potuit enim peccare, quo facto potuit, imo et oportuit eum mori. Si vero determinent ly dissolubile, quantum ad actum dissolutionis, falsa est illa locutio, quoniam statu illo durante nequivit dissolutio ei inesse, eo quod mors et innocentia simul non stent. Ordo quippe divinae iustitiae non permisit, ut in statu illo culpam praecederet poena.
Haec Bonaventura.
Qui rursus interrogat, utrum Adam peccante, corpus eius potuisset perpetuari in vita per esum ligni vitae. Respondet :
Eadem lege qua divina iustitia non patitur innocentem pati ac mori, non permittit malum impunitum manere. Ideo fuit Dei decretum, ut si homo Dei praeceptum transgrederetur, spiritus hominis dominium suae carnis amitteret ; et sicut voluntas hominis a Deo recessit, sic anima sua corpus suum in hac vita desereret, quatenus dissolutum in suam rediret originem. Cumque decretum Dei fuerit immobile, non potuit homo post transgressionem per esum ligni vitae mortem evadere ; potuisset tamen per esum illum vita vigorari ac prolongari.
Haec idem.
Insuper Thomas his consonans :
Ea (ait) quae sunt ad finem, secundum rationem et exigentiam finis instituuntur ac disponuntur, ut ex secundo Physicorum habetur. Cumque homo ad supernaturalem beatitudinem conditus fuerit, aliquid supernaturale in sua creatione sibi est praestitum. Ex suis vero naturalibus, esse incorruptibile atque perpetuum sibi non competebat, cum habuerit corpus ex contrariis compositum, et materiam secundum eius capacitatem forma perficiat atque informet. Hinc primo homini supra conditionem suae naturae concessum est, ut anima eius in tam supernaturalem ac nobilissimum finem ordinata, communicaret corpori suo esse perpetuum supra corporis talis naturam, nisi aliunde proveniret impedimentum. Et quoniam potestas haec animae supra corpus, consequebatur ex sua ordinatione ad huiuscemodi finem, non poterat impediri eius effectus, nisi per deordinationem eius a fine : quod sine peccato esse nequivit. Et quia peccare adhuc valebat, libero suo arbitrio nondum confirmato in bono, potuit ille immortalitatis impediri effectus : hinc quodammodo fuit mortalis. Verumtamen, quoniam moriendi potentia non potuit immediate in actum reduci, quia non sine praecedente mentis aversione, idcirco loquendo simpliciter, homo in statu illo exstitit immortalis, et secundum quid mortalis : quia ut nono Metaphysicae dicitur, illud simpliciter est in potentia ad aliquid, quod uno motore potest perduci in actum : non enim dicimus quod ex terra valeat fieri statua, sed ex cupro, quamvis ex terra sit cuprum.
At vero quidam dicunt, quod in statu innocentiae nulla deperditio aut dissolutio fuisset in corpore Adae, nec cibus sumptus fuisset ab ipso ad restaurationem deperditi, sed contra communem defectum naturae, qui est vertibilitas ad nihilum. Ex quo sequeretur, quod et caelestia corpora cibis egerent. Per cibaria quoque non tollitur dependentia creaturae a Creatore, a quo et ipse cibus dependet. Idcirco dicendum, quod in statu illo sumptus fuisset cibus ad deperditi restaurationem, ad corporis augmentum, atque ad multiplicationem speciei per viam seminalem, secundum quod nutritiva augmentativae et generativae deservit. Aliqua ergo deperditio fuisset in corpore Adae, nec tamen subsequi poterat dissolutio eius in toto, propter virtutem corporis regitivam profluentem ex anima : sicut et elementa secundum partem, non secundum totum, corruptibilia perhibentur. Quod si non comedisset, obisset : non tamen ante peccatum, quoniam iussum ei fuit comedere.
Si autem quaeratur, an homo in statu illo dormisset ; dicendum, quod quamvis aliqui opinentur quod non, tamen cum dictum eorum nec ratione nec auctoritate firmetur, probabilius aestimatur quod sicut habuisset vitam animalem cibis alendam, sic habuisset et ea quae vitam huiusmodi consequuntur. Inter quae ponitur somnus, praesertim qui ex naturalibus oritur causis, ut ex evaporatione alimenti, humiditateve cerebri in prima aetate. Somnus vero prout ex aegritudine, fatigatione, labore, innaturalive causa procedit, tunc non fuisset. Somnus quippe quantum est in se, est passio ad perfectionem totius pertinens animalis : quia in somno vigorantur virtutes naturales, et quietantur virtutes animales, ut postmodum in suis sint actibus fortiores.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus, dicendo :
Finis necessitatem imponit mediis. Corpus autem datum est animae, ut sit ei instrumentum in servitio Dei : hinc sicut se habuit anima ad Dei servitium, sic corpus ad animam. Anima vero propter arbitrii libertatem habuit potentiam iugiter permanendi in Dei obsequio ac etiam recedendi ab eo : ideo in corpore fuit potentia separandi ab anima si peccaret, et inseparabiliter permanendi cum anima si non peccaret.
Haec Petrus.
Thomas quoque de Argentina testatur : Immortalitas illa corporis Adae principaliter fuit ab anima eius, sicut ab influente intrinsece ; et ab aequali eius complexione, sicut a causa disponente ; a ligno vitae, sicut a vegetante ; et a regimine divinae providentiae, tanquam a causa interius conservante atque exterius protegente.
Richardus demum hic refert :
Dicunt quidam, quod concurrente virtuositate complexionis Adae, virtuositateque ligni vitae, ac virtuositate originalis iustitiae, simul poterat anima prohibere ne fieret tanta consumptio in humido radicali, nec tanta debilitatio in calido naturali, quod restaurari non possent per efficaciam ligni vitae. Cuius virtus exstitit tanta, quod de illo poterat virtus nutritiva ipsius Adae, cum adiutorio originalis iustitiae, generare humidum tam virtuosum ad conservationem calidi naturalis sicut est humidum radicale ; poterat etiam continere virtutem corporis, ne distemperaretur virtute alicuius exterioris et naturalis influentiae vel interioris. Hinc, ut istis videtur, homo in statu illo sine fine vivere potuisset per adiutoria iam praefata.
Alii opinantur quod quamvis per adiutoria ista Adam valde diu vivere potuisset, non tamen sine fine ; nec tamen obisset, si non peccasset, quoniam ante finem temporis quo ibi vivere potuisset, translatus fuisset ad gloriam. Cui dicto videtur consentire Augustinus duodecimo de Civitate Dei dicens, quod homo cuius naturam quodammodo mediam inter angelos bestiasque constituit Deus, si Creatori suo tanquam vero domino esset subiectus, in consortium transiret angelicum, absque media morte beatam immortalitatem sine ullo termino consecutus.
Haec Richardus.
Albertus praeterea sciscitatur, an Adam in statu innocentiae alterabilis fuit per senectutem. Respondet :
Duplex est alteratio talis : una accepta in mensurante, puta in tempore ipso ; alia accepta in mensurato, videlicet in re temporali. Primo modo fuisset alterabilis per aetatem : nam quoad periodum mensurantem, modo iunior, modo senior exstitisset secundum aetatis processum. Secundum id vero quod relinquit tempus mensurans, non fuisset alterabilis : hinc quantitate et virtute substantiae non profecisset, nec defecisset ; sed in perfectione in qua conditus fuit, stetisset usque ad terminum praeordinatum a Deo, in quo translatus fuisset ad vitam simpliciter immortalem.
Haec Albertus.
Porro Scotus a praeinductis partim dissentiens :
Homo, inquit, durante innocentiae statu potuit mori. Quod patet per causas mortis post lapsum. Quae causm sunt duae in genere : una ab intrinseco, alia ab extrinseco. Prima est duplex : una ab intrinseco per actionem mutuam contrariorum inter se et intra corpus, vel propter actionem intensam unius ad alterum ; vel ex defectu alterius, ut ex subtractione nutrimenti. Primo modo accidit corruptio naturalis in animatis, non ex actione elementi in elementum, quia non manent in mixto, ut ostensum est supra ; nec propter aliam qualitatem elementarem activam aut passivam. Ponitur ergo ibi causa intrinseca corruptionis ex actione unius partis organica ; in aliam partem, corrumpendo ipsam ut corpus fiat indispositum atque inhabile ad animationem. Istaque actio deputatur calori in humidum radicale, corrumpendo illud et consumendo ; ad cuius corruptionem sequitur corruptio et consumptio propria, ut patet in igne et oleo ac lychno : quia pars secundum speciem liabet certam periodum et determinatam, in qua potest convertere in se partem nutrimenti appositam, et in qua non, etc.
Haec Scotus.
Qui circa haec plura conscribit quorum oppositum ex praehabitis innotescit. Nam (ut patuit supra) dicit corpora primorum parentum ac posterorum non esse ex elementis constantia, et hic scribit quod in paradiso in innocentiae statu potuissent corrumpi paulatim, non tamen fuissent corrupta, quoniam ante tempus corruptionis fuissent in paradisum caelestem translata ; nec omnes fuissent simul translati alioqui praecedentes diutius, valde excessissent posteriores in meritis. Verum de his infra magis dicetur. Certum vero censetur, quod una pars unumve membrum seu organum, non agit corruptive in aliud directe, nisi per qualitatem contrariam. Probabilius item videtur, quod durante innocentiae statu homo non potuit mori, quam quod tunc potuit mori, loquendo de statu illo formaliter : alioqui posset potentia illa poni in esse, sicque sequeretur quod durante statu illo, istud inconveniens non fuisset, Adam innocens moritur.
Postremo, Durandus hic ait, quod in statu innocentiae non fuisset passio aliqua sensitivi perceptibilisve doloris ex perceptione laesivi, sed bene abiectio alicuius convenientis secundum naturam, videlicet deperditio, ad cuius instaurationem alimento indiguisset.
Verumtamen quod ita abiicitur, non est prorsus conveniens ipsi naturae secundum dispositionem quam habet in ipsa abiectione : tunc enim paulatim indispositum factum est, corruptionique proximum.
Verumtamen de somno hominum in statu inuocentiae aliter a praetactis sentiens Alexander :
Cibus, inquit, quo usi fuissent, naturae eorum valde connaturalis ac consonus exstitisset, quo et prorsus temperate ac modice exstitissent utentes. Virtus quoque digestiva erat valida valde, ita quod non requirebatur revocatio exterioris caloris : idcirco non ascendissent fumositates somnum causantes. Fumositates namque quae somnum causant, sunt grossae ac multae, non modicae ac subtiles.
Haec Alexander.
QUAESTIO III
Consequenter hic quaeritur, Utrum immortalitas et impassibilitas iam praefatae convenerunt homini in statu innocentiae ex sua natura.
Ad quod ex iam dictis patet responsio, quod utique supernaturaliter et ex dono gratiae inerant, atque collatae fuerunt homini ex elementis secundum corpus composito : cuius multiplici corruptibilitati defectuositatique naturali per multiplicia Dei beneficia gratiosa providebatur, sicut expressum est.
Quaeritur quoque hic, utrum immortalitas illa fuit eadem cum immortalitate corporum glorificatorum.
Ad quod item ex praeinductis habetur responsio quod non, nec erat dos, nec ita perfecta, nec omnem mortalitatem excludens, sicut immortalitas corporum Beatorum ; nec fuit donum gloriae consummata, ut erit dos immortalitatis, sed innocentia et gratia nondum completa.
Verum plenius prosequendo Alexander respondet :
Quidam dixerunt, quod immortalitas in primo homine fuerit a natura, quia ex sua natura habuit aptitudinem ad immortalitatem ; quidam, quod ex gratia, quia ex dono gratuito habuit completionem : quemadmodum homo ex sua natura est beatificabilis, sed non nisi per gratiam consequitur beatitudinem. Sed advertendum quod triplex est hominis status, secundum Hugonem. Primus innocentiae, in quo poterat primus homo peccare et non peccare, similiter mori et non mori. Secundus est status naturae lapsae, in quo homo potuit peccare, et non potuit non peccare ; similiter potuit mori, et non potuit non mori. Tertius est status gloriae, in quo poterit non peccare, et non poterit peccare ; similiter poterit non mori, nec poterit mori. Conformiter duplex est gratia, puta perfecta et imperfecta. Et imperfecta est duplex : una gratia gratis data, quae respectu gratiae gratum facientis est imperfecta ; similiter gratia gratum faciens imperfecta est respectu gratiae consummatae seu gloriae, quae tollit miseriam culpae et poenae, nam gratia gratum faciens tantum aufert miseriam culpae. Immortalitas igitur primi status, seu possibilitas non moriendi, fuit a gratia gratis data, non a gratia gratificante ; immortalitas vero secundi status, quae est potestas non moriendi spiritualiter, est a gratia gratum faciente ; immortalitas autem tertia, est a plenitudine gloriae, quae est gratia consummata.
Haec Alexander.
Qui insuper scribit :
Aliqui dicunt, quod eadem secundum rem fuit potentia mortalitatis et immortalitatis, differens secundum maiorem appropinquationem ad actum suum ac finem : sicque potentia quae primo fuit moriendi et non moriendi indeterminate, postea determinata est ad unum, puta ad mortem ; atque haec eadem per meritum gratiae, ac per praemium supervenientis gloriae, determinabitur ad vivendum beatifice. Sic ergo immortalitas innocentiae et immortalitas gloriae sunt eadem potentia in re ; non autem sunt idem prout habitum dicunt, quia quod additur potentiae in via, realiter differt ab eo quod additur ei in patria.
Haec Alexander.
Hinc Thomas :
Immortalitas, inquit, dicit potentiam ad semper vivendum et non moriendum. Quae immortalitas dupliciter potest considerari : primo, quantum ad potentiam incompletam ac naturalem, et ita est eadem, sicut et ipsa natura ; secundo, quantum ad munus gratiae, quod formale est complementum illius potentiae, et ita diversae sunt.
Haec Thomas in Scripto.
Verumtamen Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, defendit et dicit, quod non fuit potentia eadem : quia potentia semper vivendi fuit in Adam potentia naturalis, sed potentia moriendi fuit in eo impotentia naturalis ; ideo aliud erat in eo potentia semper vivendi et potentia moriendi. Item, mori est pura privatio, ergo potentia moriendi non est aliquid positivum, sed potentia non moriendi est quid positivum, videlicet potentia semper vivendi : non ergo sunt idem. Nec sequitur, eadem est potentia currendi, et non currendi, ergo eadem est potentia moriendi, et non moriendi : quia liberum arbitrium cuius actus in homine est currere, habet se ad utrumlibet ; mori autem non est actus liberi arbitrii, sed naturae corruptae.
Haec Antisiodorensis.
Verumtamen in primis parentibus in statu illo, mori et non mori ex libero pendebat arbitrio originaliter et ante ruinam, sicut peccare et non peccare.
At vero Petrus :
Ad actum (asserit) felicitatis et immortalitatis in statu gloriae inest homini aptitudo a natura, dispositio autem remota a gratia gratis data, dispositio vero propinqua a gratia gratum faciente, et complementum a forma seu habitu gloriae. Conformiter, ad actum felicitatis et immorlalitatis in statu innocentiae inerat primis parentibus aptitudo a natura complexionis aqualis, dispositio remota ab esu omnium lignorum communi, dispositio propinqua ab esu ligni vita, complementum a gratia innocentia. Nempe in corpore nostro ex quatuor causatur corruptio. Primum est inaequalitas complexionis. Secundum, defectio paulatim humidi radicalis, qua restauratur per humidum nutrimentale. Tertium est debilitatio calidi naturalis, ex consumptione humidi radicalis et admixtione extranei humidi nutrimentalis, sicut et virtus vini ex aqua admixtione. Quartum est inclinatio elementorum contrariorum ad oppositas regiones. Contra primum istorum inerat primis parentibus praecipua complexionis aequalitas ; contra secundum, refectio ex cibis diversis ; contra tertium, esus ex ligno vita ; contra quartum, gratia innocentia, id est originalis iustitia, qua sicut ratio subdita fuit Deo, sic corpus anima : cuius gubernatio plus valebat in conservando, quam elementorum inclinatio in dissolvendo.
Haec Petrus : quae et plenius sunt in Thoma.
Scripta autem Bonaventura ad haec, tam Thomae quam Petri includunt continentque responsa.
