Distinctio XXIX — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE NONAE

 

 

Superius coepit Magister tractare de primis parentibus, et occasione hinc sumpta, induxit tractatum de his quae communiter genus concernunt humanum, videlicet : de potentiis animae, praesertim de libero arbitrio, de gratia et virtutibus. Nunc redit ad pertractandum de pertinentibus ad primos parentes, de quibus aliquas inserit quaestiones : an indiguerint gratia tam operante quam cooperante, an etiam virtutes eis concreatae fuerint. Insuper tractat de poenis originale peccatum secutis, utpote : de eiectione eorum ex paradiso, et iusta eorum irrisione ac prohibitione reditionis in paradisum. Ultimo quaerit, an primi parentes ante transgressionem usi sint fructu arboris vitae : et si sic, cur ex illius esu non fuerunt immortalitatem adepti.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Circa haec multa quaeruntur, quorum quaedam iam supra sunt expedita, videlicet : an primi parentes fuerunt creati in scientiis atque virtutibus, et item in gratia, et de multiplici perfectione eis per creationem collata. Patuit quoque quod per naturalia sine supernaturalibus charismatibus gratiae nec mereri potuerunt, neque salvari.

 

Sed ultra nunc quaeritur, An maior fuisset perfectio parentum primorum et posterorum ipsorum, si in paradiso sine transgressione mansissent, quam fuit post transgressionem.

 

Circa hoc Alexander plurima sciscitatur. Primo, an habuerunt fidem. Sed cum fuerint viatores fideles, certum quod fidem habuerunt, imo et fidem formatam, quoniam caritatem ante lapsum habebant, et erant in statu merendi.

 

Secundo, an habuerunt universitatem virtutum. Videtur quod sic, quia secundo libro asserit Damascenus : Deus fecit hominem omni virtute circumdatum, et omnibus bonis ornatum. Praeterea, sicut tunc abundavit Adam scientia prae omnibus nobis, sic et virtute : ergo fuit in ipso abundantia maior virtutum tunc, quam postea in ipso aut aliis. Rursus, virtutes concatenatae dicuntur : ergo si habuit unam, habuit universas ; et tanto perfectius, quanto in ipso vivacior fuit natura, et ab interiori pronitate corruptionis et fomite purior atque immunior.

 

Ad hoc respondendum, quod cum fit comparatio multitudinis donorum gratiae ad statum naturae lapsae et statum naturae institutae, hoc potest intelligi vel de donis gratiae gratis datae, vel de donis gratiae gratum facientis. Si intelligatur de donis gratiae gratis datae, sic se habent sicut excedentia et excessa, quoniam aliqua dona gratiae gratis datae habuit Adam in statu primo, utpote immortalitatem et impassibilitatem, quae non habuit aliquis posterorum ipsius. Aliqua quoque dona gratiae gratis datae habuerunt posteri eius, quae ipse non habuit, ut sunt gratia sanitatum, operatio virtutum, genera linguarum. Ratio autem huius diversitatis est, quod alia dona competebant statui illi, alia isti. Si autem loquimur de donis gratiae gratum facientis, cum dona illa connexionem habeant quantum ad habitus, et quantum ad actus qui perfectionis sunt : sic concedendum quod in multitudine aequali fuerunt in primo homine et eius posteritate ; et hoc dico, quantum ad habitus et actus qni perfectionis sunt ; quantum vero ad actus qui habent imperfectionem annexam, non fuerunt in Adam in statu primo. Nempe ut quartodecimo de Trinitate loquitur Augustinus, virtutes alios actus habebunt in patria, quam habent nunc in via. Actus namque prudentiae ibi erit, nullum bonum Deo praeferre neque aequare ; actus fortitudinis ibi erit, Deo firmissime adhaerere ; temperantiae, nullo defectu noxio delectari. Hos eosdem actus et usus habuerunt in primis parentibus ante lapsum, quamvis non ita perfecte sicut in patria.

Si autem obiciatur, quod non habuerunt virtutes poenitentiae et perseverantiae ; dicendum, quod poenitentia reducitur ad virtutem iustitiae. cum enim sit de speciebus iustitiae, statu exsistente naturae lapsae actus eius est dolere de peccato, qui non ante fuisset ; sed actus eius in statu innocentiae fuisset, Deo regenti esse subiectum. Perseverantia demum accipitur primo modo pro proposito perseverandi in bono, et ita est virtus vel dispositio virtutem inseparabiliter consequens ; secundo, pro continuatione in bono usque in finem, et ita non dicit habitum, sed actum quem primus homo non habuit.

Haec Alexander.

 

Insuper quaerit, an virtutes in statu innocentiae habuerunt tantam efficaciam promerendi ut modo. Dicendum, quod secundum Hugonem, divinae dispensationis ordo et ratio hoc poposcerunt, quod sicut ab initio, tempore procurrente, magis ac magis adventus Salvatoris appropinquavit, sic semper magis ac magis effectus salutis cresceret atque cognitio veritatis. Maior autem effectus est ex maiori efficacia gratuitorum, secundum comparationem personae ad personam, aut status ad statum. Si primo modo, sic se haberent sicut excedentia et excessa : probabiliter quippe praesumi potest, quod post lapsum quidam fuerunt qui gratiam habuerunt maiorem et in meritis efficaciorem, quam aliqui qui fuissent in statu innocentiae, si status ille perseverasset ; aliqui vero minorem : sicut et creditur de personis Mosaicae ac evangelicae legis. Si secundo modo, id est, si generaliter comparetur status ad statum, ad hoc concurrit consideratio duplex : quoniam gratia seu virtutes possunt considerari, vel in comparatione ad eos qui eas habuerunt, seu quos perficiunt et informant, hoc est ad suscipientes ; vel considerantur in se seu secundum se. Si considerentur per comparationem ad suscipientes, quia efficacia gratias ac virtutum maior est ex idoneitate suscipientis, quae idoneitas est ex consentancitate voluntatis et promptitudine obediendi seu subiiciendi se gratiae atque virtutibus : sic dici potest quod gratia et virtutes efficaciores erant in statu innocentiae. Si vero considerentur gratia et virtutes secundum se, sic non est usquequaque certum in quo statu Deus contulerit maiorem efficacioremve gratiam, eo quod magnitudo gratiae distributae et efficacia virtutum attenditur secundum discretionem distribuentis, quae nostram latet notitiam, et item secundum praeparationem maiorem ex parte suscipientis. Verumtamen pie et non improbabiliter supponendum est, quod maiora munera gratiae ac virtutum largitus est homini lapso, quam dedisset homini, si in statu innocentiae permansisset : tum quia post lapsum homo magis indiguit ; tum quia condecuit Deum de malo maius bonum elicere, quam sit illud bonum quod malum tollit seu adimit. Hinc sequitur, quod maiora efficacioraque dona gratiae post lapsum data sunt homini, praesertim sub evangelica lege, in qua Christus apparet vultui Patris pro nobis. Quod videtur insinuari in Ioanne, quo legitur : Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Hinc protinus post ascensionem dedit praeclarissima dona hominibus.

Haec Alexander.

 

Circa haec quaerit Bonaventura, utrum primus homo habuit tot virtutes ante lapsum, quot postmodum. Ad quod respondet per verba iam habita Alexandri, distinguendo de comparatione.

Porro de hoc, utrum dona gratuita fuerint aeque efficacia ad merendum ante lapsum ut postea, scribit :

Efficacia meriti venit ex tribus, ex difficultate operis, ex promptitudine voluntatis, ex magnitudine caritatis. Difficultas operis multum confert ad meritum, in tantum ut homo qui est multo minoris caritatis quam angelus, mereatur venire ad sublimitatem angelicam, ut constat ex hoc quod Christus ait de beatissimo Ioanne Baptista : Inter natos mulierum, etc. Non enim est dubitandum, quin Ioannes sit exaltatus ad ordines excellentium angelorum ; et tamen in hac vita multo minoris exstitit caritatis quam infimus angelorum. Promptitudo etiam voluntatis facit plurimum ad hoc (teste Apostolo). Si voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est ad meritum : quantacumque enim sit gratia in homine, nisi voluntas sit gratiae consentanea, nunquam elicit meritoria opera ; et quanto plus voluntas subiacet gratiae et conformatur, tanto plus in operibus meritoriis exercetur et crescit. Magnitudo insuper caritatis inter omnia principaliter facit ad meritum, quia secundum ipsius quantitatem magis attenditur remuneratio praemii substantialis. Pondus namque amoris valorem meritoriis praestat operibus.

 

Si igitur fiat comparatio efficaciae promerendi in donis gratuitis, secundum statum post lapsum, et secundum statum ante lapsum ; responderi potest, quod quantum ad operis difficultatem efficaciores sunt virtutes nunc quam tunc : nunc etenim plus impugnatur et impugnando probatur examinaturque virtus quam tunc, ut patet in sanctis martyribus. Quantum vero ad promptitudinem voluntatis, efficaciores fuissent virtutes in promerendo tunc quam nunc, quia voluntas tunc quasi continue fuisset in bonis operibus Deo placentibus, sine retardatione. Atque per istam distinctionem solvuntur varia argumenta quae hic fieri queunt pro parte utraque. Praeterea si quaeratur de maioritate efficaciae ex parte caritatis, dicendum quod aut fit comparatio particularis personae ad particularem personam, aut status ad statum. Si primo modo, sic haberent se sicut excedentia et excessa. Probabile quippe est, quod quidam post lapsum maioris fuerunt et erunt perfectionis quibusdam qui in innocentiae statu fuissent, si Adam stetisset ; aliqui vero minoris quibusdam, quemadmodum dici solet, dum fit comparatio status legis scriptae ad statum evangelicae legis. Si autem comparetur generaliter status ad statum, non videtur omnifarie certum in quo statu Deus gratiam ampliorem contulisset hominibus : quia secundum diversas conditiones reperitur maior et minor idoneitas in homine suscipiente, etc., ut supra in Alexandro.

 

At vero responsio Thomae ad praeinducta a praeinductis videtur aliquantulum discrepare :

Donorum (inquiens) gratuitorum quaedam ordinantur absolute ad perfectionem eius cui donantur, quasdam ad aliorum utilitatem. Utilitas vero quaedam est, defectibus proximorum succurrere, sicut per signa infidelitati medetur. Et quia defectus huiusmodi in primo statu non exstitissent, idcirco nec dona contra eos collata fuissent in illo ; dona vero absolute in perfectionem recipientis ordinata, quibus secundum corpus animamve perficitur, ut gratia gratum faciens, caritas, impassibilitas corporis, in statu innocentias amplius abundassent. Sed iste excessus considerari potest dupliciter, utpote intensive et extensive. Et extensive, plura de huiusmodi donis homo in primo statu habuisset. Habuit enim impassibilitatem obedientiamque perfectam virium inferiorum ad rationem, et consimilia quae in hominibus post lapsum non sunt. Verum est quoque, quod quaedam dona sunt post peccatum, quas imperfectionem habent annexam, quae vel in primo statu non fuissent, aut si fuissent, secundum alium modum ac alios actus fuissent : intelligendo tamen hoc ipsum non de imperfectione quae naturam consequitur, sed quae ex peccato est consecuta. Nempe et fides ex sua natura est imperfecta, cum eius sit per speculum in aenigmate intueri : quod etiam in primo statu homini convenisset, licet vidisset clarius divina. Continentia vero prout includit imperfectionem ex repugnantia passionum, non fuisset in innocentiae statu, nec poenitentia ut est virtus specialis, secundum eosdem actus ad minus. Porro si iste excessus intensive consideretur, praesertim quantum ad gratum facientia dona, sic considerando seu comparando statum ad statum, communiter homo ante peccatum maiori gratia praeditus fuisset quam postea. Nihilo minus aliqui post peccatum maiorem gratiam habere possunt quam aliqui ante peccatum.

Haec Thomas.

 

Rationabilior autem videtur responsio Alexandri et Bonaventurae. Deus etenim copiosiora et eminentiora gratiarum charismata hominibus est largitus virtute et merito suae incarnationis, virtuosissimae in mundo hoc conversationis, benedictaeque passionis, quam si homo factus non esset. Nec dubium quin homini Christo ac gloriosissimae Virgini data sit gratia ineffabiliter maior, ratione hypostaticae unionis naturae humanae cum Verbo aeterno, et generationis Filii Dei ex Virgine alma.

 

Asserit quoque hic Thomas :

Ex quo indigentia dicitur respectu finis, non est dicendum quod homo post peccatum magis indiget gratia quam ante. Illud enim ad quod per se gratia ordinatur, videlicet gloria, super naturales est vires tam ante peccatum quam postea. Sed quantum ad id ad quod gratia per accidens ordinatur, quod est remotio mali, homo plus indiget gratia post peccatum. Per respectum autem ad gloriam attenditur mensura gratiae, quoniam per maiorem gratiam maiorem gloriam quis meretur. Non autem attenditur mensura gratiae per respectum ad remotionem peccati vel infirmitatis, cum minima sufficiat gratia ad delendum universa peccata. Unde non maiori gratia indiget homo post peccatum quam ante ; sed verum est quod ad plura indiget homo gratia post peccatum quam ante.

Haec Thomas.

 

Contra quae obici potest, quod cum gratia directe ordinetur ad gloriam, et gratia, iuxta Thomam, maior fuisset in statu innocentiae : ergo gratia illa per peccatum amissa, homo in statu corruptionis magis indiguit gratia ; et tanto plus, quanto amplius distabat a gloria, et quanto superiores vires eius, intellectus videlicet et voluntas, per quas capax est gloriae, infirmiores factae fuerunt et pauperiores, utpote gratuitis spoliatae, atque in naturalibus laesae. Denique, quamvis minima gratia, sicut et minima caritas, sufficiat ad delendum cuncta peccata, quantum ad necessitalem salutis requiritur, non tamen quantum ad reatum, nec quantum ad expurgationem reliquiarum peccati : sicque magis indiguit gratia post peccatum, tam intensive quam extensive. Et istud affirmant non solum doctores magni scholastici, Antisiodorensis, Alexander, Bonaventura, sed et sancti Patres, Augustinus, Bernardus et Beda. Nec verum apparet, quod indigentia sit tantum vel determinate respectu finis. Indigemus enim etiam cibo, potu et vestibus, sicut et in Canonica S. Jacobi legitur : Indigeant victu quotidiano.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione nonagesima quinta :

Homo, inquit, in statu innocentiae aliqualiter habuit omnes virtutes. Talis etenim exstitit rectitudo ipsius, quod ratio sua fuit Deo subiecta, inferioresque vires rationi. Virtutes autem non sunt nisi quaedam perfectiones quibus anima ordinatur ad Deum, et inferiores vires disponuntur secundum regulam rationis. Hinc rectitudo primi status exegit ut homo universas quodammodo virtutes haberet. Verumtamen virtutes quaedam sunt, quae in sui ratione nullam imperfectionem important, etc, ut supra in Scripto.

 

De efficacia autem merendi maiori, tempore innocentiae, subdit in Summa :

Quantitas meriti ex duobus pensatur. Primo, ex radice caritatis et gratiae : cui merito correspondet praemium essentiale. Qui enim ex maiori caritate aliquid facit, perfectius Deo fruetur. Secundo, ex quantitate operis : quae duplex est, utpote absoluta et proportionalis. Vidua enim quae obtulit duo aera minuta, minus obtulit quam divites quantitate absoluta ; quantitate vero proportionali obtulit plus quam illi. Et utrique huic quantitati correspondet praemium accidentale, quod est gaudium de bono creato. Itaque opera hominis in statu innocentiae efficaciora fuissent ad promerendum primo modo, videlicet quantum est ex radice caritatis et gratiae, qme copiosior tunc fuisset ; similiter quantum ad absolutam operis quantitatem, quia cum homo maioris tunc esset virtutis, opera fecisset maiora. Si autem attendatur quantitas proportionalis, maior est ratio meriti post peccatum, propter hominis imbecillitatem : magis enim excedit parvum opus potestatem eius qui cum difficultate operatur illud, quam magnum opus potestatem eius qui sine difficultate operatur.

Hae idem in Summa, quae consonant dictis eius in Scripto. Ideo de utrisque par est iudicium.

 

Albertus autem de his non scribit in ista distinctione, sed supra.

 

Petrus vero :

Verius (inquit) credo, quod dona gratiae gratum facientis in statu innocentiae statuque culpae essent aequalia, quia secundum essentiam gratiae mensuratur gloria. Esset autem generaliter aequalis gloria electorum utriusque status : erimus enim aequales angelis sanctis. Gratia tamen secundum efficaciam maior tunc fuisset quantum ad bonum agendum, quia voluntas tunc promptior esset, propter quod frequentius et facilius moveretur in Deum ; gratia vero secundum efficientiam contra malum nunc maior est, quia in illo statu non essent culpa et poena. Quemadmodum etiam fuisset aequalis gratia, ita et aequalis efficacia, quantum ad praemium essentiale, non quantum ad praemium accidentale, quod attenditur penes genus et circumstantias operis, ut praemium aureolae virginum, doctorum, ac martyrum : nunc quippe maior est difficultas in bene agendo ac patiendo, ideo maius est modo praemium accidentale.

Haec Petrus.

 

Quibus obici potest, quod praemium essentiale non correspondet essentiae sed efficientiae gratiae in bonis. Si ergo in statu innocentiae fuisset maior efficientia gratiae quam post culpam, ergo et maius praeinium essentiale.

 

Richardus demum praeinductas refert opiniones cum suis motivis, ad nullam earum se multum divertens, sed qualiter quaelibet probabiliter queat defendi declarans.

Durandus vero sequitur positionem Petri de aequalitale gratiae in statu utroque, et de inaequalitate efficaciae ad merendum.

 

 

QUAESTIO II

 

AMplius quaeritur, An originale peccatum convenienter punitum sit per eiectionem peccantium de paradiso, et prohibitionem redeundi, ac mortem.

 

Videtur quod non, quia ut divus Dionysius loquitur, peccatum non tollit naturalia ; sed paradisus terrestris fuit naturalis locus primorum parentum originali iustitia ornatorum : ergo per peccatum auferri non debuit.

Secundo, Deus non punit ultra sed citra condignum : ergo unum et simplex peccatum non fuit tam multiplici poena puniendum.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Quemadmodum super Genesim asserit Augustinus, Deus iusto iudicio eiecit Adam de paradiso in hunc locum miseriae. Nec derogat his illud Nahum, Non surget duplex tribulatio : quia haec omnia, pro condigna punitione, computantur et sunt unum aggregative, et sicut paradisus fuit congruus locus primorum parentum propter multiplex donum gratiae eis collatum, sic donis illis amissis inde fuerunt expellendi. Rursus, cum necessitati moriendi essent addicti, non competebat eis mansio paradisi, qui est habitaculum beatorum beatitudine innocentiae. Denique, ut Sancti super Genesim protestantur, Deus puniendo sic primos parentes, non continuit in ira sua misericordias suas : quia in ipsa promulgatione poenae eiectionis, signavit modum quo possent reverti meliorem ad paradisum, puta caelestem. Nempe cum Cherubim et flammeum gladium constituit ante paradisum ad custodiendum viam ligni vitae, per Cherubim, quod interpretatur plenitudo scientiae, caritas designatur ; per flammeum atque versatilem gladium, signantur poenae huius mortalis vitae, quae scindunt ut gladius, atque ut flamma exurunt, versatilesque sua variatione consistunt. Hinc quamvis ad litteram fuit ibi angelorum custodia, secundum Augustinum, tamen ipso modo loquendiae misericorditer designavit, quod per temporalium tolerantiam passionum et caritatem, spes sit redeundi ad paradisum supremum. Unde et ignis ibi in specie corporali est constitutus ceu igneus gladius.

 

Praeterea si quaeratur, an primi parentes ante suam eiectionem comederunt de fructu ligni vitae : videtur quod sic, quoniam mulier dixit serpenti, De lignis quae sunt in paradiso vescimur. Quod si concedatur, quaeritur cur per esum primum non fuerint protinus immortalitatem adepti. Ad hoc Magister ex verbis Augustini et Strabi modeste sine temeraria assertione respondet, quod esus fructus illius forsan non contulit immortalitatem, nisi frequenter reiteratus.

Et si obiciatur, quia quod saepe comestum confert aliquid ut ex sua natura, hoc etiam semel comestum confert idem, quamvis forsitan non in tantum ; dicendum, quod solutio Magistri est bona. Et iuxta dicta Augustini, Ambrosii, Strabi, ac Bedae, lignum vitae habuit hanc virtutem, quod comestum semel aut saepius praestitit immortalitatem. Sed quod parentibus primis non contulit, secundum Ambrosium in suo Hexaemeron ideo fuit, quoniam Deus praevidit eos casuros, moriendique necessitudinem incursuros. Hinc immortalitatis effectum non senserunt, ne poena eis comminata a Deo propter peccatum, impediretur per lignum. Dixerat namque eis Deus : Quacumque die comederitis ex eo, morte moriemini, id est, moriendi necessitatem incurretis. Hanc responsionem Ambrosii credo ceteris probabiliorem. Si vero sequi quis velit responsionem Magistri sumptam ex Augustino, dicere potest quod lignum vitae saepe comestum, fortiorem habuit impressionem quam semel sumptum, idcirco non sequi quod assumit obiectio.

Haec Albertus.

 

Hinc Thomas :

Ad felicitatem, inquit, aliquid pertinet tanquam de substantia eius, ut visio ; aliquid vero per modum congruentiae. Sicque sicut beatitudini electorum correspondet caelum empyreum, sic statui innocentiae paradisus. Itaque ad illam viae beatitudinem aliqua tanquam essentialia pertinebant, sicut inferiorum obedientia virium, immortalitas corporis ; temperatissimus vero locus, utpote paradisus, per congruentiam quamdam. Ideo, sicut per transgressionem perdidit innocentiae statum, ita et locum tam tranquillum et gaudiosum.

Impedimenta vero accedendi paradisum, forsitan per flammeum gladium designantur. Nam locus ille inaccessibilis praecipue aestimatur, propter intemperatum calorem in intermediis locis. Insuper, quamvis homo ante peccatum de ligno vitae sumpsisset, non tamen immortalitatem consecutus fuisset, quam fructus illius ligni conferre nequivit nisi frequenter sumptus. Nec enim arbor illa fuit per se causa immortalitatis, sed potius dispositio quaedam ad hoc. Dispositio autem non perducit ad effectum nisi multiplicata. Non enim una applicatio medicinae per se efficit sanitatem.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordant Petrus et Richardus.

 

Qualiter autem mors sit inflicta propter originale peccatum, sequenti distinctione tractabitur.

De his etiam scribit Thomas in secunda secundae, quaestione centesima sexagesima quarta ; in Summa quoque contra gentiles, libro quarto.

 

Porro Bonaventura :

Deus, ait, hominem de paradiso eiecit aequo iudicio, ita quod misericordia fuit ibi admixta, quatenus homo in terram huius miseriae pulsus, reminiscatur quid peccando amiserit, peregrinum et exsulem se agnoscat, atque ad paradisum respiret caelestem.

Quaeritur item de hoc quod Magister ex Augustino affirmat, ipsum Adam tunc non habuisse virtutes quando peccavit. Videtur enim hoc falsum, quia si non habuit eas quando peccavit, ergo antequam peccavit, eas amisit ; sed non amisit eas nisi peccando : ergo peccavit antequam peccavit. Dicendum, quod tempus commissionis peccati dupliciter potest considerari : primo, secundum inchoationem ; secundo, penes consummationem. Si primo modo, sic non habuit virtutes quantum ad actum earum quando peccare coepit, habuit tamen eas quantum ad habitum. Si secundo modo, sic nec actu nec habitu habuit eas, sed in peccato fuit mortali.

Probabiliter quoque potest teneri, quod esus ligni vitae una comestione contulit immortalitatem, et quod Adam ea usus non fuit : quia praeceptum illud, Ex omni ligno paradisi vesceris, fuit affirmativum, ideo obligavit non ad semper, sed tempore opportuno, ante quod Adam peccavit. Potest etiam alia pars defendi, ut dictum est.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Alexander.