Distinctio VI — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS SEXTAE

 

Hic plenius tractat Magister de angelis lapsis, ostendens de quibus fuerint choris, et de quo ordine fuerit primus ille apostata ; deinde, de quo loco eiectus sit, et in quem locum fuerit detrusus. Insuper tractat quomodo inter daemones sit quaedam praelatio, et quod diversi diversis hominibus sint ad exercitium deputati. Specialiter quoque de Lucifero aliqua introducit ; ac tandem inquirit, an daemones ab hominibus semel victi, amplius eos tentent.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo : An primus ille apostata Lucifer fuerit non solum cadentium, sed etiam omnium angelorum supremus.

 

Videtur quod non.

Primo, quia quo mens creata est increatae menti propinquior, eo et similior. Cum ergo mens increata sit summe impeccabilis, infallibilis, et infinitae actualitatis, sequitur quod angelus summus prae omni creatura sit ex sua natura minus peccabilis, fallibilis, et ad passibilitates, ruinas, mutabilitates minime pronus : non ergo tam cito enormiterque peccavit.

Secundo, quoniam Damascenus libro secundo, capitulo quarto, aperte testatur : Ex his angelicis virtutibus, is qui praeerat terreno ordini, et cui terrae custodia a Deo commissa erat, non ferens illuminationem et honorem quem illi Conditor largitus fuerat, elevatus est adversus factorem suum, ei rebellare volens. Ex quibus verbis probatur, quod fuit de infimo choro, aut saltem de ultima hierarchia : quia secundum divinum Dionysium, ministeriis inferioribus ac terrenis atque humanae custodiae et ecclesiasticae hierarchiae praefecti sunt ac deputati angeli infimae hierarchiae.

Tertio, ad apostatam istum dicitur in Ezechiele : Tu Cherub extentus et protegens. Ergo fuit de ordine Cherubim, non Seraphim : Seraphim autem est ordo supremus.

Quarto, secundum Philosophum, Deus et natura nil agunt frustra, nec in praecipuis suis frustrantur effectibus. Increata ergo et infinita Sapientia, quae omnem rationalem et intellectualem creaturam ad sui ipsius beatificam plasmavit fruitionem, non est in praeclarissima creatura, sua ordinatione, intentione et institutione frustrata.

 

In oppositum sunt quae introducuntur in textu ex Scripturis et Sanctorum eloquiis, praesertim ex verbis Gregorii.

 

Ad hoc Alexander respondet : Multis Sanctorum auctoritatibus comprobatur, quod impius ille fuit de supremo ordine angelorum, et summus in ordine illo. Ait etenim Augustinus in libro Quaestionum veteris Testamenti : Lucifer erat quasi princeps multorum, inter quos clarior erat : quorum societate ad impium descendit certamen.

Gregorius quoque Moralium tricesimo secundo : Primum (ait) angelum Deus reliquis angelis, quorum novem sunt ordines, eminentiorem constituit. Rursus in Moralibus contestatur : Quoniam comparatione claritatis suae ceterorum claritatem obumbrasse creditur, ipse extentus et protegens perhibetur. Reliquos enim quasi obumbrando operuit, qui magnitudinem eorum excellentia maiori transcendit. Item exponens illud Ezechielis, Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem eius, omne lignum paradisi Dei non est assimilatum ei et pulchritudini eius ; ait Gregorius : Per cedros et abietes, caelestium virtutum procerae celsitudinis agmina designantur : quae quamvis excelsa sint condita, huic tamen non sunt praelata nec adaequata. Tanta species illum pulchriorem reddidit, quanta ipsum supposita angelorum multitudo decoravit.

 

Nec obviat his, quod undecimo super Genesim ad litteram loquitur Augustinus : Dicere de aliquibus angelis, quod in suo genere beati esse possint, futurae iniquitatis vel salutis incerti, vix ferenda est praesumptio : nisi forte dicatur, ita creatos hos angelos mundanis ministeriis distributos, ut pro recte gestis praeposituris accipiant vitam beatam, de qua possint certissimi, eius spe gaudentes, dici beati. Ex quorum numero si diabolus cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei, quod cadunt a iustitia fidei etiam homines simili superbia praevaricati. In quibus verbis insinuare videtur, quod diabolus de ordine fuit inferiori, cui administratio terrenorum commissa est.

Ad quod dicendum, quod Augustinus hoc scribit non asserendo, sed potius aliorum opiniones narrando. Imo in libro Quaestionum veteris Testamenti disseruit : Vidit Lucifer infra se multas spirituales creaturas, quippe cum in paradiso Dei praestantior esset cognitione ministerii caelestis.

Haec Alexander.

 

Concordat Bonaventura, dicendo :

Sicut testantur Scripturae et auctoritates Sanctorum, Lucifer valde fuit excellens, et si stetisset, in supremo ordine collocatus fuisset.

Denique, ipse appetiit cunctis praeesse, et putavit se posse hoc obtinere : quod non est probabile ipsum optasse aut attentasse, nisi vidisset se omnes praecellere dignitate naturae ; et si de minoribus fuisset, sufficere sibi putasset supremo angelo coaequari.

Rursus, peccatum eius fuit gravissimum inter peccata omnium angelorum, imo et omnium creaturarum : peccatum autem est tanto enormius, quanto eminentioris naturae ac gradus est peccans.

 

Si autem obieceris : Lucifer fuit excellentissima creatura, ergo et Creatori carissima. Non est ergo credibile, quod creaturam ita praeclaram permisit sic perire, quam facillime potuit conservare. Dicendum, quod in hoc mira Dei iustitia commendatur : quae in tantum servat iustitiam, ut ordinem institutum nullo modo infringat ; atque in tantum odit peccatum, ut propter illud etiam quos carissimos reputavit, abiiciat. Hinc credo, quod tam pavendum mysterium divinae severitatis in angelo summo ac nobilissimo, ac homine primo, quorum utrumque propriis manibus plasmavit ac decoravit, Deus infirmis nobis apposuit et ostendit, ut discamus quantum odit peccatum, praesertim superbiam, quod pro uno motu cordis, nobilissima omnium creaturarum aeternaliter et sine spe veniae est damnata ; ac pro uno esu pomi, Adam et tota eius posteritas usque ad finem mundi mortalitati et multiplici poenalitati est subiecta. Quo constat quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis. Nempe si superbienti nobilissimo angelo non pepercit, quid erit de vilissimo cinere et abiectissimo in altum se extollente, cum iacere debeat in cinere et cilicio, imo in ipso sterquilinio ?

Haec Doctor devotus.

 

Insuper Thomas : Hanc (inquit) quaestionem Augustinus movet undecimo super Genesim, et indeterminatam relinquit, quia de his quae ad angelos pertinent, pauca voluit asserendo conscribere. Postea vero Gregorius expresse determinavit, quod Lucifer altior fuit ceteris, non solum peccantibus, sed etiam stantibus. Cui consentit communis sententia : quae quidem probabilis est, tum propter multas auctoritates Scripturae quae hoc figurative videntur exprimere, tum quia non est probable, quod Creatoris aequalitatem ille appetiit spiritus qui alteri creaturae erat subiectus.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in prima parte Summae, quaestione sexagesima tertia : In peccato, ait, duo considerantur, videlicet, pronitas ad peccandum, et motivum ad peccandum. Quantum ad primum, minus apparet quod superiores angeli peccaverint, quam inferiores. Propter quod dixit Damascenus, quod maior eorum qui peccaverunt, fuit ordini terrestri praelatus. Et videtur ista opinio consonare positioni Platonicorum, quam recitat Augustinus octavo et nono libris de Civitate Dei. Dicebant namque, quod omnes dii sint boni, sed daemonum quidam boni, et aliqui mali : deos nominantes substantias intellectuales quae sunt a globo lunari superius ; daemones vero, substantias intellectuales quae sunt a globo lunari inferius, superiores hominibus ordine naturae. Sed est abiicienda ista opinio tanquam aliena a fide : quoniam tota creatura corporalis administratur a Deo per angelos, secundum Augustinum tertio de Trinitate. Unde nil prohibet dicere, inferiores angelos divinitus distribuas esse ad administrandum corpora inferiora ; superiores, ad administrandum corpora superiora ; supremos, ad adsistendum Creatori. Sicque loquitur Damascenus, quod illi qui ceciderunt, fuerunt de inferioribus. In quorum etiam ordine aliqui boni angeli permanserunt.

Porro si consideretur motivum ad peccandum, hoc maius in superioribus invenitur. Peccatum etenim daemonum fuit superbia : cuius motivum est excellentia, quae fuit in superioribus maior. Hinc dixit Gregorius, quod primus ille peccantium, fuit inter angelos universos superior. Et hoc probabilius videtur : quia peccatum angeli non processit ex pronitate, sed ex solo libero arbitrio. Hinc magis videtur pensanda ratio quae sumitur ex parte motivi ad peccandum. Verumtamen alii opinioni non est praeiudicandum, quoniam etiam in principe inferiorum angelorum potuit esse aliquod motivum ad peccandum.

Haec Thomas in Summa.

 

Cuius responsio videtur egregia. Obscurum tamen apparet, quod ait peccatum Luciferi non processisse ex aliqua pronitate, sed ex solo libero arbitrio : quia ex libero arbitrio non oritur culpa in quantum liberum arbitrium. Alioqui angeli sancti adhuc possent peccare : imo et Deus, in quo excellentissime consistit libertas arbitrii. Non itaque peccatum progreditur ex libero arbitrio, nisi in quantum istud est aliquo modo pronum ad malum : imo secundum Augustinum in libro de Civitate et alibi, omnis voluntas creata, in quantum ex nihilo, ex se est prona ad malum. Et nisi Lucifer fuisset ad vitium pronus, quomodo tam cito ac subito ex se, nullo penitus instigante, ad tam enormissimam corruisset impietatem ?

 

Petrus praeterea consonat, dicens : Luciferum summum angelorum fuisse, perpenditur ex motivo peccandi, quoniam universalis superioritas movit eum ad appetendum universale omnium creaturarum dominium liberum ac regimen per se usurpandum. Item ex termino, quia ad quamdam Dei paritatem conscendere voluit : quod non usurpasset, si aliquem se superiorem inter Deum et se vidisset. Item ex consortio, quia de singulis ordinibus ei tanquam principi magna multitudo adhaesit.

Haec Petrus.

 

Idem Richardus.

 

Concordat Albertus in Scripto et libro de IV Coaequaevis, atque Udalricus in Summa, libro quarto.

 

Durandus vero hic scribit : De quo ordine fuerit Lucifer, non potest certitudinaliter sciri, quia nec Scriptura super hoc aliquid loquitur. Quod enim quartodecimo de Lucifero dicitur, de rege Babylonis ad litteram exponilur ; et Eseeh. quod Ezechielis vicesimo octavo de rege scribitur Tyri, non nisi allegorice exponitur de primo apostata angelo.

Haec Durandus, qui alia plura circa haec scribit, quae in responsione Thomae contenta sunt.

 

Verum circa haec verba Durandi sciendum, quod verba illa Isaiae et Ezechielis a diversis diversimode exponuntur. Quidam enim totum passum utriusque Prophetae exponunt ad litteram de regibus illis ; quidam de primo impiissimo angelo ; nonnulli partim de regibus illis, partim de apostat a primo : quorum expositio aptior esse videlur. Quamvis enim totum aliquo modo queat de regibus illis interpretari, et non de angelo illo pravo : attamen certum est, intuentique constat, aliqua ibi dici quae exponi non valent de regibus illis ad litteram, nisi multum improprie ; aliqua quoque ibi conscripta accipi nequeunt ad litteram de perditissimo illo apostata, nisi improprie valde. Sicque credendum censetur, quod Scriptura illis in locis ad litteram loquitur de transgressione et damnatione primi reprobi angeli, iuxta unam septem regularum ad intellectum Scripturae necessariarum : quae est, quod Scriptura interdum sub eodem contextu sermonis transit a diabolo ad membra ipsius, et econverso, adscribendo quae unius sunt alteri, et econtra. Sicque occasione descriptionis iniquitatis atque damnationis regum Babylonis ac Tyri, transeunt sancti illi Prophetae ad describendum praevaricationem principis et capitis regum illorum et omnium iniquorum, videlicet primi apostatae : sicut in Psalmo loquitur Scriptura de bonis ac malis hominibus quasi de eisdem, dicendo : Cum occideret eos, quaerebant eum, et revertebanlur, et diluculo veniebant ad eum : et constat, quod qui occidebantur, non revertebantur ad eum diluculo.

 

Ad primum ergo dicendum, quod quantumcumque Lucifer fuit excellens, tamen eo ipso quod fuit creatura ac liberae voluntatis, ex se ipso habuit deficere et peccare, sibi ipsi relictus, nec gratia confirmatus ; sed quanlo minorem habuit inclinationem et pronitatem ad culpam, eo inexcusabilior fuit.

Ad secundum Petrus et Richardus respondent, quod Lucifer fuit ordini terrestri praelatus praelatione generali et mediata, tanquam cunctis ordinibus altior non praelatione immediata et speciali. Albertus vero et Alexander respondent, quod dicitur ordini terrestri praelatus, quia et eos qui terrenis praesident, habuisset illuminare atque dirigere.

Verumtamen istae et similes solutiones non procedunt secundum Damasceni intentionem, cuius si verba rite pensentur, certum est quod dicere intendebat, quod Lucifer fuit in loco sublunari et de ordine inferiori. Propter quod secundum Damasceni intentionem dixit : In caelum, puta empyreum, conscendam. Ideo melius secundum Thomam dicendum, quod Damascenus fuit illius opinionis ; et ut in Summa sua testatur Albertus, idem omnino cum Damasceno dixit Gregorius Nyssenus, qui fuit S. Basilii frater.

 

Hinc quoque Richardus plenius respondendo :

Damascenus, inquit, huius fuit opinionis, quod substantiarum intellectualium quaedam sunt a globo lunari superius, quarum quaedam sunt adsistentes, quaedam corpora caelestia administrantes, et quod nulla istarum peccavit ; quaedam vero sunt infra globuin lunarem, et supremae istarum multaeque aliae peccaverunt, et quae ex eis steterunt, inferiora haec administrant. Sed opinio Gregorii Papae, scilicet quod Deus Luciferum rcliquis angelis eminentiorem fecit, rationabilior communiorque consistit : ideo ei magis est acquiescendum quam Damasceno.

Haec Richardus.

 

Denique melius reor mentes auclorum vere et sincere exprimere, quam glossis fucatis concordantiam apparentem, non exsistentem, inducere. Quamvis etiam S. Thomas dicat opinioni Damasceni non praeiudicandum, tamen ut recitat Alexander, B. Augustinus undecimo super Genesim, positionem illam recitatorie tangit et improbare videlur, dicendo : Mirum si dici hoc potest. Et certe secundum concordem Patrum doctrinam, omnes angeli sancti sunt in caelo empyreo, quamvis interdum ad inferiora mittantur.

 

Ad tertium, quod apostata ille dicitur Cherub, non quia de ordine Cherubim fuit, sed ad insinuandum suae iniquitatis incitamentum, qualitatem et enormitatem : quoniam per superbiam corruit ; scientia autem inflat, et eminentia sapientiae suae extulit eum, quemadmodum in Ezechiele habetur : Elevatum est cor tuum in decore tuo, etc.

Ad quartum, quod sapientia Dei in nullo suo effectu fallitur aut frustratur, nec aliquid ei non praecognitum accidere potest ; et quod ex una parte videtur egredi ordinem providentiae Dei, ex alia parte relabitur in eumdem.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur : An de quolibet ordine angelorum aliqui lapsi sint.

 

Videtur quod sic, quia secundum Gregorium in sermone de angelis, ad singulos ordines angelorum aliqui homines assumuntur electi. Hugo quoque aperte hoc dicit. Communiter autem dicitur, quod angelorum ruina per homines reparatur.

 

In contrarium arguitur, quia daemones nunquam in Scripturis designantur nominibus Throni et Seraphim, cum tamen aliorunt vocabulis ordinum exprimantur : ergo saltem de illis duobus choris cecidit nullus.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Sancti ex Scripturis accipiunt et affirmant, quod de singulis choris aliqui lapsi sunt. Quod et ratio persuadet. Cum enim de supremo ordine aliqui sint evulsi, credendum quod omnes ordines senserunt aliquam ruinam. Verumtamen in Scripturis daemones non vocantur Throni aut Seraphim, quia haec nomina in sua significatione et ratione aliquid includunt virtutis. Seraphim quippe dicit caritatis incendium ; Throni vero, sessionis quietem per inhabitationem ad iudicandum : quae in daemonibus non inveniuntur ; in quibus tamen sunt principatus, potestates et dominationes, etc., quamvis inordinate.

Haec Bonaventura.

 

Idem Alexander.

 

Porro Thomas in Scripto quaestionem istam non movet, sed in prima parte, quaestione sexagesima tertia, eam sic solvit : Secundum dicentes quod primus apostata fuit de infimo ordine, constat quod non de quolibet choro quidam sunt lapsi, sed de infimo tantum. Verum secundum dicentes quod primus impius ille fuit de choro supremo, probabile est quod de quolibet choro aliqui corruerunt. In quo etiam libertas arbitrii magis comprobatur, quae secundum quemlibet creaturae gradum flecti potest in malum.

Haec Thomas, cuius cetera dicta de hoc, sunt praehabita.

 

Ad quaestionem demum qua quaeritur : An plures peccaverunt quam steterunt, Alexander et Thomas respondent, quod plures manserunt,cum peccatum sit contra naturalem inclinationem, et praeter naturam ac ordinem ; et talia ut in paucioribus accidunt, quamvis in hominibus ex corruptione fomitis et sensualitatis rebellione aliter fiat. Hinc quod ait Philosophus, malum ut in pluribus fieri, bonum ut in paucioribus, quantum ad homines accipi debet. Quod autem plures manserunt, probatur ex eo quod quarto Regum loquitur Eliseus : Plures nobiscum sunt quam cum illis. Ubi per plures intelliguntur angeli sancti.

 

Concordat Petrus, et Richardus, qui addit, quod per homines electos angelorum ruina dicitur reparanda, non quod ob hoc principaliter factus sit homo, aut quasi factus non esset, nisi angeli corruissent ; sed quia et hoc bonum, videlicet reparatio illa, creationem hominis est secutum. Et ad hoc allegat Hugonem libro de Sacramentis id asserentem, atque quorumdam imperitiam increpantem, qui ob reparationem illam putant conditum genus humanum, quasi institutum non exstitisset, nisi angeli fuissent collapsi.

 

De hoc diffusius scribit Anselmus libro Cur Deus homo. Nempe cum homo ad complementum ac ordinem pertineat universi, constat quod fuisset creatus, quamvis angelus non fuisset transgressus. In his concordant doctores communiter, nec immorari oportet.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur : An angeli transgressores in aerem caliginosum sint detrusi, et collocati in eo, vel potius in inferno.

 

Videtur quod in inferno.

Locus namque congruit locato. Cum ergo peccatum sit vilitas maxima, et ipse mortaliter peccans indignus sit omnium creaturarum obsequio, apparet quod nullus locus tam proportionatus et congruus ei sit, sicut infernus.

Secundo, summae et gravissimae elationi superbiae debetur ima et extrema depressio, utpote collocatio in inferno.

Tertio, in secunda Petri Canonica habetur, quod daemones rudentibus inferni detracti sunt. Rudentes autem inferni detrahunt in infernum, non in aerem tetrum.

Quarto, in Apocalypsi legitur, Proiectus est draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, in terram, et angeli eius cum eo missi sunt. Additur quoque ibi : Vae terrae et mari, quia descendit ad vos diabolus, habeus iram magnam. Ergo terra et mare, non aer, est locus illorum.

Apparet praeterea, quod alius locus deputetur diabolo ante Christi passionem, et alius postea, aliusque post diem iudicii, cum in Apocalypsi scriptum sit : Angelus qui habebat clavem abyssi et catenam, apprehendit draconem qui est diabolus, et misit eum in abyssum, et clausit et signavit super illum ; et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas, et seducet gentes, Gog et Magog, etc. : quod Antichristi tempore erit ; et nunc tempore gratiae, quod per mille annos signatur, est religatus in abysso.

 

Ad hoc respondet Albertus : Duplex est locus in quem cecidit daemon : unus in quem cecidit secundum meritum suae superbiae ; alter, secundum ordinem providentiae Dei, quae non sineret fieri mala, nisi sciret bona quae ex malo eliceret. Unde ait Gregorius : Etiam illud Deo militat, quod per malitiam voluntatis contrariatur et obstat. Primus locus casus illius, est profundum inferni. Talis etenim locus, quoniam infimus est, tantae debetur superbiae, ut in Isaia dicitur : Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. Secundus locus est iste aer caliginosus, in quo usque ad diem iudicii ad tentationis hominum exercitium continetur. Nempe hoc bonum, quod est exercitium virtutis sanctorum, elicuit providentia divina de tanto malo. Verumtamen quantum ad exercitium hoc, potestatem diversimode habet. Nam usque ad tempus Antichristi habet potestatem religatam et refrenatam, eo quod in deserto tentavit Christum atque succubuit. In passione quoque conatus est per uxorem Pilati passionem impedire Filii Dei. Unde et tunc victus, potestatem habuit religatam. Sed tempore Antichristi propter demerita hominum, qui veritate abiecta iniquitati consentent, relaxabitur eius potestas.

Haec Albertus.

 

Concordat Thomas de Argentina :

Casus (inquiens) diaboli est duplex, scilicet : spirilualis, in culpam ; et localis : qui duplex est, utpote in aerem et infernum. Tria vero considerantur in eo : natura, peccatum, officium. Naturae suae competebat caelum empyreum, peccato infernus, officio aer caliginosus. Nec convenit ei superior aeris regio ob suam luciditatem, nec infima, ne homines nimis infestet.

Haec ille.

 

Hinc Udalricus in Summa sua, libro quarto, diffusius scribens :

Quoniam, inquit, daemones superbiae vitio obdurati fuerunt, de caelo empyreo sunt eiecti, rudentibus inferni detracti in tartarum, id est in poenam tartari, non in ipsum locum : quia in epistola Iudae apostoli legitur : Angelos qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, id est caelum empyreum, reservavit Deus vinculis aeternis, id est reatu inexpiabilis obligationis, in iudicium magni diei, id est usque ad diem iudicii, in qua die exaltabitur Deus solus, ut dicit Isaias, sub caligine, id est aere caliginoso, quod a philosophis medium aeris interstitium nominatur. Nam usque ad diem iudicii non sunt in inferno religati, quia utitur Deus eorum malitia ad profectum iustorum. Nec concessus est eis locus circa nos, quatenus ipsa loci discretione ostenderet Deus verum esse illud Apostoli : Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis sustinere. Quod non videretur nobis verum esse, si semper apud nos exsistentes, continuis intercisionibus nos pulsarent. Nec concessum est eis habitare prope caelum, id est in sphaera ignis aut aethere, quae loca sunt luminosa : quoniam iuxta Christi sententiam, damnationi tenebrarum interiorum, debentur tenebrae exteriores. Medium ergo a aeris interstitium, quod est tenebrosum et tempestuosum ac frigidum, competens daemonibus obtenebratis per culpam, inquietis per tentationum invasionem, frigidis a caritate, usque ad diem iudicii ipsis concessum est. Porro in iudicio congregabuntur congregatione unius fascis cum reliquis condemnatis, et mittentur in lacum.

Ratio horum est, quia ex ordine naturae fuit angelus ordinatus a Deo ut ministerialiter cooperaretur in salutem electis. Cumque divina ordinatio ac providentia prorsus frustrari non queat, decens est ut permissione divina, per accidens et praeter suam intentionem, cooperetur ipsis in bonum, ipsos tentando, et succumbendo : ipse namque est draco formatus ad illudendum ei.

Haec Udalricus.

 

Praeterea Thomas : Angelo, ait, secundum suam essentiam non debetur locus, sed solum quantum ad suam operationem : vel per modum congruentiae, ut in opere contemplationis ; vel per modum necessitais, ut in his quae circa nos operantur. Operatio autem angeli secundum naturam suam, cum sit intellectualis substantia, est contemplari : hinc omnes in loco contemplationi apto, id est in caelo empyreo, sunt creati. Operatio vero gloriae non differt ab operatione naturae eorum, nisi sicut perfectum ab imperfecto : ideo idem locus debetur angelis conditis et gloriosis.

Sed quantum ad statum culpae aut miseriae, potest eorum operatio attendi tripliciter : primo, secundum lucem naturae, quae in eis remansit, quamvis obtenebrata peccato ; secundo, quantum ad tenebras culpae, sicque locus eis debetur tenebrosus atque poenalis ; tertio, quantum ad ordinem divinae sapientiae, quo ex eorum malitiis elicitur bonum nostrae exercitationis. Et quantum ad haec tria, debetur eis media regio aeris : quia in quantum est diaphana, per naturam lucis consonat eorum perfectae naturae ; quantum autem ad turbulentiam, competit eis ut poenalis contra culpam ; in quantum vero nobis propinqua, convenit ad exercitium. Infernus demum competit eis contra culpam, in quantum poenalis, tenebrosus ac horridus.

 

Verum his obici potest. Primo, quoniam daemones cum sint incorporales, nullam a loco recipiunt impressionem, nec illuminationem, neque infrigidationem : ergo inutiliter eis locus corporeus deputatur in poenam.

Secundo, Philosophus refert in secundo libro de Caelo et mundo, quod Pythagoras dixit ignem esse carcerem iniquorum seu damnatorum : non ergo in aere sunt.

Tertio, daemones cum hominibus sunt libenter, non ex caritate, ut prosint, sed ex invidia magna, ut noceant : ergo hoc eis concedi non debuit, quia concessio placiti exhilarat potius quam affligit.

Quarto, peccatum daemonum gravius est peccato animarum ; sed animae sceleratae mox ut a corpore separantur, ad inferos deprimuntur : ergo multo plus daemones.

Quinto, secundum Glossam Iacobi tertio, daemones quocumque vadunt, secum deferunt ignem suum, puta tartareum. Sed ignis ille, cum sit corporalis, agit ex necessitate naturae. Ergo videtur quod ad nos nunquam accedant : quia omnia quae circa nos sunt comburerentur.

 

Dicendum ad primum, quod dicuntur esse in loco, non quasi a loco aliquid recipientes, sed quasi circa locum operantes aliquid consonum proprietatibus loci.

Ad secundum, Pythagoras loquebatur de igne quem in medio universi ponebat, ut ibidem habetur : quem dicimus esse ignem inferni, horridum, tenebrosum, atque poenalem daemonum locum. Ignis vero elementaris est inter generabilia et corruptibilia omnia subtilissimus, magisque luminosus : ideo angelis obttenebratis non convenit. Unde magis Deus fons luminis, et angeli lucis, per proprietates ignis et secundum metaphoras sumptas ab igne describuntur, ut in fine Caelestis hierarchiae divinus Dionysius docet.

Ad tertium, poena daemonum ex praesentia eorum nobiscum non minoratur, nisi quod aestimant sibi poenale quod nobis nocere non valent quando in inferno tenentur.

Ad quartum, error Graecorum fuit, animas ante diem iudicii nec infernum nec regnum intrare caelorum : et derivatus est a fabulis Pythagoricis poetarum, dicentium animas occisorum circuire sepulcra usque ad mortis vindictam, et iterum non redire ad comparem stellam ante completam periodum vitae quae ante terminum immatura morte finita est. Sed ista sunt falsa. Nec simile est de daemonibus et animabus damnatorum : quia ut dictum est, daemones secundum gradum naturae suae constitui erant medii inter Deum et nos, etc.

Ad quintum quidam dixerunt, sensibilem daemonum poenam esse dilatam usque ad diem iudicii : quod est contra Sanctorum auctoritates, et contra divinam iustitiam, quae animas iniquorum mox poenis infernalis ignis immittit, quarum tamen peccatum peccato daemonum non est maius. Hinc alii dicunt, quod igne infernali semper ardent, quem etiam semper secum deferunt ; nec tamen ignis ille comburit alia corpora, quoniam agit ut instrumentum divinae iustitiae tantum in ea quae ad talem poenam sunt addicta. Sed cum daemones sint incorporai, non videtur probabile quod corporalem ignem secum deportent. Unde dicendum, quod igne infernali iugiter ardent, non tamen eis semper praesente secundum locum : quia non agit corporali modo calefaciendo et desiccando, sed modo spirituali ; propter quod non requiritur ibi determinata distantia, sicut in actione corporali.

Haec Thomas in Scripto.

 

In cuius scriptis non placet quod dicit, daemones non esse in loco quasi aliquid a loco recipientes, sed ut circa locum aliquid operantes. Nempe per locum non intelligit proprie superficiem continentis, cum nec circumscriptive in loco ponantur ; sed corpora quibus alligantur aut deputantur, ut aerem caliginosum, etc. : a quibus si nihil poenae recipiunt, sequitur quod nec ab igne torquentur. Eadem quoque ratione nec animae defunctorum in inferno aut purgatorio affligerentur tartareo aut purgatorio igne.

Simpliciter ergo tenendum, quod a locis illis poenalibus ignibusque materialibus vere, realiter, imo inaestimabiliter dure torquentur, atque impressionem recipiunt : quamvis non oporteat dici, quod prorsus univoce aut omnifarie modo eodem quo corpora corporaliter calefiant, prout hoc alibi plenius declaravi (ut in tractatu de Particulari iudicio, et in libello de Quatuor novissimis), et infra libro quarto, si Deus gloriosus et sanctus concesserit, diffusius elucidabo. Guillelmus quoque Parisiensis et Henricus idem fatentur. Haec nunc tantumdem tetigisse sufficiat. Quidam vero volentes de hac re subtiliter loqui, ruditer sunt locuti : quorum etiam opinio timorem Dei minueret in cordibus plurimorum.

 

Denique quod dictum est, peccata animarum pravarum esse minora vitiis daemonum, non videtur universaliter atque simpliciter posse intelligi, loquendo de peccatis daemonum praecedentibus eorum eiectionem et damnationem, quibus proprie demeruerunt. Quidam enim, ut crucifixores Christi et haeresiarchae ac persecutores Ecclesiae et alii multi, peccaverunt enormiter, multipliciter et quasi innumerabiliter nimis. Ideo potius aestimo, quod quidam homines gravius peccaverunt quam daemones quidam, et per consequens acriora ferant supplicia.

 

Postremo si daemones non affligerentur igne infernali nisi spiritualiter tantum, et quadam (ut dicitur) alligatione, homines reprobi post diem extremi iudicii multo et pene incomparabiliter poenalius torquerentur ab igne illo quam daemones. Multae quoque notabiles ac fide dignae visiones, apparitiones, imo et experimentationes, frequenter patefecerunt atque testatae sunt, animas ac daemones corporeo igne ineffabili modo, vere, acerrime, intolerabiliterque torqueri.

 

De his demum loquitur Thomas in prima parte Summae, quaestione sexagesima quarta, pene eadem quse hoc loco.

Concordat Petrus.

 

Porro Richardus pro maiori parte his consonans, aliqua addit :

Per infernum, inquiens, intelligere possumus infernalem locum in quem nondum daemones ceciderunt, et item supplicium infernale. Credo autem, quod adhuc non receperunt infernalis supplicii complementum, sed differtur usque ad iudicium, quamvis magnam et multam valde habeant poenam. Unde dixisse leguntur in Evangelio: Iesu, Fili Dei, quid venisti ante tempus torquere nos ? Quocirca loquitur Glossa : Sciebant sibi futuram in Dei iudicio damnationem. Princeps quoque Apostolorum Petrus : Reservantur, ait, cruciandi in iudicio : tunc scilicet recepturi suae damnationis complementum. Unde Glossa : Restat adhuc ultimi poena iudicii, quia paratus est ignis diabolo et angelis eius. Non enim permittit eos Deus consumi, sed servat, ut gravius puniantur cum membris suis. Hinc adhuc sunt in statu demerendi usque ad diem iudicii.

Haec Richardus.

 

Verum his obici potest, quod scribit S. Thomas prima parte Summae, quaestione sexagesima quarta :

Quidam dixerunt, usque ad diem iudicii differri poenam sensibilem tam daemonum quam animarum : quod est falsum. Alii vero de daemonibus sed non de animabus concedunt hoc. Verius tamen est, quod idem iudicium est de malis animabus et de angelis malis, quemadmodum idem iudicium est de animabus iustis et angelis sanctis. Hinc sicut locus caelestis ad gloriam pertinet angelorum, quorum tamen non minuitur gloria dum veniunt ad nos, quia considerant illum locum esse suum (eo modo quo dicimus honorem episcopi non minui dum actu non sedet in cathedra) ; sic daemones quamvis actu non alligentur infernali incendio dum sunt in aere isto caliginoso, tamen hoc ipso quod sciunt sibi illam alligationem deberi, non minuitur poena eorum. Nec obstat, quod Christum rogaverunt ut non mitteret eos in abyssum : quia hoc petierunt, reputantes sibi pcenam, excludi a loco in quo hominibus possunt nocere. Unde a Marco dicitur, quod deprecabantur eum ne expelleret eos extra regionem.

Haec Thomas.

 

Pro horum concordia forsitan dici potest, quod daemonum poena sensibilis differtur pro parte, non autem pro toto ; atque quod sunt in statu demerendi non simpliciter, sed quantum ad accidentalia quaedam supplicia.

Verumtamen poenam daemonum minui ex hoc quod nondum sunt actualiter in inferno, apparet ex hoc, quod in Legenda S. Bartholomaei apostoli narratur quemadmodum angelus sanctus dixit diabolo : Pro eo quod Apostoli iussionem implesti idolum confringendo, conceditur tibi ut intres ac maneas in deserto, ubi nulli hominum queas nocere. Unde videtur, quod cupiant extra infernum consistere, non solum ut hominibus noceant, sed item ut per hoc eorum relevetur tormentum. Verum haec quaestio super quartum potius habet locum.

 

Insuper Bonaventura :

Locus, inquit, daemonum post ruinam, est aer caliginosus. Utrum autem quidam eorum detrusi sint in infernum, ignoro, nec a Sanctis determinatum invenio ; sed credo, quod quidam ex eis descendunt ad infernum ad animas torquendas, secundum quod inter se habent deputata maledictionis officia. Porro in aere sunt ad exercitium electorum : quia ut asserit Augustinus, nunquam Deus fecisset quos malos praescivit futuros, nisi eos accommodaret. Unde divina dispositio hoc exigit, ut etiam de praevaricatoribus angelis profectum electorum eliciat.

Haec Bonaventura.

 

Quibus etiam multae visiones et revelationes concordant.

 

Praeterea quaerit hic Doctor, utrum daemones ceciderint in infernale supplicium, id est, an crucientur ubicumque exsistunt. Et respondet :

Circa hoc sunt diversae positiones doctorum. Nam quidam dicunt, daemones ubicumque sunt, puniri supplicio ignis materialis, non tamen ita intense sicut post diem iudicii. Cumque non sit bene intelligibile quod ignem concremantem ubique circumferant secum, nisi habeant corpora alligata, fatentur quod a casus sui principio habent sibi aptata huiusmodi corpora, in quibus torquentur, et in quibus intrinsecus circumferant materiale incendium quocumque discurrunt, instar febricitantis, qui secum suum defert ardorem. Sed quia difficile est istud defendere, alii dicunt, quod daemonibus poena ignis usque post iudicii diem differtur. Quae harum positionum sit verior, nescio. Nam Glossa super Canonicam Iacobi (scilicet, quod sicut gehenna semper ardet, sic diabolus ubicumque sit, semper fert secum tormenta flammarum), si tota adspiciatur, non loquitur de ardore aut flamma ignis materialis, sed vitiorum irae et invidiae, quibus torquentur.

Haec Bonaventura.

 

Circa quae videtur non esse ad intelligendum seu credendum difficile, qualiter daemones sine corporibus sibi taliter alligatis deferant secum ignem materialem, cum materia corporalis, quantum ad motum localem, subsit spiritualium potestati substantiarum ; frequentissime etiam exterioribus visum sit oculis, corporalia quaedam hinc inde deferri, nullo vidente a quo deferebantur, certumque fuit ea deferri a spiritu quodam, prout etiam Guillelmus secunda parte de Universo plenius scribit. Vidi puellam quae personaliter retulit mihi, qualiter diabolo scripsit suae perditionis chirographum. In brachio quoque suo cicatricem vulneris mihi monstravit, ex quo sanguinem traxit quo chirographum illud conscripsit. Quam diabolus ille frequenter ad loca tulit remota, et subito reportavit.

Quamvis etiam daemones graviter affligantur, ex hoc tamen eorum impugnatio non impeditur : quia ex suis suppliciis, ad phantasiam protervam et furorem amentem vehementius excandescunt.

Dato etiam quod post peccatum aut lapsum habeant corpora sibi apta et alligata, si tamen ex ipsis et illis corporibus non fit unum simpliciter seu unum suppositum, non videntur ex illa connexione pati ab igne. Rursus, si in suae simplicitate naturae manendo, non possunt ignem circumferre, quomodo possunt circumferre corpora illa ?

 

Circa haec primo quaerit Alexander, utrum sit daemonibus poena, esse in aere isto caliginoso ; secundo, quomodo puniantur ibidem ; tertio, an tantum ille casus localis sit eis in poenam, an etiam alii casus locales ; quarto, an omnes ceciderint in habitationem aeris caliginosi, an quidam in illam, quidam in infernum.

 

Ad primum respondet quod imo : quia secundum Augustinum super Genesim, sunt ibi quasi in carcere. Et vicesimo primo de Civitate Dei testatur : In hoc caelo aerio et in terris, daemonum et hominum miserrima vita est, erroribus aerumnisque plenissima. Caelum vero empyreum, quod est luminosum, fuit eis locus connaturalis. Itaque esse in aere tenebroso, poena est illis : non quod pcena esset angelo bono esse in tenebroso loco, ut si mittatur ad partes terrae inferiores ; sed idcirco cedit daemonibus locus ille in pcenam, quia reverti nequeunt ad regionem luminis sibi connaturalem. Deferunt etiam secum tenebras interiores, quee magis sunt eis in poenam quam tenebrse exteriores.

 

Ad secundum Alexander respondet : Dicendum videtur, quod cum status daemonum in praesenti mediam teneat rationem inter statum innocentiae quem habuerunt, et statum aeternae miserias cui sunt deputati, congruebat ut dum essent in statu hoc medio, haberent aliquid de potentia, et aliquid de passibilitate : primus quippe ille status ad potentiam pertinebat, alter ad miseriam. Et distant extrema loca his statibus congruentia, scilicet caelum empyreum et infernus. Convenit ergo ut medium locum teneant modo, congruentem duobus praetactis, ut agere queant et pati in ipso : agere homines impugnando, et pati a caliginoso ergastulo.

 

Ad tertium idem respondet : In libro Collectionum de sententiis Sanctorum inducitur (et verbum Ambrosii esse videtur) : De tribus locis diabolus cecidit. Primo de caelo per superbiam ; secundo de paradiso per homicidium Adae; tertio de terra per invidiam generis humani cecidit in infernum. Quod dictum videtur per quamdam coaptationem. Nempe secundum haec, si diversi hi casus essentialiter responderent diversis peccatis praetactis, tunc pro primo peccato superbiae cecidisset in infernum, iuxta illud Isaiae : Verumtamen ad infernum detraheris. Ubi notatur, quod pro peccato illo superbiae inflictus est ei casus gehennae. Unde per coaptationem de diversis locis dicitur cecidisse. Nam quia peccavit in caelo superbiens, de caelo cecidit per superbiam ; quia peccavit in paradiso suggerendo primis parentibus, fertur corruisse de paradiso per homicidium ; et quia quotidie peccat in terra tentando homines, dicitur cecidisse de terra, quasi de hominum habitatione. Sicque quantum ad terminum a quo, de tribus cecidit locis ; sed quantum ad terminum in quem, duo loca ponuntur, videlicet aer caliginosus et infernus.

 

Ad quartum respondet : In Moralibus super Iob, B. Gregorius exponens illud S. Petri apostoli, Deus angelis peccantibus non pepercit, etc., disseruit : Quantum ad sublimitatem caeli, aer iste caliginosus non immerito potest infernus vocari : quemadmodum quantum ad eiusdem aeris allitudinem, terra, quae inferius iacet, potest infernus intelligi. Malignus itaque spiritus de superioribus in haec inferiora deiectus, ne ad caelestia valeat evolare, poenae suae pondere coarctatur, et hic quasi in carcere constringitur : quia tentare bonos quantum desiderat, prohibetur ; et ut implere mala quae appetit, nequeat, superna districtione religatus angustatur. Ex quibus verbis colligitur, quod esse in aere caliginoso, est poena indifferenter cunctis daemonibus : loquitur enim de diabolo et angelis eius, et ita indifferenter uterque locus est daemonum poena.

Videtur autem quibusdam, quod poena aeris caliginosi sit poena eorum usque ad diem iudicii ; poena vero ignis gehennalis, post iudicium. Sed quod poena gehennalis sit etiam poena ipsorum in praesenti, patet per verba Bedae, dicentis quod ubique deferunt ignem suum secum. Praeterea, primum peccatum diaboli fuit maius quam peccata istud consequentia : ergo et maior poena debebatur. Cum ergo pro illo peccato iam iudicati sint, maior illa poena, videlicet poena inferni, eis inflicta est. Insuper, in iudicio ultimo, cum proponitur sententia Iudicis respectu damnatorum, nulla mentio fit ibi de iudicio ferendo in angelos malos, sed tantum de iudicio ferendo in homines malos. Ex quo probatur, quod iam latum est in eos iudicium. Eis autem, ut ait Salvator, paratus est ignis iIle. Ergo iam latum est iudicium contra eos respectu illius poenae. Nec poena aeris tenebrosi est poena ipsorum principalis : quia in aere illo sunt collocati causa exercendi genus humanum.

Haec Alexander.

 

Cuius responsio de ultimo isto quaesito, videtur responsioni Thomae penitus concordare.

 

Hannibal quoque videtur quasi in omnibus sequi Thomam, et parum aut nihil conscribere quod non contineatur in scriptis Thomae.

 

Amplius de his fatur Guillelmus secundo libro de Universo : Cum doctrina Christianorum habeat evidenter, in aeris parte caliginosa daemones quasi in carcere habitare usque ad diem iudicii ; quaeritur, qualiter inde tam libere exeant, et in mullitudine tanta. Aliquando enim quasi tolam terram occupasse videntur in templis et statuis, ac receptaculis aliis, in domibus ac penetralibus domorum, in hortis, in limitibus agrorum, in silvis, in fontibus atque fluminibus et locis amoenis, in quibus colebantur ac respondebant. Aut ergo paucissimi remanebant in aere, aut incredibiliter numerosa est multitudo eorum. Et videntur liberum habuisse (imo et adhuc habere) egressum, cum ad incantationes invocationesque magorum et necromanticorum mox veniant. Quid eliam dicam de opere maioris minorisque circuli (in quibus tanta eorum multitudo apparet, ubi et quatuor reges eorum a quatuor mundi partibus cum exercitibus suis innumerabilibus venire dicuntur), de exercitibus quoque nocturnis ? Quid de fatis et falalibus ? Quid de dominabus nocturnis, quarum principem vocant dominant Abundiam seu Satiam, ab abundantia scilicet et satietate, quam largiri creduntur in domibus quas frequentant, praesertim a mulieribus quae vilibus deliramentis intendunt, cum haec omnia maxime maligni spiritus videantur ? Quomodo ligati aut incarcerati censentur qui ita discurrunt ? Nam et Evangelium protestatur in uno homine legionem daemonum unam fuisse.

 

Verumtamen ob haec nullatenus debes de veritate doctrinae Christianorum ambigere. Quod si reminiscaris sermonis eius qui dixit, quod tot legiones in unoquoque ordine separatarum substantiarum consistunt, quoi sunt substantiae in una legione, videbis in unoquoque ordine esse sex millia et sexcentas et sexaginta sex legiones substantiarum huiusmodi. Unde nequaquam putandum est, quod ad libitum possint saevire in homines. Nec sine permissione providentiae Creatoris egredi queunt, et nostram habitationem intrare : imo iusto Dei iudicio illudunt et poenas varias infligunt iniquis. In quibus omnibus Creatoris intentio sancta et recta est, utpote, decor iustitiae, correctio peccatorum, punitio medicinalis culparum, exercitatio electorum.

Porro de exercitibus nocturnis et de his quae fiunt in maiori minorique circulis, non oportet putare quod sint veri exercitus, vel etiam si veri essent, quod essent ex daemonibus illis : non enim omnia quae sic videntur, vera sunt, sicut nec ea quae videntur a somniantibus, et raptis, ac mente alienatis. Nam multa huiusmodi in visione tantum fiunt, non in re et veritate.

Haec Guillelmus.

 

Qui de his multa disseruit, quorum quaedam infra tangentur.

 

Denique de his, et qualiter incorporeus spiritus ab igne corporeo realiter affligatur, scribit Henricus bene, subtiliter, catholice et diffuse, Quodlibeto octavo : quod tamen ad quartum inserere differo, in tantum nunc tangens, quod de hoc ponit sex modos, quorum quinque reputat minus idoneos ; sextumque ponit : Oportet (inquiens) dicere sexto modo, quod ignis ille affligit spiritum in quantum calidus, atque eodem genere afflictionis quo affligeret corporis sensum. Sed cum non sil activum sine passivo sibi correspondenle, non potest ignis agere sua naturali actione in spiritum, ipsum affligendo, nisi spiritus possit pati ab ipso veram passionem, qualem sensus ab igne reciperet. Propria autem potentia recipiendi huiusmodi passionem, non est nisi sensus, et actus activorum non sunt nisi in patiente disposito. Diabolus vero vim sensitivam non habet. Restat ergo difficultas ex parte spiritus, quomodo ab igne corporali possit in se passionem recipere. Nec potest dici, quod potentia ilia passiva sit in spiritu naturaliter : quia tunc indifferenter pateretur exsistens in igne infernali spiritus peccator et non peccator, et magis peccator et minus peccator, cum peccatum non sit dispositio ad poenam nisi meritorie. Quod falsum est, dicente Gregorio quarto Dialogorum : unus gehennae ignis non eodem modo cruciat peccatores. Unusquisque enim quantum exigit culpa, tantum sentit de poena. Nec potest dici, quod Deus in hoc mutet naturam spiritus : quia tune non sustineret poenam qui commisit culpam. Restat igitur, ut videtur, quod Deus supernaturaliter imprimit nalurae spiritus angelici ac humani communem vim qua pati queat ab igne corporeo. Vel ita utrique naturaliter inest, licet latet nos ; sicque illam temperat Deus, ut ipse spiritus per illam sustineat poenam peccatis correspondentem, ut secundum quod dicit Gregorius nono Moralium, quamvis angelorum et hominum sit natura dissimilis, una tamen poena implicat quos unus in crimine reatus ligat. Haec Henricus.

 

Postremo, ut Magister refert in littera, aliqui dicunt Luciferum in inferno religatum a tempore quo a Christo victus est in deserto, seu tempore passionis. Alii opinantur,quod mox ut peccavit, in infernum proiectus sit ob sui enormitatem excessus. Diversae quoque visiones testantur, tam in inferno quam in purgatorio daemones plures esse ad puniendum animas reas. Et sicut Lazarus per angelos sanctos fuit in sinum Abrahae deportatus, sic per daemones ducuntur iniqui ad inferos : quod et multi a morte resuscitati testati sunt, Sanctique aliqui in revelationibus suis, prout in diversis chronicis et legendis describitur.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur : An in daemonibus sit ordo atque praelatio.

 

Videtur quod non.

Primo, quia secundum divinum Dionysium, ordo est optimum quid in rebus. In daemonibus autem non est quid optimum, sed pessimum.

Secundo, peccatum meretur depressionem ac servitutem : ergo angeli superiores eo ipso quo inferioribus gravius peccaverunt, vehementius opprimi meruerunt et subesse. Ergo non praesunt inferioribus.

Tertio, peccatum deordinatio est naturae. In damionibus autem gravissima sunt peccata, ergo deordinatio maxima.

Quarto, in libro Iob legitur : Ubi (videlicet in inferno) umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror habitat.

 

In contrarium est illud Iob, Una uni adhaeret : quod de squamis Leviathan dicitur, per quas membra diaboli designantur.

Rursus, primus ille apostata appellatur princeps tenebrarum ac daemonum, et rex super omnes filios superbiae.

Christus quoque in Evangelio loquitur : Si Satanas in se ipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? Habet igitur regnum, ergo et principatum ac ordinem tanquam superior.

 

Ad hoc Thomas respondet : Ordinem praelationis in dsemonibus esse, congruity eorum naturae, divinae quoque sapientiae, ac propriae nequitiae. Ex natura enim quidam aliis superiores fuerunt : et quia peccatum naturam non tollit, sequitur quod etiam post peccatum quidam aliis superiores remaneant. Ad divinam etiam sapientiam pertinet ut ea quae ab ipsa sunt, ordinata consistant. A Deo autem est omnis potestas : ideo potestas daemonum ad exercendum homines puniendumque damnatos, a Deo est, et per gradus praelationum debet ordinata consistere. Similiter, ex nequitia sua humano generi adversantur. Eos autem esse invicem aliquo modo concordes atque amicos, qui inimici sunt eiusdem, consequitur : idcirco ut magis hominibus noceant, quasi ad invicem confoederantur, ut concorditer et ordinate impugnent, facilius copiosiusque praevaleant.

Quod ergo in inferno dicitur non esse ordo, intelligendum est de habitudine ad ultimum beatitudinis finem, quem nunquam recuperant.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in prima parte Summae, quaestione centesima nona, de his duas quaestiones inducit. Prima est, utrum in daemonibus sint ordines. Secunda, an in eis exsistat praelatio.

 

Atque ad primam respondens : Ordo, inquit, in angelis attenditur secundum gradum naturae et gratiae. Gratia vero duplicem habet statum, videlicet : imperfectum, qui est status merendi ; et perfectum, qui est status gloriae consummatae : et quoad hunc statum perfectum, daemones nunquam in ordinibus exstiterunt angelicis. Si vero dicantur fuisse creati in gratia, sic quantum ad id quod est gratiae imperfectae, fuerunt in illis ordinibus, sed ab eis ceciderunt. Quantum vero ad naturelia, adhuc sunt in ordinibus illis : quoniam data naturalia non amiserunt, nec illa tolluntur per culpam.

Illa quoque ordinatio daemonum est sacra ex parte Dei omnia bene ordinantis, et malis bene utentis ; sed ex parte voluntatis daemonum non est sacra, quoniam abutuntur sua bona natura ad malum.

Ordinem vero esse in eis docet Apostolus : Non est (dicens) nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi redores tenebrarum harum.

 

Ad secundam respondet :

Cum actio sequatur rei naturam, quorumcumque naturae sunt ordinatae, oportet actiones etiam mutuo ordinari : ut motus et actus corporum inferiorum subduntur motionibus actibusque caelestium corporum, infra quae sunt naturali ordine. Quemadmodum ergo daemones quidam aliis daemonibus sunt naturaliter inferiores, ita in actibus suis subduntur illis.

Nec illa superiorum praelatio cedit eis in bonum, sed in maius malum : quia quanto superiores sunt in natura, tanto sunt viliores in culpa, et magis depressi servitute peccati. Nec obediunt invicem ex vera amicitia, sed ex communi et pari nequitia qua homines odiunt, ac iustitiae Dei repugnant : quemadmodum homines pravi ad propriam nequitiam exsequendam libenter se subdunt ac sociant illis quos viribus vident potiores.

Haec Thomas in Summa.

 

Idem Petrus. Qui et contra haec obicit :

De daemonibus ait Iudas apostolus, Non servaverunt suum principatum : ergo non habent praelationem.

Item omnis ordo praelationis et subiectionis requirit quamdam pacis et concordiae colligationem : quae inter daemones non est, cum sint impii et superbi, atque ut Salomon contestatur, Inter superbos semper sunt iurgia ; et Isaias, Non est pax impiis, dicit Dominus.

 

Dicendum ad primum, quod reliquerunt suum principatum, id est obedientiam ad principatum divinum ; vel, non servaverunt suum principatum, id est ordinem principatus, quia de suis ordinibus ceciderunt ; tamen extra ordinem illum quamdam praelationis potestatem sortiti sunt.

Ad secundum, concordant in vitiis, non in bonis : et sicut inter latrones non est simpliciter regimen iuris, sed secundum quid, in quantum aliquod ius societatis invicem servant, et depraedata aequaliter inter se dividunt ; sic inter daemones non est regimen alicuius iuris simpliciter, sed in male agendo aliquam iuris similitudinem servant. Unde in Vitas patrum narratur, quod quidam princeps daemonum iussit alios flagellari.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque :

Praelatio, inquit, dupliciter sumitur : primo, pro praelatione de iure ; secundo, pro praelatione de facto. Primo modo non est proprie in daemonibus praelatio, quia iil cunctis perversum finem intendunt. Secundo modo praelatio est in ipsis, quia quos vident in natura nobiliores, et in potestate strenuiores, atque in nequitia subtiliores, libentius illis obediunt, non ex amore mutuo, sed Dei ac hominum odio, ut sic fortificati plus noceant : et quia in tribus illis Lucifer omnibus eminet,ei universi obediunt. Hinc loquitur Augustinus, et habetur in Glossa super illud, Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem : Dum durat mundus, angeli angelis, daemones daemonibus, et homines hominibus praesunt.

Haec Richardus.

 

Verumtamen praelatio daemonum potest dici de iure, in quantum ex divina providentia oritur ac procedit : sicut et homines praesidentes, quamvis iniqui, veram habent auctoritatem et ius praesidendi, suntque vere praelati.

 

Hinc Hannibal scribit :

In daemonibus aliquid invenitur dupliciter. Uno modo, ex propria voluntate : et sic nihil pulchrum et ordinatura in eis consistit. Alio modo, ex natura et ordinatione divina : sicque in eis est pulchritudo et ordo. Nempe ut Deus ex ipsorum malitia decentius bonum eliciat, voluit in ipsis ordinem esse praelationis : qui ad Dei ordinationem relatas, est rectus ; sed relatus ad ipsorum voluntatem, est perversus, et quantum ad finem, ut patuit, et quantum ad ordinis usum, in quantum superiores per superbiam sibi usurpant dominium, et inferiores coacti renitentesque obsequuntur.

Haec Hannibal.

 

Cuius hoc ultimum verbum videtur non consonum praeinductis, cum dictum sit, inferiores superioribus illis libenter parere. Quocirca videtur, quod forsan in quibusdam libenter obediunt, ut quae eorum perversae voluntati plus placent ; in quibusdam invite, vel ex timore non praevalendi et confundendi, sive ex difficultate iniuncti : metuunt namque interdum impugnare perfectos et fervidos, quos noscunt fortiter renisuros.

 

Concordat Albertus :

Unus (inquiens) daemon subiicitur alteri, quemadmodum inter tortores regis terreni unus alteri subditur ad obediendum, duplici ratione : primo, quia hoc spectat ad ordinem familiae regis ; secundo, ex spontanea voluntate, quia scilicet daemon inferior voluntarie se subiicit superiori, ut secundum mandatum superioris de eodem vitio tentet de quo ille potestatem tentandi accepit.

Hinc super illud Iosue, Omnes bellando cepit, loquitur Glossa : Non est putandum, quod unus fornicationis spiritus seducat eum qui in Britannia fornicatur, et eum qui in India, seu aliis locis ; neque unum dumtaxat esse spiritum irae qui in diversis locis diversos exagitet homines. Sed potius puto spiritum fornicationis unum esse, atque innumeros qui ei in hoc officio pareant ; sicque per singulos homines diversos esse spiritus sub uno principe militantes, qui ipsos homines ad huiusmodi peccata sollicitent. Similiter iracundiae principem unum esse arbitror, innumerosque sub eo ; et idem de ceteris vitiis. Ideo plures dicit Apostolus esse principatus contra quos nobis est pugna.

Haec Albertus.

 

Glossa vero praeallegata, ex sermone Origenis est sumpta.

 

Hinc Udalricus in Summa, libro quarto :

Quamvis inter daemones non sit ordo gratiae, quo iuxta divinum Dionysium, media per prima, ultima quoque per media reducuntur in Deum (propter quod Iob loquitur : Ubi nullus ordo, etc.) ; est tamen ibi ordo praelationis, quo inferiores voluntarie superioribus subduntur ac parent : quia affectus quo in principio appetierunt excellentiam propriae potestatis, quam et inferiores voluerunt adipisci per superiores, et econverso superiores per inferiores, manet absque fine in eis ; quemadmodum in hominibus decedentibus in peccatis, manent affectus culparum. Et hoc in daemonibus est causa tentationum, quia conantur sedere in lateribus aquilonis, id est dominari multis iniquis : unde et princeps mundi apud Ioannem nuncupatur. Idcirco ad hoc consentant invicem sibi in malo, quamvis simpliciter se inutuo persequantur et odiant.

In hac potestate non tenet illud Apostoli : Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Nam quamvis potestas ista a Deo sit effective, prout in natura fondatur, non tamen quantum ad abusum et exsecutionem suae malitiae, nisi permissive : imo sic est a Deo, non ut ei obediatur, sed resistendo illudatur. Quae illusio non solum consistit in hoc quod a sanctis vincitur, iuxla quod de Laban in Genesi legitur, Sic delusa sollicitudo quaerentis est ; sed etiam quoniam victus, confusus et derisibilis redditur.

Haec Udalricus.

 

Alexander etiam :

Praesidenlia (ait) angelorum malorum super alios, est ex dignitate naturalium dispositive ; nec derivatur ex meritis, sed praesunt alii aliis in ministerio tentandi seu puniendi, sicut inter carcerarios seu tortores unus alii praeest, ut expleatur secundum mandatum regis iustitia. Et quia minores consenserunt maioribus in maleficio suo, in poenam a Deo inflictum est eis ut subsint eis tanquam participes in poena, et coadiutores ad puniendum.

Haec Alexander.

 

At vero Bonaventura :

Praelationem, inquit, atque imperium esse inter daemones, est probabile : tum quoniam filii tenebrarum imitari conantur, quamvis falso et imperfecte, filios lucis : ideo sicut daemones vident angelos ordinale exsequi sua officia secundum imperia sapientiorum atque maiorum, sic et ipsi faciunt maleficia ; tum quia filii tenebrarum prudentissimi in generatione sua sunt : cumque luctenlur adversus genus humanum, et exercitus divisus ac capite carens stare non valet ; ideo sicut homines in exercitu praeliantes, quantumlibet praesumptuosi, tamen ex hostium odio libenter habent ducem exercitus el subdunt se ei, ita et daemones.

Nec illa praelatio est ex electione, neque ex violentia, sed (ut credo) natura et institulione divina. Unde loquitur Hugo, quod ministerium illud in malo exercent, quod ex conditione perficiendum in bono acceperunt : sicque sibi invicem praesunt, sicut praeessent si boni essent. Et ita de facto est ibi praelatio ; non proprie aut ullo modo de iure, cum daemones subiectis nihil praecipiant nisi contra ius, quia ruperunt ius, fregerunt pactum, dissipaverunt fœdus sempiternum. Ideo nulla manet ibi obligatio iuris (videlicet quantum ad impiam voluntatem praesidentis et exsecutionis abusum, sed bene per respectum ad praeordinationem providentiae Dei), sed solum malevolens confoederatio.

Haec Bonaventura.

 

Qui etiam quaerit hic, utrum in daemonibus sit distinctio ordinum. Et respondet :

De angelis est loqui tripliciter, seu quantum ad triplicem statum, videlicet, gloriae, et naturae institutae, ac lapsae. Quantum ad statum gloriae, in eis distinctio ordinum est perfecta. Quantum ad statum naturae institutae, fuit in eis distinctio ordinum imperfecta, quia perfectio distinctionis illius a gratia est. Quantum vero ad statum naturae lapsae, est inter eos ordinum distinctio perversa. Nempe qui meliora naturalia habuerunt, gravius peccaverunt et peccant, quia ardentius appetierunt, et magis fuerunt ingrati, acriusque modo vexant.

Haec Bonaventura.

 

Praehabitis de daemonum ordinatione et principatu, concordant dicta Henrici Quodlibeto quinto in pluribus locis, ubi declarat quam inseparabilis sit ordo a rebus et intimus eis, qui nec per peccata in toto aufertur.

 

Insuper Guillelmus libro secundo de Universo, super his multa inducit quae ab aliis communiter non tanguntur. Incipiam, inquiens, perscrutari de ordinibus malignorum spirituum, si qui sint, et qui sint, et unde sint.

 

Itaque quidam qui dixit se inhabitasse cum habitantibus lucem annis triginta, et didicisse ab eis opera malefica quae conscripsit, non distinxit inter spiritus bonos et malos : imo nec sensit aliquos esse malos, quantum apparet ex sermonibus suis. Quo constat eum, vel intolerabili ignorantia excaecatum, qui tam diu conversatus cum ipsis, non deprehendit eorum malitiam ; aut mira malignitale depravatum, qui illorum malitiam non solum abscondit, sed etiam fovit, atque ut foveretur nefariis cultibus docuit, et omnibus aliis diffusius scripsit. Nec mirum si post tam diuturnam familiaritatem cum eis, ipsis in tantum consensit.

 

Hic scripsit duodecim esse ordines spirituum abstractorum. Et de octo ordinibus non discrepavit ab errore Mercurii ac aliorum qui posuerunt unicuique caelo proprios spiritus : quia etiam in circulo signorum posuerunt spiritus ministrantes, similiter in orbe Saturni et sphaera Iovis.

Unicuique autem elemento ordinem unum spirituum deputavit : unum videlicet igni. Et iste videtur suggessisse idololatriam ignis, quae primo viguit in regno Chaldaeorum : quapropter ipsi spiritus in igne colebantur. Unde et princeps eorum a Mercurio deus ignis vocatus est.

Alium ordinem spirituum aeri deputavit, in quo templa et fana excelsa aedificabantur diis spiritibusque aetheriis, ut idololatrae ibi per sacrificia obtinerent responsa illorum per aves, sive per garritus seu per exta aut volatus earum, aut aliis motibus. Haec templa consecrata erant diis aetheriis, scilicet quorum multitudo magna frequenter in aere se monstravit. Quibus attribuebant serenitates aeris, et tempestates, pluvias, nives, grandines, fulgura, tonitrua, ac ceteras aeris passiones. Hinc Latinorum philosophus nobilis Cicero, in libro de Natura deorum, et Divinatione, dixit aethera seu aerem diis immortalibus esse plenum.

Tertium assignavit ordinem horum spirituum aquis, quorum principes Neptunum et Thetin asseruit, iuxta fabulas poetarum. Ex quibus spiritibus multi in maribus atque fluminibus saepe apparuerunt, deos marium ac fluminum se dicere praesumentes, ut in periculis marium et fluminum invocarentur et colerentur, quasi auxiliari valentes.

Quartum ordinem dixit terrae praeesse : cuius principes dixit Bacchum et Cererem. In quo ordine posuerunt numina hortorum, quorum principem dixerunt Priapum ; numina quoque limitum, quorum principem vocabant Limitanum (*Limitivum). Qui omnes credebantur, secundum idololatrarum errorem, subesse Baccho et Cereri propter fructus utilitatesque terrae. Ceteri demum qui in templis habitare dicebantur, aut in domibus, silvis, desertis, ad hunc ordinem pertinebant, his demptis quos in caelis habitare dicebant : quanquam verum sit quod planetae responsa non dabant, nec aliquid ad numina pertinens operabantur. Sed nomina planetarum sibi usurpabant, qualenus dii crederentur caelestes, atque sublimius colerentur. Nec mirum si aliquis illorum spirituum nomen solis usurpare praesumpsit, cum permissum fuerit ei interdum se transfigurare, et instar solis se exhibere in idolis eius. Similis quoque ludificatio de aliis planetis a daemonibus eorumdem nominum interdum est attentata, et facta censetur. Verum quod phantasticae fuerint huiusmodi apparitiones hinc constat, quod nullus unquam planetarum recesserit ex sphaera sua, nec domum intraverit terrenam, quam nec prae magnitudine ingredi potuisset.

 

Scito igitur, quod homo iste non habitavit nisi cum angelis malis, quos tamen vocat habitatores lucis, et eorum prorsus tacet malitiam. Nec enim angeli boni in arido tali loco commorari elegerunt, quibus altior ac nobilior mansio est possibilist : imo quomodo boni fuerunt, qui impium illum necromantiam idololatriamque docebant ? Nec vera sunt quae dicit de octo ordinibus spirituum juxta ordinem octo caelorum, cum in nullo caelorum queant ministerium aliquod exhibere.

 

Praeterea perscrutandum, quomodo homo ille dicit duodecim esse ordines spirituum abstractorum. Nempe si ordinem intellexerit prout una hierarchia est continens tres ordines sublimium ac beatorum spirituum, prout per revelationem divinam acceptum est, impossibile est esse duodecim ordines omnium spirituum, id est bonorum et malorum insimul acceptorum. Sed quoniam ex verbis illius habetur, quod non habuit bonorum agnitionem spirituum (dicit namque se idololatriam didicisse ab his, cum quibus se habitasse sex lustris annorum asserit), sed solummodo malignorum, quorum se vocat familiarem et discipulum ; sequitur eum aequivoce usum fuisse nomine ordinis, aut ralionem ipsius nominis non intellexisse : alioqui sequeretur plures esse spiritus malos quam bonos. Ordines enim numero legionum et numerositate spirituum aequales esse necesse est omnes. Iam autem dixi ordinem tot continere legiones, quot legio continet unitates.

Amplius, doctrina Christianorum non ponit nisi novem ordines angelorum ab initio conditos : unde ergo corruissent duodecim ordines ?

Praeterea, theologi Christianorum ponunt decimum ordinem tantummodo cecidisse : non quod unquam fuerit decimus ordo, sed quia tot ceciderunt quot unus continet ordo, ita quod ex unoquoque novem chororum lapsi sunt aliqui, ex quibus omnibus aggregatis completur summa unius. Non ergo ea intentione ordinis possunt esse duodecim ordines malignorum spirituum.

Malitiae vero et iniustitiae opera non constituunt ordines neque multiplicant. Nec spiritus unius ordinis mutatur aut transfertur ad alium ordinem. Quare princeps malignorum spirituum non habet potestatem transmutandi vel polius pervertendi ordinationem a Creatore constitutam, etiam in his qui ceciderunt spiritibus, cum nec ante suam ruinam hoc potuerit.

 

Dico ergo iuxta verisimilitudinem, non iuxta certitudinem, quod sicut omnipotens bonitas Creatoris permittit homines principes impios diversos ordines in principatibus ac ditionibus constituere, qui et malos solent exaltare, ac bonos deiicere, imo indignissimos ac pessimos in dignitatibus potestatibusque collocare ; ita permittit et principi malignorum spirituum, iuxta perversitatem malignitatis suae alios de malignis spiritibus sublimare variisque operibus malis praeficere, alios ab eisdem officiis removere : quod Deus permittit propter innumeras utilitates quas elicit inde.

 

Cuius signum est quod in Vitas patrum narratur. Apparuit quippe cuidam sancto viro princeps malignorum spirituum in solio sedens regali, et ante eum horribilium multitudo spirituum : qui de diversis regionibus venientes, inferrogabantur ab eo quid perpetrassent ; et quos modicum mali iudicavit egisse, torquebat et flagellabat. Quorum cum unus retulisset se quemdam sanctum eremitam per quadraginta annos tentasse, et in ipsa nocte in fornicationis turpitudinem deiecisse, cum ingenti gaudio et festivitate ab illo receptus est, ita quod eum iuxta se collocavit, et coronam quam in capite suo gestabat deponens, daemonis illius imposuit capiti.

 

Etenim sicut ab initio ambitiosissime affectavit assimilari Altissimo, ita nunc usque regnum suum tenebrosum ac sceleratum contendit inanissima impietate conformare regno atque militiae Creatoris, deputando angelos tenebrarum diversis iniquitatis obsequiis, secundum quod angeli sancti deputata habent ministeria pietatis. Sic et ecclesiam malignantium suam assimilare conatur ecclesiae sanctorum : quatenus sicut Deus et Salvator in Ecclesia sua constituit veros Apostolos, veros Prophetas, sanctos martyres, fidelissimos confessores, virginesque mundissimas ; sic et ipse habere satagit pseudoprophetas, falsos apostolos, martyres vanos, fictos confessores, ac virgines fatuas. Enimvero qui ab exordio fuit signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, factus est simia ridiculosae ac deformis imitationis : sic et totum regnum ipsius, quod est multitudo perditorum, sua vanitate, ambitione, et iniquitatum congerie, versum est velut in simiam quamdam Ecclesiae electorum, quae vere est regnum Dei.

 

Nec mireris malignos spiritus ex suis acerbissimis cruciatibus et tormentis a suis ambitionibus et impugnationibus non averti, cum scias Pharaonem ex tot plagis non emendatum, sed induratum. De diabolo quoque legisti : Indurabitur cor eius quasi lapis, et stringetur quasi incus malleatoris. Quemadmodum enim incus malleatoris assiduis malleorum tunsionibus non frangitur nec mollitur, quin potius induratur ; sic malignorum spirituum corda, id est intimae voluntates, nullis cruciatibus emolliuntur, neque a malis aliquibus avertuntur. Vitium namque superbiae adeo longe facit superbum a fonte gratiae, adeo inficit et corrumpit intima superbientis, adeo excaecat intellectum atque pervertit affectum ipsius, ut quasi nihil relinquat naturae illius, sed totum ipsum vindicet sibi, et totum sine contradictione possideat.

 

Praeterea opinari quis potest, inter daemones esse ordines contrarios sanctorum ordinibus angelorum, contrariis quoque nominibus nominandos, ut antiseraphim, anticherubim, antithroni dicantur : sicque antiseraphim appellentur qui graviori in Creatorem odio exardescunt ; anticherubim, qui maiori ceteris praecellunt astutia ; antithroni, qui pervertendis iudiciorum semitis, et corruptioni iudicum seu tribunalium summopere intendunt, et istud pestilentissimum officium nocendi vel sibi ipsis assumpserunt, vel a principe militiae susceperunt. Sic et antidominationes, antivirtutes, antipotestates, etc., per contrarium ad sanctas Dominaliones, Virtutes et Potestates sumuntur ; et ita de aliis choris. Et ista est ordinatio, vel potius confusio, ecclesiae malignantium synagogaeque Satanae.

 

Nunc patefaciam tibi et alium errorem necromantici iam praefati. Scripsit naraque, ut tactum est, duodecim esse ordines abstractarum substantiarum ; posuitque quasdam earum quotidie creari et cadere, dicens bonitatem Dei cessare nunquam posse a creatione substantiarum tam nobilium. Et dixit quasdam cecidisse vel cadere in diversas partes terrarum et aquarum et deserti et fontium ac gemmarum atque herbarum, et unamquamque earum potestatem habere in rebus his in quas corruit, sicque ab eis tantas esse virtutes ac vires in gemmis et lapidibus preliosis. Quod esse non potest, cum casus ille sit ultio culpae ac poenalis calamitas.

 

Quocirca merito inquiritur, an gaudere possint de vitiis hominum, aut de vitiosis hominibus aut tormentis eorum. Et videtur quod imo : quia desiderant talia evenire, et placent eis dum fiunt ; complacentia autem talis non aliud est quam delectatio. Quod si ita est, erunt innumerabilia gaudia daemonum, cum tot et tanta fiant quotidie mala : sicque cruciatus daemonum absorberi a tot gaudiis iam videntur.

Ad quod dico, quod quamvis plura sunt mala quam bona in vita hac, et plures iniqui quam iusti, nihilo minus ipsa bona virtuosa ac meritoria, maiora sunt magnitudine seu intensione incomparabiliter, prout in tractatu de Virtutibus et moribus declaravi. Quapropter intensio et magnitudo bonorum non solum redimunt paucitatem eorum, et compensant magnitudinem multitudinemque malorum, imo etiam illam incomparabiliter superant et excedunt. Non ergo necesse est ut gaudium, si quod est malignis spiritibus de hominum malis (id est vitiis et tormentis), aut de aliis malis, absorbeat dolores et cruciatus eorum, nec etiam ut mitiget illos aut temperet, quamvis mundus duraturus esset in statu hoc sine fine. Licet enim multiplicarentur hominum mala, et tam numero quam mensura in infinitum excrescerent, bona quamvis malis pauciora, similiter excrescerent, et quod minus haberent in numero, non solum suppleretur eis intensione seu magnitudine, imo longe superabundantius superabundarent eisdem. Considerandum quoque quantum doleant de immensitate gloriae Conditoris, de qua indubitanler dolent dolore incomparabiliter maiori omni gaudio quod de hominum malis valent habere. Quanti ergo dolores sunt eis de felicitate et gloria angelorum sanctorum ac omnium Beatorum ?

 

Et haec quidem non ita sint dicta ac si gaudium alicuius modi haberi posset apud illos. Non enim verisimile est quod tormenta in quibus sunt, eos vel ad modicum gaudere patiantur : quemadmodum manifestum est de his qui iam in inferno sunt positi, quorum immanitas atque immensitas tormentorum non ferunt alicuius generis gaudium esse in ipsis. Nec aliquod gaudium posset ei inesse, qui cremaretur in igne apud nos exsistente. Et breviter, sicut felicitas superna paradisi omnem excludit dolorem, sic contraria miseria totius expers est gaudii.

Porro cruciatus malignorum spirituum longe maior est damnatarum supplicio animarum : quia maligni spiritus contra Creatorem se erigentes, multo enormius peccaverunt.

 

Si vero quaeratur, qualiter tanti cruciatus permittant eos tam studiose intendere insidiis, tentationibus atque interdum flagellationibus hominum, ut quasi a ceteris cunctis vacare nec aliud habere agere videantur. Dico in hoc, quod voluntas, id est permissio, Creatoris, in hoc est propter multiplices utilitates electis inde provenientes. Tanta quoque est naturalis fortitudo et vigor daemonum, ut tantis tormentis ab huiusmodi operibus non prohibeantur, nec retrahantur. Sic vero non est in nostris animabus, propter longe minorem fortitudinem earumdem.

 

Quod si quis dixerit, quia differuntur daemonum poenae usque in diem iudicii ; dico, quod in hoc eis inaestimabilis gratia fieret, si eis per septem millia annorum a debitis cruciatibus parceretur : quod sine dubio esset, si poenae eorum differrentur usque in diem iudicii, cum ab exordio mundi usque ad tempus illud, septem millium annorum spatium a sapientibus esse credatur. Secundum hoc quoque maior esset iustifia Dei in homines pravos, quam in spiritus malignos : quod nemo rationalis unquam dixit. Etenim ira Dei in magis peccantes est maior, et in minus peccantes minor. Quapropter cum longe gravius peccaverint huiusmodi spiritus quam mali homines, maior est ira Creatoris in illos, quam in istos. Alioqui quae esset iustitia Creatoris, si illis per septem millia annorum parceret a cruciatibus debitis, hominibus vero nec per spatium unius horae post mortem ?

Haec Guillelmus.

 

Cuius verba pro maxima parte consonant praeinductis. Nihilo minus quaedam conlinentur in eis obscura. Primum, quod dicit choros omnes angelorum esse aequales ad invicem numero legionum et numerositate spirituum seu personarum. Nempe ut infra pandetur, chori seu ordines angelorum quanto sunt superiores, tanto personas in se continent plures, iuxta divini Dionysii documenta. Verum secundum dicta Gregorii est econtra.

Secundum est, quod dicit ordinem angelicum continere tot legiones, quot legio continet unitates : hoc quippe incertum est, nec ratione probatur nec auctoritate, ut patuit supra.

Tertium est, quod ait ab exordio mundi usque ad diem iudicii esse protractionem seu spatium septem millium annorum. Nempe ut asserit Augustinus libro de Civitate Dei, Christus dicendo, De die et hora illa (puta iudicii generalis) nemo scit, repressit digitos omnium calculantium ac vaticinantium de quantitate distantiae usque ad finem mundi seu diem iudicii. Unde et dixit Apostolis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater in sua posuit potestate.

 

 

QUAESTIO V

 

Quinto quaeritur : An daemon semel victus ab homine, de cetera a tentatione desistat, et in infernum mox retrudatur.

 

Videtur quod non.

Primo, quia ut creditur, primus ille apostata tentavit Christum in eremo, fuitque victus : et tamen Christus dixit de illo, videlicet tempore Coenae, Venit ad me princeps mundi huius, et in me non habet quidquam.

Secundo, quia in Evangelio legitur, quod consummata omni tentatione, diabolus recessit a Christo ad tempus. Quo verbo insinuatur, quod non recessit omnino, sed rediit postea.

Tertio, tentatorem toties vincimus, quoties eius suggestioni consensum negamus : sed daemones quidam leguntur Sanctos nonnullos de eodem vitio pluribus annis tentasse, infra quos Sancti illi ubertim, imo quotidie vel magis assidue, negabant assensum, ac penitus dissenserunt suggestioni tentantis.

Quarto, de beatissimo patre Antonio legitur, quod a daemonibus etiam eisdem frequenter tentatus est, et aliquoties crudeliter flagellatus.

Quinto, communiter dicitur, quod unicuique homini deputatus est angelus bonus ad custodiam, et malus ad exercitium, qui usque in finem vitae praesentis non cessat temporibus suis tentare, quanquam interim frequenter vincatur.

Sexto, cum diabolus superbissimus invidiosissimusque consistat, apparet quod semel victus, acrius mox invadat, quemadmodum et de hoc multa leguntur exempla, ut in vita S. Hilarionis, etc.

 

In contrarium sunt quae dicuntur in littera.

Praeterea, humana iustitia pugilem semel victum, ad conflictum ulterius non admittit.

Insuper, iustus iudex aequalem imponit conditionem seu legem pugnantibus ; sed daemon vincens minuit iustorum exercitum : ergo dum vincitur, ab exercilu tentantium removetur.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Circa hoc difficile est veritatem determinare. Quod enim imminutio fiat in exercitu daemonum, improbabile non videtur, cum ita videamus contingere secundum legem belli, ut superatus amovealur a bello. Verumtamen quantum et quando ac qualiter removeatur tentator, determinare est difficile. Ideo quidquid dicat Origenes, melius est super hoc dubitare, quam aliquid definire.

Haec Bonaventura.

 

Alexander quoque :

Adamantius, inquit, (id est Origenes) disseruit : Qui pudice vivendo fornicationis spiritum superavit, non ultra fas est spiritum illum victum, alium hominem impugnare. Sed Adamantius opinative hoc dicit. Potest tamen esse ut si plene victus esset, non ultra tentaret illo genere tentationis. Verum quia in hac vita non est plena victoria, atque ut ait Gregorius, victis vitiis remanet aliquid minimum quod vinci vix potest ; ideo verisimile est quod semper remanet aliqua materia tentationis : hincque non usquequaque desistit tentare. Caute ergo, tanquam opinative prolatum, sumendum est quod super illud Iosue, In illo tempore venit Iosue, et interfecit, etc., loquitur Origenes : Sancti contra istos (utpote daemones) incentores peccatorum pugnantes ac vincentes, minuunt exercitum daemonum ; et singuli vicli, in abyssum seu in exteriores tenebras adducuntur a iusto iudice Christo. Unde accipitur, quod dum victi sunt, ultra tentare non valeant. Quid enim est milti in abyssum, nisi potestate tentandi privari, ac poenae magnitudini subiacere ? Sed ut super Lucam exponit Ambrosius, abyssus vocatur profunditas poenae in quam mittentur post diem iudicii.

Praeterea, tentatio diaboli permittitur ad probationem electorum, poenamque reproborum : quod usque in finem saeculi durat, et fieri potest, quamvis diabolus viclus rursus impugnet.

Denique, diabolus tentando servit Deo. Unde super illud Iob, Numquid accipies eum servum sempiternum ? loquitur Glossa : Servus sempiternus est, dum laudibus Dei nesciens servit. Si ergo Deus non vult minui servitium suum, non vult quod omnino auferatur potestas tentandi.

 

Praeterea si quaeratur, an diabolus victus super aliquo peccato, queat ultra tentare de illo peccato ; videtur quod non, ex praeallegata Origenis auctoritate.

Respondendum, quod ex illa auctoritate non habetur quod non possit, sed quod non audeat ultra inde tentare, saltem tam audacter ut ante. Nec est simile de pugna corporali quae dicitur monomachia : quoniam victus in illa, non habet ultra ex iustitia potestatem pugnandi. Nam reputatur infamis, tanquam de periurio convictus. In bello autem spirituali, quia tentationes prosunt electis, permittitur potestas diaboli tentare, propter utilitatem tentati, non tentantis.

 

Insuper si quaeratur, an potestas diaboli sit ligata respectu alicuius determinatae personae, ut eam non possit tentare ; dicendum quod non, quia Christum, in quo non fuit fomes, tentavit, nec in prima tentatione victus cessavit, imo triplici tentatione impugnavit eumdem continue. Verumtamen sic est ligata potestas diaboli respectu quorumdam, ut non tentet eos usque ad casum. Est quoque tentatio duplex, puta interior atque exterior. A tentatione interiori cohibetur in illis in quibus est fomes exstinctus, vel ubi non est fomes, sicut fuit in Christo. A tentatione autem exteriori non cohibetur, qua et Christum tentasse cognoscitur.

Haec Alexander.

 

At vero Thomas :

Omnes (ait) concedunt daemonem semel victum, aliquo modo a tentatione cessare. Sed circa hoc, scilicet qualiter cesset, tres sunt opiniones. Quidam enim dicunt, quod ita repellitur, quod nec ipsum victorem nec alium ultra tentare permittitur, nec de eodem peccato neque de alio. Alii dicunt, quod potest tentare de alio peccato, non autem de eodem, nec ipsum vincentem, nec alium. Et istae duae opiniones ponuntur in littera. Ceteri dicunt, quod ex quo aliquis daemonem de aliquo vitio tentantem vincit perfecte, non potest de eodem vitio tentari ab illo, sed de alio ; alios vero potest tentare tam de vitio illo, quam alio. Haec autem positio habet causam amplius manifestam : quoniam ille dicitur perfecte diabolum vincere de aliquo vitio, in quo passiones ad illud vitium inclinantes totaliter devincuntur, ut est in illis in quibus acquiritur habitus virtutis consuetudinalis ; et tunc non remanet magna pronitas ad illud peccatum : ideo non tentatur a diabolo de hoc peccato, quia vires eius cognoscit. Aliarum demum opinionum ratio potest esse, quia cum caritas opera bona reddat communia in tota Ecclesia, ex victoria unius fidelis omnes aliquod commodum assequuntur, dum eorum hostes minuuntur. Verumtamen quid horum sit verius, est incertum, quia nec ratione nec auctoritate multum potest probari.

Illi quoque qui dicunt daemones victos ab omni tentatione cessare, intelligunt ad tempus determinatum, post quod iterum ad pugnam redeunt.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione centesima quartadecima, respondet :

Aliqui dicunt, quod daemon superatus nullum de cetero hominem potest tentare, nec de eodem peccato neque de alio.

Alii dicunt, quod alios potest tentare, non eumdem. Quod probabilius dicitur, si tamen intelligatur de impotentia usque ad aliquod tempus. Nam scriptum est in Evangelio : Consummata omni tentatione, etc. Cuius duplex est ratio. Una est ex parte divinae clementiae : quia ut dicit Chrysostomus, non tamdiu tentat homines diabolus quamdiu vult, sed quamdiu Deus permittit : qui etsi permittat illum paulisper tentare, tamen repellit tentantem propter infirmam tentati naturam. Alia ratio sumitur ex astutia diaboli. Unde Ambrosius asserit super Lucam : Diabolus instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Quod tamen diabolus aliquando redeat ad eum quem dimisit, patet per illud Matthaei : Revertar in domum meam unde exivi.

Haec Thomas in Summa.

 

Consonat Petrus :

Duplex est (dicens) victoria qua homo daemonem vincit. Una plena, quando daemon nec in multo nec in modico praevalet. Quaedam non plena, quando in aliquo praevalet et laedit, licet non in toto. Et quando sic praevalet, non recedit ; sed quando vincitur plene, recedit saltem ad tempus, ut usque ad finem vitae sancti a quo victus est : nisi ex speciali permissione aliter permittatur, sicut et Lucifer in fine permittetur tentare.

Haec Petrus.

 

In ceteris sicut Thomas.

 

Denique Richardus ad haec clarius respondens :

Diabolum (inquit) vinci ab illo quem tentat, dupliciter potest intelligi. Primo de victoria tam perfecta, quod diabolus desperat contra illum obtinere triumphum de vitio illo omnique alio : et quia diabolus est superbus, vinci abhorrens, ideo amplius illum non tentat, nisi coniecturet illum postea debiliorem ac proniorem ad malum effectum. Sed non video cur non tentet alium quem non aestimat ita fortem ut illum a quo victus est. Cur etiam ille qui vicit perfecte diabolum inferiorem, non tentetur a diabolo potentiori, non video. (In ceteris sicut Petrus.)

Sed obici potest, quoniam Iob a diabolo saepe fuit tentatus, et saepius vicit. Ad hoc dicendum, quod vel Iob non habuit tentationes illas ab eodem diabolo ; vel diabolus ille victus a Iob in uno, speravit vincere eum in alio.

 

Qui autem dicunt diabolum semel victum non reverti, possunt allegare pro se illud Iacobi : Resistite diabolo, et fugiet a vobis.

Haec Richardus.

 

Hannibal consonat Thomae.

 

Thomas de Argentina nihil determinat, sed opiniones tantum recitat aliorum.

 

Durandus magis concordat responsioni Richardi, atque prae ceteris loquitur assertive :

Daemon, inquiens, hominem tentans de aliquo vitio, quantumcumque perfecte sit victus, alium tamen potest tentare de eodem vitio. Item eumdem a quo victus est, potest tentare de alio vitio ; sed eumdem eodem modo se habentem, non potest de vitio eodem tentare. Quod totum probatur hac un ica ratione : Omnis tentans tentat sub spe alicuius victoriae. Sed daemon quantumcumque perfecte victus ab aliquo, potest sperare quod alios vincet simili tentatione : quia non omnes sunt aeque virtuosi. Potest etiam confidere quod vincet eumdem de alio vitio : quia qui non est pronus ad unum vitium, saepe est pronus ad aliud. Sed daemon non potest sperare quod eumdem eodem modo se habentem, vincet eadem vel simili tentatione : quoniam idem manens idem, natus est eodem modo resistere.

Haec Durandus.

 

Quocirca pensandum, quod persuasio ista non tenet. Scit namque diabolus hominem non tam sua quam divina virtute atque angelica ope tentationibus praevalere. Quamvis autem Deus quantum in se est, nulli suum neget auxilium, non tamen semper uniformiter adest, neque aequaliter praevenit hominem. Homo quoque mutabilis est, et importuna impugnationis diuturnitate deiici solet. Hinc beatissimos viros, Antonium, Hilarionem, ac similes, non solum eodem modo se habentes, imo quotidie fortiter proficientes, daemon fornicationis interpolatis vicibus acerrime impugnavit, ut in eorum narratur legendis. Angelus quoque Satanae sanctissimum Paulum apostolum iugiter proficientem ac praevalentem, importunissime impugnavit, ut ipsemet protestatur. Hinc Richardus de S. Victore inter modos seu species tentationum, unam nominat importunam.

 

Circa haec quaerit Richardus, utrum poena daemonum compatiatur secum aliquod gaudium. Et respondet quod sic, ante futurum iudicium, non postmodum : quoniam interim poena daemonum, quamvis magna, non est tamen completa ; ideo sustinet admixtionem gaudii alicuius de eventu malorum quae desiderant, iuxta illud Proverbiorum : Desiderium si impleatur, delectat animam. Unde et quarto de Civitate Dei loquitur Augustinus, quod turpibus gaudent. Post iudicium vero ultimatum, nullius gaudii erunt compotes, repleti miseriis.

 

Huic responsioni videtur responsio Guillelmi paulo ante inducta, aliqualiter dissentire.

Previous section
Section 45 of 45