Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio I

Distinctio I – Quaestio 1

 

Utrum sit tantum principium omnium circa se visibilium et invisibilium rerum effectivum.

 

Quod non. Duo sunt principia contraria : unum bonorum, alterum malorum, igitur <etc.>. Antecedens videtur patere per illud Joh. 12° : Venit princeps mundi, ubi diabolum vocat mundi principem et similiter Joh. 19° : Regnum meum non est de hoc mundo.

Secundo sic : Hoc esset solus Deus. Probatur quia Idem, inquantum idem, non est aptum facere, nisi idem, et ergo videtur, quod quaestio sit falsa.

Tertio sic : Aliquae res sunt coaeternae, igitur <etc.>. Antecedens videtur de coelo vel de toto mundo, ut videtur velle Aristoteles I° Coeli et 8° Physicorum.

Quarto sic : Vel igitur Deus per solam potentiam, vel per voluntatem esset causa omnium et si sic, tunc ab aeterno, cum nihil noviter sciat, possit vel velit.

 

Oppositum praedicat fides catholica.

Suppono breviter quod quidquid Deus agit ad extra hoc omnino agit libere sive producendo, sive conservando.

 

Concludo prima : Non est aliqua res citra Deum, quin sit de novo producta in esse. Probatur : Si non, tunc essent plures, quam res coaeterni, cuius oppositum dicit fides, et arguitur ratione sic : Si aliqua non est producta in esse, sit ‘a’, tunc vel ‘a’ habet esse a se simpliciter, vel ab alio. Si a se, tunc esset simpliciter perfectionis infinitae, quia tam res daret sibi ipsi perfectum esse, quam non appareret esse limitata ad esse, sed qualibet quantum in se esset infinite appareret perfectum esse, igitur etc. Si vero ab alio tunc haberet intentum.

Ex illa sequitur quod quaelibet res citra Deum quandoque habuerit principium sui. Secundo sequitur quod <nec> mundus, nec intelligentiae, nec materia prima fuerit ab aeterno, patet ex conclusione et eius probatione.

Secunda conclusio : Nulla creatura est omnium visibilium et invisibilium citra Deum principium effectivum. Probatur : Quia tunc idem esset vel fuisset quandoque causa efficiens sui ipsius, quod est impossibile.

Ex illa sequitur tertia conclusio : Solus Deus est principium effectivum omnium citra existentium visibilium et invisibilium. Probatur : Nulla creatura est principium omnium et tamen aliquod est principium, cum quaelibet inceperit esse, igitur solus <etc.>.

Ex illa sequitur quod spiritualium et corporalium non sint duo contraria principia, sicut voluerunt Manichaei. Secundo sequitur, quod quaestio est vera.

Quarta conclusio : A primordio conditionis res inceperunt per creationem. Probatur : Quia simpliciter ex nihilo ; nihil enim praecessit primam productionem primae rei, nisi Deus in situ ponens omnia causaliter fieri et ad nullum finem ordinare. Et quia creatio videtur quo ad rationem philosophicam impossibilis, arguitur quod sit possibilis sic : Non est magis impossibile creare, quam anihilare philosophice loquendo, sed anihilare est possibile, igitur <etc.>. Antecedens pro prima parte notum est, pro secunda parte patet, quia Deus libere conservat et agit omnia quae conservat, vel agit ad extra, igitur potest non conservare et si hoc, tunc simpliciter vertentur in nihilum, igitur, <etc.>.

Quinta conclusio : Deus per voluntatem efficacem et solam bonitatem est causa omnium citra se. Probatur : Omnia citra se a suae conditionis primordio produxit et nullis eorum meritis, nec sui indigentia.

Sexta conclusio : Sicut divina bonitas est ab initio principium effectivum, sive causa efficiens omnium visibilium et invisibilium citra se, sic eadem bonitas a primordio est omnium causa finalis. Probatur : Quia rationalem ad hoc creavit ut finaliter Deo frueretur et irrationalem, ut illa rationali ad serviendum Deo famularetur, igitur conclusio vera. Antecedens satis patet de se et consequentia tenet, cum praeter illas non sitaliqua creatura, ergo <etc.>.

 

Ad rationes.

Ad primam negatur antecedens. Ad auctoritates allegatas dicendum quod mundus ibi capitur pro corruptione peccati, quae est in mundo.

Ad secundam dicendum quod auctoritas illa : Idem inquantum etc., intelligitur de his, quae pure naturaliter agunt. Deus autem libere et omnino voluntarie agit.

Ad tertiam negatur antecedens et quod Aristoteles dixit : Non fuit processus valens, nisi quod ex causa naturali non potuit esse.

Ad quartam dicendum quod per voluntatem, et negatur consequentia : Ab aeterno voluit, igitur ab aeterno fecit, ut patet ex declaratis in primo libro.

Section 1 sur 40
Section suivante