Distinctio XXVI — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXVI

Distinctio XXVI – Quaestio 24

 

Utrum ad bene volendum requiratur aliqua creata gratia libero arbitrio sive voluntati realiter condistincta.

 

Quod non arguitur primo sic : Omnen actum gratiae Deus immediate agit per se ipsum, igitur non requiritur ad hoc, praeter animam hominis, aliquid aliud creatum. Consequentia tenet, quia, cum Deus omnia faciat et sufficiat, aliud omnino superflue videretur. Antecedens vero patet, quia actus gratiae sunt vivificare, illuminare, sursum ducere Deo carum facere, sed ad talia non sufficit aliquod creatum de se, sed solus Deus igitur <etc.>. Consequentia nota est et antecedens patet, cum esse Deo gratum, est Deum habere et feliciter per affectum et fruitionem possidere, quod superat omne creatum.

Secundo arguitur sic : Ad hoc quod sit aliquis Deo gratus non requiritur, nisi quod sit dilectus, sed ad dilectionem non requiritur aliquid creatum, de novo super additum, quia dilexit nos ante mundi constitutionem, ut dicit apostolus ad Ephes 1° igitur <etc.>. Consequentia tamen nota est et patet etiam antecedens, quia ad hoc quod unus homo sit alteri carus vel dilectus non oportet aliquid ponere in dilecto, sed in diligente, et tamen Deus sit multo benignior ad diligendum, quam nos, igitur similiter videtur quod non opporteat aliquid ponere novum in homine, seu creatum.

Tertio arguitur sic : Sicut tunc sine tali gratia creata homo non haberet liberum arbitrium et sic non conveniret sibi libertas arbitrii per naturam. Falsitas patet ex distinctione praecedente et consequentia tenet cum liberum arbitrium sit potentia rationalis recte iudicandi et libere exsequendi, quae utique non conveniret sibi si non posset in ea sine gratia, immo potius deberet ascribi gratiae

Quarto arguitur sic : Vel talis gratia esset praeveniens, distincta a cooperante vel non. Non primum, quia vel essent specifice distinctae, vel solo numero. Non primum, quia tales gratiae omnino in operatione sua tendunt ad idem, nec secundum, quia non videtur quod in eodem opporteat esse diversa accidentia, solo numero distincta. Nec potest dici quod gratia praeveniens non sit distincta a cooperante, quia tunc male distingueretur a magistro et communiter ab omnibus.

 

Ad oppositum arguitur sic : Ex se ipsa mens humana non sufficit se elevare ad Dei rectam cognitionem et amorem, igitur sine aliquo desuper superaddito non potest habere voluntatem Deo placitam.

Consequentia tenet cum nullus possit placere Deo, nisi diligat Deum, et antecedens patet per Clementinam. Ad nostrum de haereticis.

Notandum breviter, quod sicut tangitur quodammodo in argumentis, circa illam materiam fuit triplex via dicendi. Una quod non opporleret liberum arbitrium praeveniri per gratiam ad eliciendum actum bonum et meritorium, sed sola libertas arbitrii ad hoc sufficeret, et illa fuit haeresis Pelagiana. Secunda via fuit, quod oporteret fidem praevenire gratiam, sed non opporteret esse aliquam gratiam creatam, sed solus Deus moveret per se voluntatem ad se amandum. Tertia vero via est, quod requiritur gratia creata per quam liberum arbitrium adiuvatur et excitatur. Excitatur ad bene volendum et iuvatur ad perficiendum. Et quia illa est communiter doctorum et sanctae matris Ecclesiae, ideo ad persuadendum illam viam sit conclusio prima ista : Ad hoc, quod de non caro aliquis fiat alteri carus vel dilectus seu acceptus, oportet mutationem aliquam fieri in altero illorum. Probatur : Quia si nulla fieret mutatio, semper eodem modo se haberet ad invicem, igitur non plus esset una vice unus carus alteri quam alia, et igitur patet conclusio.

Secunda conclusio : Ad hoc quod aliquis fiat carus Deo non fit aliqua mutatio nec potest fieri in Deo. Patet illa, cum Deus simpliciter et omnino sit immutabilis in se.

His sequitur tertia conclusio : Ad hoc quod aliquis fiat de non grato gratus, sive de non caro carus Deo, requiritur in eo gratia creata libero arbitrio condistincta. Probatur : Ad hoc quod fiat de non grato gratus requiritur aliqua mutatio in altero eorum, sed illa non potest esse in Deo, igitur oportet eam esse in eo qui de novo fit gratus. Consequentia tenet de se et antecedens pro prima parte est prima conclusio et pro secunda parte eius est secunda conclusio.

Quarta conclusio : Ex solis naturalibus homo non sufficit habere rectam et bonam voluntatem. Probatur : Nulla est recta et bona voluntas, nisi sed nulla voluntas hominis, postquam cecidit in peccatum est Deo cara et accepta ex solis naturalibus, igitur <etc.>. Consequentia satis videtur nota et antecedens pro prima parte patet, quia Deus est regula totius rectitudinis et bonitatis, et igitur quidquid a tali regula discrepat rectum et bonum non est. Sed pro secunda parte patet ea conclusionibus aliis, iam praemissis.

Ex illa sequitur quod libertas arbitrii ex se non sufficit ad recte et bene volendum, et igitur nec ad bene operandum et igitur prima opinio est falsa.

Secundo sequitur, quod praeter liberum arbitrium requiritur gratia ipsum praeveniens ad excitandum, dirigendum et perficiendum bonam voluntatem, patet satis ex conclusione cum praemissis.

Et ex illis sequitur tertio, quod licet voluntas hommis de natura sua sit libera, tamen propter peccatum eius libertas quo ad electionem boni et electi persecutionem ita depressa est, quod sine speciali amminiculo nec bene velle, nec bonam voluntatem perficere potest. Et ex hoc patet, quod etiam secunda opinio est falsa.

Quinta conclusio : Gratia praeveniens ad sufficienter excitandum arbitrium voluntatis ad recte et bene volendum, non est solum gratia gratis data, sed gratum faciens. Probatur : Nulla gratia sufficit ad hoc, nisi gratia qua iustificatur impius, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum non possit iustificari nisi fiat gratus Deo, et antecedens patet, cum nullus sit iustus, nec esse possit nisi omnino liberatus a peccato, ut patet per Augustinum in Enchiridio c. 24° ubi dicit : Ad iustitiam faciendam non erit aliquis liber, nisi a peccato liberatus iustitiae esse servus coeperit, sed constat, quod nullus liberatur a peccato, nisi per gratiam gratum facientem, igitur <etc.>.

Ex illa sequitur sexta conclusio, quod huiusmodi praeveniens est fides informata caritate. Probatur : Quia ad talem gratiam requiritur quod faciat de non grato gratum, sed impossibile est, sine fide placere Deo ut patet Ad Hebr. 11°, et igitur requitur fides, sed quia fides informis sine caritate nihil prodest, ut patet 1° Ad Cor. 13°, oportet adesse caritatem, igitur patet conclusio.

Septima conclusio : Non oportet gratiam praevenientem sive operantem esse realiter aliam et distinctam a gratia cooperante. Patet illa, quia eadem gratia gratum faciens prout incipit iustificare, [prout] dicitur operans, et prout continuat et conservat et perficit, dicitur operans, quando videlicet iam non sola, sed cum libero arbitrio operatur, et ideo tunc dicitur cooperans, quasi cum alio operans, sed prius solum operans, quia solus Deus praeveniendo per gratiam primo operatur.

 

Per hoc potest faciliter dici ad rationes.

Ad primam, quod licet de absoluta potentia Deus posset beatificare et acceptare hominem absque gratia, de lege tamen ordinata facit talia per instrumenta et igitur gratia esl agens instrumentale.

Ad secundam dicendum quod non est simile de homine, quia unus potest decipi credendo alium esse bonum et acceptione dignum, qui non est dignus. Sic non est in Deo et de auctoritate apostoli dicendum, quod non est idem esse a Deo dilectum et esse Deo gratum. Primum enim respicit non solum actualiter dilectionem mutuam sed praedestinationem, secundum vero respicit actum de praesenti.

Aliae duae patent ex positione.