Distinctio XL — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XL – Quaestio 38
Utrum operis exterioris bonitas vel malitia secundum intentionis qualitatem vel quantitatem mensuretur.
Quod non arguitur primo sic : Aliqua sic sunt mala, quod non possunt bene fieri, quantumcumque intentio esset bona, ergo quaestio falsa. Consequentia nota de se, antecedens probatur, quia furari, adultareri et huiusmodi, quae mox nominata, habent malitiam annexam, nulla intentione possunt bene fieri, et ergo nec quantitas capitur ex intentione.
Secundo sic : Tunc omnia opera exteriora essent simpliciter indifferentia, falsitas patet, quia tunc aeque indifferens esset liberare innocentem, nec occideretur, sicut tollere calamum ne comburatur et consequentia est de se.
Tertio sic : Tunc actus exterior non adderet super interiorem aliquid bonitatis, vel malitiae. Falsitas probatur, quia tunc non plus mereatur volens et favens quam volens et non favens. Et per consequens actus exteriores viderentur superflui. Consequentia tenet, quia si haberet quo ad bonitatem et malitiam, tam qualitatem, quam quantitatem, ex interiori tunc utique nihil superadderet.
Quarto sic : Tunc quilibet est praecise tam bonus quam malus, quam intenderet esse bonus, vel malus. Falsitas patet, cum saepe aliquis intendat bonum, qui tamen non est bonus et aliquis intendit malum, puta homicidium, qui tamen non est homicida, igitur <etc.>. Et consequentia satis nota videtur, si opus ab intentione reciperet et qualitatem et quantitatem.
Oppositum arguitur sic : Ad extra nec est bonum, nec malum moraliter, nisi quantum voluntas est bona, vel mala, sed bonitatis, vel malitiae in voluntate qualitas et quantitas causantur ex intentione, igitur quaestio vera. Consequentia nota est et antecedens pro prima parte notum est, cum moraliter bonitas dependeat ex electione voluntatis. Pro prima parte patet, quia voluntas non est bona, vel mala, nisi inquantum bene vel male movetur. Intentio autem est actus voluntatis, quo in suum finem dirigitur, igitur videtur quod quaestio sit vera.
Notandum quod quaestio illa principaliter quaerit de bonitate morali, vel malitia, et igitur de bonitate naturali ipsorum actuum nihil ad praesens.
Secundo notandum, quod intentio multipliciter capitur, pro potentia intendente, sicut ubi dicitur oculus Math 6° : Si oculus tuus simplex fuerit, id est intentio. Aliquando pro ipsa re intenta, sicut dicitur ille intendit hoc vel iliud, demonstrando hoc ad quod apprehendendum conatur sua voluntas. Tertio modo pro actu quo fertur in rem intentam et sic communi vocabulo sonat, quando dicimus intentionem.
Tertio notandum, quod actum exteriorem possumus considerare nude secundum se, alio modo prout procedit ex deliberatione et electione, sicut exempli gratia capiamus in mendaci sermone, ibi enim possumus considerare simpliciter prout est illa vox formata, vel prout secundum actualem usum liberi arbitrii procedit.
Quarto notandum, quod quia tangitur in argumentis de superadditione actus exterioris respectu interioris et de merito duplex est, <scilicet essentiale>, et hoc capitur secundum intentionem caritatis, et aliud accidentale, ut quia vel unum opus pluribus prodest, vel quia per opus ad extra disponitur, ad maius meritum et hoc potest intelligi dupliciter, quia vel de congruo, vel de condigno.
Tunc sit prima conclusio ista : Licet aliquis actus sit indifferens capiendo actum primo modo, nullus tamen est indifferens, capiendo actum secundo modo. Illa conclusio habet duas partes. Pro prima arguitur sic : Actus primo modo pure consideratur secundum suam entitatem, non habendo aliquem respectum ad liberum arbitrium, igitur quaestio quo ad primam partem vera. Consequentia tenet et antecedens similiter notum est de se. Pro secunda parte probatur, quia quilibet talis procedit ex electione bona, vel mala et tendit in finem bonum, vel malum, igitur talis est bonus vel malus. Consequentia satis nota videtur et antecedens patet de se.
Ex illa sequitur quod in casu, aliquis dicens falsum, nec meretur, nec demeretur et dicens verum demeretur. Patet illud, quia aliquis dormiens somno, pure ex causis naturalibus proveniente, potest dicere unum falsum, in quo nec plus, nec minus habet se ad meritum, vel demeritum, quam si una pica similiter talem actum vocis proferret, et igitur patet prima pars correlarii. Secunda patet, quia aliquis potest dicere veritatem ut noceat proximo.
Secunda conclusio : Capiendo intentionem primis duobus <modis> circumscribendo tertium, opus exterius nec recipit qualitatem, nec quantitatem bonitatis moralis ex intentione. Probatur sic : Intentio prima est ipsa potentia intendens, sed illa circumscripti intentione tertio modo non habet de se nisi naturalem bonitatem, igitur similiter intentio secundo modo est ipsa res intenta ; sed aliquis potest bonam rem intendere et tamen intentio sua est perversa quo ad actum, ut patuit circa distinctionem 38am, igitur <etc.>.
Tertia conclusio : Capiendo intentionem tertio modo omne opus deliberative ad extra procedens capit qualitatem ab intentione. Probatur, quia intentio sic capta est motus quo ad intra movet se ad rem intentam, sed secundum quod movetur ipsa est bona, vel mala, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens pro prima parte patet ex notabili secundo et pro secunda parte patet, quia secundum quod bono, vel malo affectu prosequitur rem intentam, ipsa est res ordinata, vel inordinata, respectu rei intentae et talis affectus ex ratione procedens est ipsa intentio, tertio modo capiendo intentionem, igitur <etc.>.
Quarta conclusio : Non omne opus bonum ad extra, capit quantitatem a bona intentione, sed quodlibet malum procedens a mala intentione capit quantitatem ab intentione, quo ad augmentum, sed non quo ad diminutionem. Illa conclusio ad primam partem patet, quia aliquis vult multa facere et multum in opere suo exteriori mereri, qui tamen multo minus proficit, quam intendit, igitur prima pars vera.
Secunda pars habet duas partes. Prima, quod quantum ad augmentum mali recipit exterior actus quantitatem mali ab intentione. Illa patet, quia quando aliquis perverse vult ad intra, tantum imputatur et est imputabile opus ad extra, licet etiam non sit opus in se tam magnum, quod ille intendebat ; non enim imputatur, numeraliter loquendo, si aliquis tendit adulterari cum legitima, concubens cum soluta, quam credit legitimam, quam si esset legitima, igitur prma pars secundae partis conclusionis est vera, sed secunda pars patet in casu aliquis vellet omnino nihil peccare in adulterio, vel saltem venialiter et tamen peccaret mortaliter, igitur <etc.>.
Ex illa sequitur quod omnis volens peccare mortaliter peccat mortaliter, sed non omnis qui intendit peccaro venialiter peccat venialiter. Patet illa ex conclusione cum sua declaratione.
Quinta conclusio : Actus exterior non addit super interiorem essentialem bonitatem. Probatur : Essentialis bonitas illa simpliciter mensuratur secundum caritatem quamlibet, sed illa non augetur per actum exteriorem, cum caritas sit habitus desuper infusus et non acquisitus ex actibus, igitur <etc.>. Ex illa patet, quod nec actus exterior addit super interiorem meritum vel praemium essentiale, patet eodem modo, cum haec omnia secundum caritatem mensurantur.
Sexta conclusio : Actus exterior addit super interiorem bonitatem, vel meritum accidentale. Illa patet, quia disponit hominem ad maiorem caritatem et ad maius meritum, saltem de congruo, quia etiam si ex aequali caritate duo dant, unus plura et pluribus, ille qui dat plura et pluribus, plures obligat et plus ad orandum pro eo ad Deum et igitur de congruo se disponit, ut amplius sibi caritas detur, sed de praemio accidentali notum est, quia alias martyribus et doctoribus non debetur aureola specialis.
Per hoc patet responsio ad quaestionem et similiter ad rationes.
Ad primam dicendum, quod illa quae sunt mala non sunt simpliciter sic mala, quod actus de se sint mali, sed prout deliberative sic fiunt, tunc non potest esse recta intentio, quia importat conformitatem voluntas ad rectam rationem.
Ad secundam dicendum, quod opus in se est indifferens, sed non prout consideratur ex deliberatione procedens. Et ad falsitatem qua arguitur dicendum, quod liberare innocentem pure quo ad actum est recte eiusdem rationis, sicut excutere ovem ab ore lupi et igitur posset fieri quod nec bene, nec male fieret, posset enim lupus ocurrere, vel canis, propter quem latro, vel alius dimitteret innocentem, quem alius puniret.
Ad tertiam patet ex positione, sed quod dicitur, quod actus essent superflui dicendum, quod non, quia si adest facultas requiruntur, non quod addant, sed quia non est perfecta voluntas, si non procedit in actum, dummodo assit facultas.
Ad quartam patet per quartam conclusionem.
