Distinctio XV — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XV – Quaestio 13
Utrum omnis mutatio rerum infra coelum existentium a coelestis corporibus dependeat effective.
Quod sic. Patet primo per textum dicentem Genesis 1° : Fiant liminaria ut sint in signa et tempora, et hoc sicut magister dici non intelligitur de tempore simpliciter in se, sed de mutationibus, quae arca tempus accidunt in istis inferioribus, igitur <etc>.
Secundo probatur idem ex hoc quod magi cognoverunt nativitatem Salvatoris ex ortu stellae. Si igitur stellis suberat Christi nativitas, multo fortius videtur quod omnia alia subsint eis.
Item recta ratio dictat, quod ignobilia regantur per nobiliora et igitur, cum caelestia corpora omnibus illis inferioribus sint nobiliora et digniora, videtur quod nihil penitus sit in his inferioribus, quod non reguletur virtute coelesti et ideo etiam didtur 1° Meteororum, quod contiguus est iste mundus lationibus superioribus, unde tota eius virtus gubernetur.
Quarto arguitur sic : Quia si non, hoc maxime esset, quod homo quantum ad actus liberi arbitrii non subesset, sed hoc est falsum ut videtur, igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens pro secunda parte patet, cum ex sola astrorum dispositione sciri possit qualiter in futurum hominum mores varientur. Praedicunt enim astronomi ex astrorum influxu de nativitatibus hominum et electionibus horarum multos eventos veraciter evenientes qui tamen respiciunt liberum arbitrium, quod esse non posset, nisi astra super actos voluntatis aliquam causalitatem haberent, igitur <etc.>.
Ad oppositum arguitur sic : Si quaestio esset vera, tunc sequitur, quod omnes actio hominum essent simpliciter et pure naturales. Consequentia tenet, cum omne quod virtute coelesti in hoc mundo agitur ut sic, sit pure naturale. Ex hoc sequitur tunc quod virtutes et vitia inessent hominibus a natura, sed hoc est deturpare ordinem universi, quod aliqua naturaliter essent bona, et aliqua naturaliter mala et repugnat tamen rationi rectae, quia tolleret meritum et daret licentiam mule operandi, igitur <etc.>.
Notandum, quod operationes, sive mutaiones in istis inferioribus, quantum sufficit in genere sunt in duplici differentia : Quaedam, quae fiunt circa subiectum non liberum, sicut ea, quae fiunt, fiunt circa res omnino corporales. Aliae sunt, quae fiunt circa subiectum liberum, sicut sunt opera sive mutationes, quae fiunt circa substantiam rationalem. Advertendum tamen, quod mutationes quae fiunt circa substantiam rationalem possunt dupliciter considerari, quia vel quae sum circa subiectum tale, puta animam hominis, prout est intellectus, vel memoria, vel prout est voluntas. Et tunc adhuc notandum, quod operationes voluntatis sunt duplices, quaedam elicitae, quae sunt operationes ad intra, quaedam ad extra, quae dicuntur imperatae et sunt operationes per quas ad extra exsequitur suam interiorem electionem.
Secundo notandum, quod aliquid effective concurrere sive habere causalitatem super aliquid potest intelligi dupliciter, vel causando, vel prohibendo. Causando tripliciter, quia vel ut generans, aut sicut imprimens, vel sicut disponens. Primo modo dicitur habere causalitatem super motum gravis illud quod generat gravitatem. Secundo modo imprimens impetum, ut patet in proiecto. Tertio modo agentia disponentia materiam dicuntur habere aliquam causalitatem respectu formae generandae, licet non simpliciter dependeat ab eis. Prohibendo dicitur aliquid habere causalitatem, sive effective concurrere dupliciter, vel per se, vel per accidens. Primo modo frigidum effective prohibet actionem sui contrarii, secundo modo removens ligna dicitur impedire actionem ignis.
His praemissis sit prima conclusio ista : Ad omnem operationem, quae fit circa simpliciter pure corporalia, corpora coelestia et praecipue luminaria concurrunt effective. Probatur conclusio sic : Sicut omnia moventia et mota reducuntur ad unum movens et immutabile, sic alternantia alternabilia debent reduci ad alternantia inalternabilia secundum easdem qualitates : et igitur, cum elementa et mixta ex his constituta sint alternantia alter ab illa, disposuit divina sapientia corpora coelestia, quae secundum primas qualitates illa inferiora alterarent et tamen talibus qualitatibus carerent ; sic convenit ordini universali, igitur conclusio vera.
Ex illis sequitur conclusio secunda, quod diversitas effectuum in istis inferioribus, loquendo de effectibus formaliter, sive mutationibus, est ceteris paribus ex diversitate influentiae coelestis. Patet, quia, si duo subiecta omnino sunt aeque disposita et omnia, quae inferius concurrunt de particularibus, aequaliter se habent et fit diversus effectus, oportet hoc esse ab aliqua causa diversificante, sed non oportet hoc simpliciter et solummodo reduccere ad primam causam, quia illa secundum se eodem modo semper habet, cum sit immutabilis. Et igitur oportet dare aliquas causas citra primam et illae similiter non sunt solae intelligentiae, cum illae de sua natura non habeant influxum super corporalia et igitur non videtur aliquid, nisi quod sint corpora coelestia et praecipue luminaria Et patet eadem conclusio ad experientiam, quia secundum situs diversitatem, prout diversimode situantur caelestia luminaria, valde notabiliter videtur effectus, etiam circa eadem subiecta, variari, igitur <etc.>. Sed qualiter coelestia influant istis inferioribus et maxime circa generationes viventium, que fiunt hoc inferius, diversi diversimode dicunt. Quidam namque dicunt, quod coelestia de se non habent talem virtutem, sed per intelligentiam, ita quod ratione intelligentiae moventis concurrunt ad generationem viventium. Sed ille modus non videtur aliis valere, ideo quia intelligentia de sua natura non est productiva generationis in viventibus. Et ideo non videtur quomodo talem virtutem posset influere et motus localis coeli etiam non sufficit ad generationem. Et ergo dicunt alii modum quo sicut semen ab animali decisum, licet non sit vivens, habet tamen sibi inditam virtutem generativam, sic coelestia habent immediate a Deo tamquam primordiale principium et quasi seminarium omnium generabilium et corruptibilium et virtutem generativam sibi respectu inferiorum impressam.
Tertia conclusio : Mutationes, quae simpliciter et pure respiciunt intellectum, prout distinguitur contra voluntatem, aliquo modo a coelestibus dependent effective, capiendo effective dependere sive concurrere primo modo et secundum omnes suas partes. Probatur : Operationes intellectus, prout habent esse in istis inferioribus, effective causantur a sensatione, et phantasmatibus, igitur etiam causantur a coelestibus. Consequentia tenet, cum sensibilia et phantasmata subsint coelestibus, modo quidquid est causa causae est causa causati, sed species intelligibiles causantes intellectionem, non solum generantur a phantasmatibus, sed etiam imprimuntur intellectui, et igitur patent primi duo modi eius, quod est effective concurrere. Sed de tertio modo non est dubium, quin dispositive concurrat.
Quarta conclusio : Corpora coelestia ad operationes sive mutationes voluntatis, sibi proprie et ad intra convenientes, non concurrunt effective, capiendo eodem modo effective concurrere, nisi secundum tertiam eius partem, videlicet dispositive. Probatur : Corpora coelestia non sufficiunt generare volitionem, vel nolitionem, nec possunt imprimere voluntati electionem, sive volitionem aliquam, igitur conclusio quo ad duas partes illius modi est vera. Consequentia tenet ex notabili secundo, antecedens satis patet, quia tunc voluntas pure passive concurreret et actiones pure naturaliter fierent et sic tolleretur totum meritum, vel demeritum, sed quod dispositive concurrere possint, hoc patet, quia super pure naturalia influunt ut patet ex praemissis, modo meliorem dispositionem naturali sequitur maior pronitas ad recte discernendum, quod est vere bonum, ab apparenti bono, et sic etiam aliquo modo potest iuvare dispositive.
Quinta conclusio : Coelestia non concurrunt ad actus voluntatis interiores, ut prohibentia primo modo. Probatur : Quia non possunt velut contraria actus voluntatis elicitos impedire, quin libere voluntas posset velle, vel nolle.
Sexta conclusio : Coelestia concurrunt, vel possunt concurrere, velut prohibentia, secundo modo. Probatur : Quia possunt dispositive promovere actus voluntatis, similiter impedire et hoc est secundo modo prohibendo concurrere.
Igitur potest tum poni septima conclusio : Quod corpora coelestia possunt actus voluntatis imperatos, sive exteriores impedire, etiam primo modo et ad eos effective concurrere. Illa satis patet, cum saepe voluntas velit, cuius oppositum etiam per concursum astrorum fit, ergo <etc.>.
Ad rationes.
Ad primam dicendum quod manifeste loquitur de mutationibus naturalibus et non de his, quae respiciunt voluntatis libertatem.
Ad secundam dicendum, quod astra non solum non habuerunt virtutem super nativitatem Salvatoris, sed potius e converso, non enim nativitas fuit propter stellam sed e contra, nec magi ex stella novissent nativitatem tanti regis, nisi Deus vel a parte eis revelasset, vel saltem ad hoc specialiter movisset.
Tertia arguit de his, quae naturaliter fiunt et circa corporalia et de hoc satis patet in positione circa primas duas conclusiones.
Ad quartam conceditur quo ad casus respicientes diversitatem arbitrii : Non habent causalitatem nisi dispositive et dicendum quod astronomi ex hoc quod astra disponunt corpora habent aliquam coniecturam, sed nullam certitudinem et cetera etc.
