Distinctio XXXII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XXXII - Quaestio 30
Utrum originale peccatum per baptismi gratiam totaliter remittatur.
Quod non arguitur primo sic : Originale peccatum non est nisi carentia originalis iustitiae, igitur numquam in toto remittitur, nisi originalis iustitia reperatur.
Secundo arguitur sic : Originale peccatum est concupiscentia carnis, sive languor naturae, sicut dicit magister et ille non remittitur, igitur <etc.>.
Tertio sic : Peccatum originale non solum continet infectionem mentis, sed etiam carnis, sed infectio carnis non tollitur per baptismum, igitur <etc.>. Consequentia tenet de se, antecedens satis videtur notum, cum infectio carnis sit causa originalis peccati, sed manente causa non potest tolli effectus, igitur <etc.>.
Quarto sic : Sicut se habet concupiscentia actualis ad peccatum actuale, ita concupiscentia habitualis ad peccatum originale, sed manente concupiscentia actuali impossibile est peccatum actuale auferri, igitur similiter videtur quod impossibile sit remitti peccatum originale, manente concupiscentia habituali. Consequentia satis nota videtur et antecedens videtur satis per simile, quia utrobique fit comparatio causae ad effectum.
Oppositum huius determinat magister in hac distinctione adducendo plures auctoritates sanctorum.
Notandum breviter, quod peccatum remitti non est, nisi ipsum ad poenam non imputari, prout patet per illud Psalmi 7 : Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum etc., ubi mox subditur : Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. Peccatum igitur originale remittit est ipsum ad poenam originali debitam non imputari. Pro quo advertendum quod duplex est poena originali peccato debita, una ex parte animae, scilicet carentia visionis divinae, exclusio gratiae. Alia ex parte corporis et est inordinatio virium inferiorum ad rationem et mortalitas et alii defectus corporis.
Praeterea notandum quod ad hoc potest quaestio dupliciter intelligi, uno modo utrum per baptismum remittatur in se ipso, ita quod non imputetur ad poenam, ut iam dictum est. Alio modo utrum totaliter tollatur non solum in se, sed etiam quod ad causam ipsum originale inducentem et hoc potest dupliciter intelligi, quia sicut dictum est in praecedenti quaestione infectio sive corruptio carnis est quasi causa originalis peccati, ex qua anima propter mutuam colligationem trahit originale peccatum et igitur potest intelligi, vel quo ad personam, vel naturam. Si quo ad personam hoc est dupliciter, quia vel quod simpliciter auferatur, vel quod infectio carnis post baptismum in eodem homine sic tollatur, vel purgetur, quod illa carnis infectio amplius non possit in eo peccatum causare, quod velut originale propter illam infectionem imputetur. Alio modo quo ad naturam utrum sic tollatur quod etiam in tota natura a tali persona propaganda non sufficiat causare originale peccatum.
His sit prima conclusio ista : Fomes peccati seu habitualis concupiscentia carnis adversus spiritum non totaliter tollitur per baptismum. Illa satis manifeste patet cum etiam post baptismum caro concupiscat adversus spiritum et patet per apostolum Ad Rom. 7°, ubi legitur de lege carnis.
Ex illis sequitur secunda conclusio : Peccatum originale non tollitur totaliter quo ad causam, videlicet quo ad carnis infectionem, capiendo etiam tollere causam originalem peccati, quo ad primum modum, prout refertur simpliciter ad personam. Illa probatur : Quia concupiscentia habitualis carnis adversus spiritum, illa est ex infectione carnis, immo ipsa infectio sed ipsa non totaliter tollitur ut dicit praecedens conclusio, igitur <etc.>.
Tertia conclusio : Peccatum originale non remittitur quo ad causam, prout fit comparatio non solum ad personam, sed etiam ad naturam, ulterius propagandam. Probatur : Quia numquam sic mundatur quis ab infectione carnis, quin si generaret per propagationem, filius ab eo genitus conciperetur in originali peccato, igitur, <etc.>. Consequentia tenet ex terminis et antecedens satis patet cum talis propagatio non fiat sine libidinosa conceptione, ut patet ex distinctione praecedenti.
Quarta conclusio : Peccatum originale totaliter remittitur quo ad causam, capienda penes secundum modum, prout refertur solum ad personam. Probatur illa : Quia ita purgatur baptisatus in baptismo, quod saltem sic mitigatur fomes peccati et minuitur habitualis concupiscentia carnis, quae est ex infectione peccati, quod amplius non potest, ex tali infectione sola, homini in se peccatum originale imputari, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex terminis.
Et pro assumpto sit conclusio ista : Peccatum originale totaliter remittitur quo ad poenam, capiendo remitti quo ad poenam primo modo, scilicet quo ad poenam damni ex parte animae. Probatur : Per baptismum omne peccatum simpliciter dimittitur ita, quod absque ullo medio baptisatus inter filios regni connumeratur, igitur conclusio vera. Consequentia satis nota est et antecedens patet Joh. 3° et Marci ultimo, ubi a parte ostenditur quod per baptismum ianua regni sufficienter aperitur et ex illa patet tunc antecedens rationis pro praecedenti conclusione, quia ex quo simpliciter totus reatus dimmittatur, igitur <etc.>. Amplius, nisi propter actualem mali consensum, peccatum non imputatur, et ergo non imputatur post baptismum, nisi actuale peccatum.
Sexta conclusio : Peccatum originale non totaliter remittitur quo ad poenam, capiendo remitti quo ad poenam iuxta secundum modum remissionis poenae videlicet quo ad poenam corporis. Illa patet, cum corpus baptisatum maneat passibile et mortale et pluribus defectibus sublectum, quare autem Dominus per gratiam baptismi voluit sanari animam quo ad culpam et non similiter corpus in toto ad primum statum reformari, potest dici <quod> per sacramenta confert ea, quae sunt simpliciter necessitatis, non autem omnia quae solum sunt ad decorem. Et igitur non oportet simpliciter esse tantam subiectionem virium inferiorum ad superiores, quae essent ad decorem, dummodo non consentiatur peccato, immo talis pugna multum confert ad salutem et ad maiorem gloriae coronam. Et per hoc patet quid sit dicendum ad quaestionem propositam.
Et similiter patet ad primas tres rationes, quae omnes arguunt de peccato originali, inquantum non solum importat culpam mentis, sed etiam infectionem carnis et de his dictum est in positione quaestionis.
Sed ad quartam dicendum, quod non est simile quia in concupiscentia actuali consistat formaliter ipsum peccatum actuale, sed sic non est de habituali, quod in ea consistat peccatum originale, immo ipsa est poena consequens peccatum originale etc.
