Distinctio XXVII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXVII

Distinctio XXVII – Quaestio 25

 

Utrum aliquis in praesenti vita augmentum gratiae mereatur seu mereri possit de condigno.

 

Arguitur primo quod sic. Quicumque per primae gratiae bonum usum cum libero arbitrio obtinet augmentum gratiae, ille meretur augmentum gratiae, sed quicumque meretur augmentum gratiae illi Deus vult dare augmentum gratiae, igitur talis est dignus augmento gratiae. Consequentia tenet per illud Hester 6” : Hic est honorari condignus, quem rex voluerit honorare. Sed antecedens pro prima parte notum est, quia ex hoc computatur pro merito, quia libere, cum adiutorio gratiae facit bonum, et pro secunda parte satis patet.

Secundo arguitur sic ad idem per textum apostoli 2° Ad Tim. 4°, ubi dicit : De reliquo reposita est mihi corona iustitia, quam reddet mihi Deus in illo die iustus iudex. Modo quidquid secundum iustitiam redditur, meritis debetur et patet idem per textum Math. 7° in qua mensura mensi fuerits remetietur vobis, si igitur est com[m]ensuratio meriti et praemii est meritum condignum, igitur et si potest mereri praemium, potest mereri gratiae meritum.

Tertio : Meritum et praemium non differunt essentialiter, solum per accidens, igitur aliquis potest de condigno mereri vitam aeternam et per consequens gratiae augmentum. Consequentia nota est et antecedens probatur, quia meritum essentialiter consistit in hoc quod mens humana libere per gratiam feratur in Deum et operatur propter Deum et igitur meritum consistit in hoc, quod iam per gratiam habeat et possideat Deum, immo principaliter meritum attenditur penes caritatem, ut patet 1° Ad Cor. 13°, sed constat, quod homo in via potest habere tantam caritatem <sicut> aliquis certus datus in patria, igitur meritum potest simpliciter aequari praemio et sic similiter potest hic mereri augmentum gratiae.

Quarto arguitur sic : Aliquis potest de condigno demereri ut debeatur sibi mors aeterna, sive suplicium aeternum, igitur videtur quod pari ratione posset mereri de condigno vitam aeternam. Consequentia videtur tenere ex hoc quia, sicut se habet culpa ad meritum et poena, ita se habet gratia ad meritum et gloriam.

 

Ad oppositum arguitur sic : Si aliquis de condigno posset mereri gratiae augmentum, tunc aliquis posset de condigno mereri futurum praemium, seu vitam aeternam. Consequentia tenet, cum praemium essentiale consistit in divina fruitione, quae solum secundum conditionem statuum differt et non essentialiter, quia idem essentialiter est gloria et gratia, quia licet beatus quilibet in patria maiorem habeat fervorem caritatis, quam quicumque sanctus in via, tamen essentialiter caritas viatoris potest esse aequalis caritati iam in patria existenti. Sed falsitas patet per illud Ad Rom. 8° : Non sunt condignae passiones huius temporis, quae sunt ad futuram gloriam, igitur non potest mereri de condigno.

Notandum quod sicut communiter distinguitur, duplex est meritum, scilicet de congruo et de condigno et hoc capitur secundum duplex debitum. Est enim aliquid alicui debitum de condigno, quando homo ex natura et conditione operis efficitur dignus tali mercede, ita quod ex iustitia sibi reddatur. Et igitur talis mereri de condigno, qui operatur tale opus, quod ex conditione et natura operis, ex iustitia sibi debetur merces aliqua. Aliud est debitum de congruo, quando non ex conditione et natura operis debetur merces, sed ex liberttate dantis sicut aliquando ex libertate decet regem plus dare quam ex natura et conditione operis meruit recipere et tali debito correspondet meritum de congruo.

Secundo notandum, quod adhuc meritum de condigno potest subdividi. Potest enim capi dupliciter : Uno modo capitur stricte et proprie, quando videlicet quis operatur sic, quod ex conditione operis secundum iustitiam sic debetur sibi merces, quod si non redderetur, fieret ei iniustitia et ille iniuste ageret mercedem sic sibi debitam subtrahendo. Secundo modo capitur magis large pro quadam dignitate, qua Deus sic dignificat operantem ut reddet eum acceptum sibi et dignum vita aeterna.

Unde advertendum quod opus meritorium potest diversimode comparari, quia ad principium a quo exit, quia a libero arbitrio et a gratia, vel ad finem, propter quem fit hoc est, ad Deum et hoc est dupliciter, vel ad Dei donatoris liberalitatem, vel ad promittentis veritatem. Tertio modo potest comparari ad statum in quo fit, quia hic in via et hoc dupliciter, vel ex temporis opportunitate, vel ex operis difficultate.

 

His praemissis sit conclusio prima ista : Nullus non existens in gratia gratum faciente potest sibi ipso mereri, nec alteri primam gratiam, semper loquendo de gratia, quae gratum facit et intelligendo etiam pro tempore quo non est in gratia, qualitercumque mereri de condigno capiatur. Probatur : Nullus talis facit opera, quibus ex conditione detur talis merces secundum iustitiam, nec Deus talia sic dignificat, quod eis talis merces debeatur, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex notabilibus praemissis et antecedens patet, cum potius debeatur poena, quam gratia.

Secunda conclusio : Aliquis potest de congruo sibi vel alteri mereri primam gratiam. Probatur : Quia aliquis potest talia operari quod libertatem divinae pietatis decet dare gratiam, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex praemissis notabilibus et antecedens patet, quia, qui quantum in se ad opera virtutis et pietatis utitur bonis naturae sibi collatis, congruum est ut dentur sibi bona gratiae. Et sic videtur esse de merito Cornelii antequam haberet fidem, ut patet Act. 10°. Nota tamen quod sic mereri de congruo non est ex parte operum illius simpliciter, sed principalissime ex libertate divinae pietatis.

Tertia conclusio : Nullus potest mereri augmentum gratiae, nec sibi nec alteri ex condigno, capiendo mereri de condigno primo modo. Probatur : Impossibile est, quod aliquis sic agat, quod ex suis operibus secundum iustitiam sic debeatur merces a Deo, quae si non daretur sibi, fieret iniuria, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex notabili, ut prius et antecedens patet, cum Deus non possit alicui esse obligatus de merissima libertate et pietate. Ex illa sequitur quod etiam nullus posset mereri vitam aeternam de condigno.

Conclusio quarta : Aliquis potest et sibi et alteri mereri augmentum gratiae de condigno, capiendo mereri de condigno secundo modo. Probatur : Aliquis sic agit per gratiam, quod Deus opera sua ita dignificat, quod fiunt sibi ita accepta, ut faciat eum dignum maiori gratia, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, quia hoc est mereri de condigno secundo modo et antecedens patet de quolibet operante secundum gratiam a Deo acceptam, ut mereatur perfici. Ex illa patet quod homo potest, mereri augmentum gratiae de congruo, quia si de condigno, igitur fortius de congruo.

Quinta conclusio : Aliquis potest, mereri vitam aeternam de congruo et similiter de condigno, capiendo mereri de condigno ut in praecedenti, patet ratione. Sed ex quo attendi possit, quod mereatur sive augmentum gratiae, sive igitur vitam aeternam de congruo, vel de condigno, difficile est cognoscere ; potest tamen cognosci ex distinctione posita in ultimo notabili, quia si comparatur ad principium, sicut ad liberum arbitrium habet rationem congrui, si ad gratiam habet rationem condigni. Si vero comparati ad finem, videlicet ad libertatem dantis, habet rationem congrui, si ad veritatem pollicentis, habet rationem condigni. Si autem comparatur ad statum, tunc quantum <ad> tempus opportunitatem habent rationem congrui, quia congruum est quod qui isto tempore serat in futuro metat, quantum ad difficultatem operis, quo mens elevatur et conatur super se et supra naturalia, per gratiam habet rationem condigni.

 

Per hoc satis patet ad rationes quo modo salvantur, sed quod in ratione tertia assumitur quod praemium ac meritum non differant nisi secundm quid, sicut secundum magis et minus perfectum potest dici, quod licet de caritate hoc ita sit, non tamen oportet quod ita sit de visione, quia illa est alterius rationis, tamen illa ratio etiam non cogit, nisi de condigno, secundo modo capiendo.

Ad quartam negatur consequentia et dicendum quod non est simile, quia per nos possumus cadere, sed non resurgere, nisi ex sola pietate et misericordia Dei etc.