Distinctio XLII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XLII

Distinctio XLII – Quaestio 40

 

Utrum actus interior voluntatis et exterior sunt tantum unum in numero peccatum.

 

Quod non. Quia si sic, tunc eadem poena deberetur utique. Consequentia videtur satis nota et falsitas probatur, quia pro solo actu exteriori quis incurrit sententiam excommunicationis et pro actu interiori non. Non igitur videtur, quod actus interior cnm exteriori faciat idem peccatum numero.

Secundo sic : Tunc peccatum operis nihil adderet super peccatum cordis. Consequentia iterum videtur nota, quia si adderet aliquem gradum peccati, cum etiam quaelibet pars malitiae sit malitia, saltem de tanto esset speciale peccatum, sed falsitas patet, quia tunc non gravius peccaret occidens, quam vellens occidere et per consequens nec gravius esset puniendus secundum leges.

Tertio sic : Actus interior et exterior, prout peccata opponuntur et repugnant distinctis praeceptis, igitur sunt distincta peccata. Consequentia videtur nota, quia tantum unum uni opponitur et antecedens patet, quia aliquid aliud praeceptum est : Non concupisces, et aliud : Non moechaberis.

Quarto sic : Sicut tunc etiam actus exterioris et interioris praecise esset idem meritum demeritum. Consequentia videtur nota et falsitas patet, quia tunc non plus meretur praedicans et aedificans multos, quam solum volens hoc facere et similiter non plus peccaret volens scandalisare multos et faciens, quam volens tantum.

 

Ad oppositum arguitur : Si non essent unum peccatum, igitur peccato operis et peccato intentionis deberent distinctae poenae iniungi. Consequentia nota est et falsitas patet de se et confirmatur, quia si opus ad extra est speciale peccatum, vel igitur est eadem deformitate deforme in numero, qua actus interior, vel alia. Si primum, tunc est idem cum ipso peccatum, quia idem numero non denominat, nisi idem, si secundum, tunc actus exterior posset esse malus sine interiori, quod est falsum et igitur non videtur, quod sint nisi unum peccatum.

Notandum breviter : Duo dicit : Unum velut materiale et aliud tamquam formale, dicit enim actum tamquam materiam et deformitatem tamquam formam.

Secundo notandum quod aliqua diversa secundum substantiam denominari ab aliquo uno in numero, potest intelligi dupliciter. Uno modo immediate et per se et sic naturaliter est impossibile, quia non potest secundum se idem accidens esse in diversis et sic nulla duo distincta secundum se sunt eadem albenine alba, secundo modo per accidens, ut sol et aer denominatur ab eadem caliditate, quia sol effective et aer subiective, sic etiam per accidens medicina, homo, urina et dicta denominamur ab eadem sanitate et dicuntur sana, sed medicina effective, homo subiective, urina significative et dicta conservative.

 

His breviter praemissis sit conclusio prima ista : Circumscripto actu interiori voluntatis actus exterior nec est moraliter bonus, nec malus. Probatur : Nullus actus est moraliter bonus, vel malus nisi inquantum est electivus et ex deliberatione procedens, igitur <etc.>. Consequentia nota est et antecedens probatur. Pro prima parte patet simpliciter et pro secunda patet tamen ut sic consideretur, ut omnino indifferens.

Secunda conclusio : Actus exterior non habet de se, circumscripto interiori, aliquam deformitatem culpabilem. Probatur : Actus exterior, circumscripto interiori, non habet moralem malinam, igitur non habet deformitatem culpabilem. Consequentia tenet, cum idem <sit> peccatum et deformitas culpabilis et antecedens patet, quin si haberet circumscripto interiori, tunc etiam circumscripto interiori haberet moralem bonitatem vel malitiam, contra praecedentem.

Tertia conclusio : Eadem est deformitas culpabilis in numero actus interioris et exterioris, licet non omnino eodem modo. Illa quo ad praeviam partem patet ex praecedentibus, cum actus exterior non habeat aliam deformitatem, quam interior, et tamen quilibet eorum est deformis igitur, etc. Sed quo ad secundam partem, patet quia in actu interiori deformitas est formaliter et subiective, in exteriori obiective, igitur ctc.

Quarta conclusio : Omnibus ceteris paribus aeque malus est actus interior solus sicut cum exteriori et hoc intensive, sed non extensive. Probatur illa quo ad primam partem, quia stante aequali, ut aeque plena et efficaci voluntate ad intra, non est maior malitia intensive propter actum exteriorem, cum non addat specialem deformitatem, igitur conclusio quo ad primam partem vera. Consequentia tenet et antecedens patet ex praecedentibus. Sed pro secunda parte patet, quia extensive plus peccat complacens in opere, quia pluribus et plus nocet ad extra occidens hominem, quam solum volens, et scandalisans facto, quam solum volens.

Unde advertendum, pro illa conclusione, quod de super additione peccati per actum exteriorem possumus loqui tripliciter, secundum tria, quae in actu peccati considerantur. Unum est contemptus Dei, qui immediate est ipsa malitia, sive deformitas, secundum est delectatio, tertium est damnum sequens primum, hoc formaliter intensive facit de se peccatum esse peccatum et quo ad hoc nihil addit actus exterior, addit tamen quo ad delectationem et damnum ad extra.

Quinta conclusio : Licet semper sit idem peccatum numero formaliter actus interioris et exterioris omnibus non tamen est idem semper meritum actus interioris et exterioris omnibus etiam paribus existentibus. Illa quod ad primam partem patet ex praemissis, sed secunda pars probatur, quia tunc habens aeque effective voluntatem ad promerendum indulgentias datas alicui ecclesiae pro dantibus corporale subsidium, aeque mereretur illas sicut volens et dans.

Potest tamen poni conclusio sexta ista : Quod licet non sit idem meritum universaliter loquendo, tam de accidentali, quam de essentiali, semper tamen ceteris paribus, idem est meritum essentiale. Probatur, quia essentiale est caritas et illam aeque volentes aeque merentur, sed accidentale hoc bene variatur, sicut speciale detur martyribus et speciale doctoribus et similiter est de merito de quo loquitur praecedens conclusio. Meritum enim indulgentiarum est meritum accidentale, quia dimissio poenae pro peccato debitae, et per hoc patet ad quaestionem.

 

Et similiter ad rationes.

Ad primam conceditur quod formaliter et quantum est de se correspondet eadem poena, sed specialiter Ecclesia ad coercendum malos infligat poenam ex conclusionibus.

Ad secundam patet per quartam conclusionem.

Ad tertium dicendum quod actus exterior coniunctus interiori numquam prohibetur speciali praecepto, quia quandoque propter impedimentum voluntas non potest procedere ad actum, ne credatur non esse peccatum, specialiter datur praeceptum de actu interiori.

Ad quartam patet per ultimas duas conclusiones.