Distinctio XXXV — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXXV

Distinctio XXXV – Quaestio 33

 

Utrum quodlibet malum culpae actualis aliquid boni corrumpat in voluntate peccantis.

 

Quod non arguitur primo sic : Quia peccatum actuale vel est ipsamet voluntas mala, vel actus ab ipsa procedens, sed voluntas non corrompit aliquid in seipsa et similiter actus nihil corrumpit in voluntate, cum ille egrediatur a voluntate et nullo modo habeat actus se active ad eam, sic quod agat in eam, igitur <etc.>. Consequentia satis videtur nota et antecedens similiter.

Secundo arguitur sic : Peccatum sive culpa actualis non est nisi ipsamet corruptio, sed corruptionis non est corrumpere, quia hoc esset per aliam corruptionem et sic corruptionis esset corruptio et iretur in infinitum.

Tertio sic : Si peccatum corrumpit aliquid in anima hominis peccantis, vel igitur corrumpit substantiam, vel potentiam, vel actum ; nullum illorum, igitur <etc.>. Consequentia videtur nota, quia non apparet quid aliud corrumperet, sed antecedens pro prima parte notum est, cum peccatum non repugnet substantiae et pari ratione patet secunda pars, quia ita sunt potentiae animae incorruptibiles, sicut substantia. Sed quod etiam non corrumpat actum patet, quia illum de necessitate requirit, modo enim posset esse peccatum, nisi esset in aliquo bono, sed non potest esse in nuda substantia vel potentia, igitur requirit actum, et igitur non corrumpit.

Quarto sic : Vel igitur corrumpit bonum naturae, vel bonum gratiae, nullum illorum, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum omne bonum vel sit naturale, vel morale, antecedens probatur, quia bono naturae non repugnet, immo stat cum eo, nec etiam potest esse sine eo, nec etiam corrumpit solum bonum graliae, quia tunc nullus posset peccare, nisi prius haberet bonum gratiae et sic melioris conditionis viderentur infideles et haeretici, quam existentes in gratia, quod est simpliciter falsum.

 

Ad oppositum est tota determinatio magistri distinctione praecedenti et similiter in ista, ubi ostendit quod malum est privatio sive corruptio boni et sicut se habent morbi corporis ad corpora, sic morbi vitiorum ad animas et igitur sicut morbi corporum <corrumpunt> corpora, sic morbi vitiorum animas et igitur quaestio vera.

Notandum, quod peccatum dicitur privatio boni non cuiusquam, nec respectu cuiusquam creaturae, non enim est privatio boni ligni vel lapidis, sed iustitiae, respectu creaturae rationalis. Et igitur advertendum quod duplex est bonum in creatura rationali, scilicet naturae et morum et secundum hoc consideramus in creatura rationali duplex esse, scilicet naturale et morale. Primum habet per naturam secundum per virtutem et gratiam.

Secundo notandum, quod corruptio rei potest capi dupliciter, uno modo stricte et sic rem corrumpi est ipsam desinere esse et sic mors hominis dicitur corruptio hominis. Alio modo non ita stricte, sed largius pro debilitatione rei, qua a suo perfecto esse deficit, quae est quasi quaedam tendentia ad non esse, et sic morbus et infirmitates et imperfectiones rem a sua perfectione destituentes large dicuntur corruptiones.

Tertio notandum quod creatura rationalis, praeter hoc quod cum aliis creaturis communiter ordinatur in Deum, specialiter habet ordinari ex hoc, quod ipsa est libere operans per voluntatem. Unde in ipsa possumus dupliciter considerari vestigium Trinitatis, primo in universali cum aliis, quia habet comparari ad Deum, secundum triplex genus causae, scilicet ad efficientem et in hoc attenditur modus, secundo ut ad exemplarem et in hoc attenditur species, et ut ad finalem et in hoc attenditur ordo. Secundo, secundum hoc, quod est libere operans per voluntatem, specialiter attenditur in ea vestigium Trinitatis, quia ad quod ipsa sit bona quo ad operationem requiritur quod habeat modum, speciem et ordinem.

Tunc autem est bona, quando in movendo vel operando continuatur divinae voluntati, ut principio modificanti et conformatur ei ut regula dirigenti et unitur ei sicut fini quietanti. In primo attenditur modus, in secundo species et in tertio ordo, secundum triplex genus causae efficientis, scilicet exemplaris et finalis.

Quarto notandum quod in ordinatione voluntatis est tria considerare, scilicet ipsam voluntatem ordinabilem et habitum, per quem ordinatur, sicut est gratia gratum faciens et ipsa habilitas voluntatis ad gratiam.

 

His praemissis sit prima conclusio ista : Nullum peccatum actuale corrumpit de se bonum naturae, capiendo corruptionem primo modo. Probatur sic : Quia propter peccatum actuale non desinit natura esse ita, quod statim non sit, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex terminis et antecedens notum, alias quilibet homo actualiter peccans statim moretur et desineret esse.

Secunda conclusio non omne peccatum actuale corrumpit bonum moris sive gratiae, capiendo corruptionem, ut in praecedenti. Probatur : Non omne peccatum actuale tollit simpliciter virtutem et gratiam gratum facientem, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, cum bonum sic captum consistat in virtute et gratia gratum faciente et antecedens patet, cum veniale sit etiam peccatum actuale et non tollet gratiam, sed stet cum ea.

Tertia conclusio : Omne peccatum actuale mortale corrumpit bonum moris et gratiae, capiendo corruptionem, ut prius. Probatur quia omne tale tollit simpliciter esse gratiae, sic quod, quo ad hoc peccans desinat esse, igitur <etc.>. Consequentia nota et antecedens patet, cum tollat caritatem, quae est forma omnium virtutum.

Quarta conclusio : Omne peccatum actuale corrumpit aliquo modo bonum moris vel gratiae, capiendo corruptionem secundo modo. Probatur : Omne tale aliquo modo disponit hominem et facit minus habilem, quam prius, quo ad perfectionem debitam, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex terminis et antecedens patet, cum etiam quodcumque veniale <est> utique aliqua deordinatio voluntatis, licet non sit omnino aversio et quia mortale in toto corrumpit, patet conclusio.

Quinta conclusio : Omne peccatum actuale mortale corrumpit bonum naturae, capiendo corruptionem eodem modo, ut in praecedenti. Probatur : Omne peccatum tale vulnerat mentem hominis, quo ad naturales potentias, ita quod reddit eas infirmas et inhabiles ad consequendum perfectionem, sibi ex natura debitam, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex terminis et antecedens probatur, quia dum voluntas a Deo per peccatum dividitur et etiam intellectus obscuratur, ut non sit tam promptus ad intelligendum et recte discurrendum, memoria debilitatur, ut non sit tam fortis ad bonum memorandum et meditandum. Et sic in mente rationali corrumpitur per deturpationem illud, in quo specialiter prae aliis creaturis consistit vestigium Trinitatis, quia iam non conformatur divinae voluntati, ut principio modificandi, nec ut recte dirigenti, nec communiter ut fini quietanti. Et patet illa conclusio ex hoc, quia etiam omnibus paribus ex parte corporis magis capax est intellectus illuminatus per gratiam, magis fortis per memoriam et magis conformabilis omni bono per voluntatem, quam alius ex natura habens similia naturalia et existens in peccato mortali. Et hoc satis patet, per hoc quod sancti, sine studio, magna plus intellexerunt de veritate rerum, quam gentiles philosophi et alii etiam in peccatis moralibus existentes, qui magno conatu pro scientia rerum laboraverunt.

Ex his patet, quod licet culpa actualis mortalis non simpliciter privat bonum naturae, tamen simpliciter privat bonum gratiae et licet non simpliciter tollat habilitatem ad bonum, tamen quodammodo inhabilitat, per hoc quod incurvat voluntatem a sua rectitudine et de quanto magis incurvat, de tanto dicitur magis tollere habilitatem ad bonum prosequendum et suam perfectionem consequendum.

Et sic patet quid sit dicendum ad quaestionem et patet etiam quam periculosum sit esse in peccato mortali, cum sic tollat simpliciter bonum et esse gratiae et tantum vulnerat bonum naturae et hominem tam incurrat per effectum malitiae.

 

Et per hoc potest dici ad rationes.

Ad primam concedendo quod concretive peccatum potest dici, vel voluntas vel actus, sed abstractive ipsa malitia et dicendum, quod ipsa voluntas seipsam per malitiam deordinat et corrumpit secundum modum corruptionis et conclusionis praemissum.

Ad secundam dicendum, quod sicut dictum est, malum culpae sic dicitur corrumpere, quia per actos malos voluntas corrumpit seipsam, faciendo se inhabilem ad bonum et non oportet quod fiat per aliam corruptionem et igitur potest dici, quod corruptio secundum actum inducit corruptionem secundum habitum et non oportet quod sit processus in infinitum.

Ad tertiam dictum est in positione quod non simpliciter corrumpit substantiam, sive bonum naturae, tamen corrumpit aliquo modo potentias ut dictum est, etiam corrumpit actus non simpliciter secundum esse naturae, sed secundum esse moris, faciendo eos moraliter malos, qui secundum esse sunt boni.

Ad quartam dicendum, quod si prius sint in gratia, tunc simpliciter corrumpit bonum gratiae et similiter aliquo modo corrumpit bonum naturae saltem debilitando et naturalia vulnerando. Si vero non est in gratia, tunc [cum] amplius corrumpit naturalia et facit minus habilem, quam prius, per hoc quod magis incurvat a sua rectitudine voluntatem.