Distinctio XXVIII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXVIII

Distinctio XXVIII - Quaestio 26

 

Utrum homo per liberum arbitrium sine gratia possit quodlibet peccatum fugere et divina praecepta adimplere.

 

Et quod quaestio sit vera arguitur primo pro prima parte sic : Voluntas semper est libera, igitur numquam est necessitata ad pecandum et igitur videtur quod etiam sine gratia possit quodlibet peccatum vitare.

Et confirmatur hoc secundo sic : Homo per liberum arbitrium aliquod peccatum <potest> vitare sine gratia et non videtur maior ratio de uno peccato saltem mortali quam de alio, igitur <etc.>. Consequentia nota et antecedens pro prima parte patet, quia alias in peccato mortali de neccessilate incurreret omnia peccata, quod omnino est falsum ; et antecedens pro secunda parte, quod videlicet non sit maior ratio de uno quam de alio, patet ex fundamento praecedentis rationis, quia quo ad omnia aeque non coacta.

Tertio arguitur sic : Quod etiam sit vera quo ad secundam partem. Primo sic : Nullus benignus dominus praecipit servo quod implere non potest, immo crudeliter praeciperet qui sic praeciperet, sed cum Deus sit infinite benignior servis suis, quam homo suis, videtur quod nullo modo praecipiat, nisi quod homo statim receptis naturalibus possit implere et patet hoc per textura Deuter. 30°, ubi dicit Dominus per Moysem : Mandatum quod Ego praecipio tibi hodie non supra te est ; sed pro te est verbum valde in ore, et igitur videtur quod impletio mandatorum sit in potestate hominis.

Et confirmatur quarto principaliter arguendo sic : Difficilior effectus mandatorum Dei est pro Deo vel fratribus animas ponere, ut patet Joh. 15°, sed illum potest homo sine est gratia, multi enim exposuerunt se morti pro aliis ex natrali dilectione et igitur videtur, quod etiam generaliter quaelibet divina mandata homo per se ex naturalibus possit implere.

 

Ad oppositum arguitur primo quo ad primam partem, quia si quaestio esset vera, sequitur quod homo possit sine gratia per se ipsum a peccato resurgere. Falsitas patet Ad Rom. 3°, ubi dicit apostolus : Iustificati per gratiam, et Ad Titum 2° : Non ex operibus iustitiae, quae facimus nos etc. Consequentia tenet, quia si potest vitare quod libet peccatum, igitur et illud in quo iam est, sed constat quod vitare aliquod peccatum in quo iam est non aliud nisi ipsum absolvi a peccato. Deinde arguitur quo ad secundam partem sic : Nullus potest implere praeceptum dilectionis Dei supra omnia, sine gratia, igitur nec quodcumque. Consequentia tenet, quia implere praecepta est diligere Deum, ut patet Joh. 14°, et antecedens patet, cum nec aliqsui possit <habere> perfectam notitiam de Deo, ut Deus est, ex solis naturalibus, cum divina totaliter superent humanam rationem.

Circa quaestionem sunt duo articuli, ut etiam tangitur in argumentis. Circa primum notandum quod de homine in libero arbitrio possumus loqui, quo ad duplicem statum hominis. Uno modo, quod ad statum naturae integrae quam habuisset, si non peccasset in paradiso, alio modo secundum statum naturae corruptae post peccatum.

Secundo notandum, quod vitare peccatum potest intelligi vel generaliter quo ad commissa et commitenda, vel solum quo ad commitenda.

Tertio notandum, quod peccatum adhuc possunt considerari in duplici differentia, quaedam enim sum solum contra ius naturale : Furari, adulterari, etc., quaedam vero sunt specialiter contra ius supernaturale, seu divinum, sicut non suscipere sacramenta Ecclesiae tempore statuto, si adest oportunitas.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Homo in statu innocentiae absque gratia gratum faciente potuit quodlibet peccatum vitare.

Patet illa, cum non habuisset ad intra inclinan, nec ad extra impellens, sed si non consensisset voluntarie peccato, continue omnes vires inferiores subiectae fuissent superioribus et cum ad extra nihil impellere potuit, patet conclusio quod in naturalibus ita perfectus fuisset quod malo potuit non consentire, sed quodcumque fugere.

Conclusio secunda : In statu naturae corruptae sine gratia gratum faciente homo non potest vitare universaliter omne peccatum, quo iam est ligatus, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens similiter sicut in ratione ad oppositum.

Tertia conclusio : Loquendo de eodem statu quodlibet peccatum mortale, loquendo de committendo, quod non est specialiter contra ius supernaturale, sed solum contra ius naturale, homo vitare potest etiam absque gratia gratum faciente. Illa patet, quia ad nullum illorum est necessitas, etiam extra gratiam existens, et igitur potest non facere et hoc est fugere.

Quarta conclusio : Non quodlibet peccatum mortale committendum quod est contra ius supernalurale seu divinum homo vitare potest sine gratia gratum faciente. Probatur : Quia non suscipiens sacramenta Ecclesiae, non habens causam simpliciter excusantem, peccat mortaliter et si suscipit et non est in gratia similiter peccat, igitur <etc.>.

Quinta conclusio : Non existens in gratia non potest diu subsistere, quin cadat in aliud peccatum mortale, nisi gratia succurrat ipsum liberans. Illa patet, quia peccatum, quod poenitentia non diluitur, mox sui pondere in aliud trahit, ut dicit Gregorius, et igitur licet absque gratia gratum faciente aliquis fugiat fornicationem, si tamen non advenerit gratia, cito diabolus eum ducit ad superbiam.

Ex illis patet quaestio, quo ad illum articulum et quod sit falsa.

Circa secundum articulum nolandum quod circa praecepta possumus duo considerare, videlicet materiam et finem. Materia praecepti cadit sub obligatione operis, finis vero consistit in intentione mandatis.

Sit ergo de illo articulo conclusio prima ista quo ad materiam : Homo sine gratia gratum faciente potest aliqua praecepta adimplere. Probatur : Quia ad solum cadens sub obligatione praecepti non requiritur gratia gratum faciens, igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens patet de multis praeceptis. Aliquis enim potest a corporalibus operibus in sabbato abstinere, licet sit in peccato mortali, posset enim dormire per totam diem, vel alias ex infirmitate nihil facere. Similiter potest quis ex naturali pietate parentes honorare et proximum diligere et igitur nihil furari, vel adultari, nec rem proximi concupiscere, igitur <etc.>.

Secundo conclusio : Quantum ad finem raeceptir sive quo ad intentionem mandantis finalem, nullus sine gratia gratum faciente potest quodcumque divinum praeceptum impellere. Probatur : Quia finis praecepti est caritas de corde puro, conscientia bona et fide non ficta, ut dicit apostolus 1° Ad Tim. 1°, sed talia haberi non possunt sine gratia gratum faciente, igitur <etc.>. Intentio namque praecepti est quod homo voluntatem suam conformaret sic divinae voluntati, ut fiat acceptus Deo et finaliter salvetur, sicut patet inductive per singula praecepta, principalius enim intendit praeceptum, quod homo per caritatem soli Deo per mentis devotionem vacet, quam quod de corporalibus solum in sabbato abstineat et sic de aliis. Et sic patet, quod sit dicendum ad secundum articulum quaestionis.

 

Similiter patet ad rationes.

Ad primam enim negatur consequentia ultima, quia peccatum iam contractum non potest vitare. Ad hoc enim requiritur gratia iustificans ipsum, quae non necessario requiritur ad cavendum peccatum committendum, saltem universaliter.

Et sic patet etiam ad secundam, quod maior ratio est de vitatione unius quam alterius.

Ad tertiam dicendum quod omnia possumus, sed in eo, qui confortat et quia auxilium suum, quo ad se, semper promptum est et totus defectus <in nobis> ideo iuste sic Deus praecipit, non quod sine suo adiutorio debeamus aliquid facere, sed quia benigne vult nobis adesse. Sic autem non est de homine et igitur etiam non est in toto simile.

Ad quartam dicendum quod verum est ad effectum ad extra et igitur valde difficile est in multis cognoscere utrum ex caritate vel naturali dilectione procedant. Sed lumen consequentia non valet, quia opus ad extra solum est de materia praecepti prout dictum est et praecepti impletio magis consistit in fine praecepti, quae est intentio mandantis.