Distinctio XXXI — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XXXI - Quaestio 29
Utrum a primis parentibus in totum genus humanum hominum originale peccatum sit transfusum.
Quod non. Originale peccatum numquam fuit in primis hominibus, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet, cum nihil possit ab aliquo transfundi in aliquid, nisi prius fuerit in eo a quo transfunditur. Nihil enim dat, quod non habet. Et antecedens patet cum omne peccatum primorum parentum fuit actuale. Actuale autem distinguitur contra originale, igitur <etc.>.
Secundo : Peccatum originale dicitur per originem, igitur, si aliquid originale transfunderetur a parentibus in filios, hoc transfunderetur per originationem, quam originem habet proles a parentibus. Consequentia illa videtur satis nota ex terminis et falsitas consequentis probatur, quia in nullo originamur a parentibus nisi secundum solam carnem in qua non potest esse peccatum, cum sit omnino irrationabilis, sicut in aliis animalibus, igitur <etc.>.
Tertio arguitur sic : Si sic, habet esse ex eo, quod omnia inficerentur a carne concepta a parentibus, alias enim non videretur quo modo contraheret homo peccatum in anima, quae sola potest esse subiectum peccati. Sed falsitas probatur, quia anima est spiritus et caro corpus, sed spiritus non potest inquinari a corpore, sicut nec radius a luto, igitur <etc.>.
Quarto sic : Peccatum originale non est nisi carenda, sive privatio originalis iustitiae, ergo non habet locum, nisi in eo in quo fuit illa iustitia. Consequentia tenet, cura opposita habeam esse circa idem, sed quia iustitia non habet esse, nisi in anima, videtur quod peccatum non contrahatur a carne.
Oppositum manifeste patet per magistrum, tam in illa, quam in praecedenti distinctione, ubi ostendit quod de peccato originali intelligenda sit auctoritas apostoli, ubi dicit Ad Rom. 5° quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et igitur quaestio vera.
Notandum quod, quia originale peccatum non est nisi originalis iustitia potest dupliciter considerari. Uno modo secundum totam ordinationem et statum hominis in statu innocentiae, videlicet pro ordinatione hominis in Deum. Alio modo pro debita ordinatione virium in specie hominis. Et ergo per oppositum originalis iniustitia est inordinatio et ideo potest in universali dari descriptio originalis peccati talis, quod est carentia originalis iustitiae, cum debito habendi eam, in dignitate habendi eam contracta ex libidinosa concupiscentia. Carentia originalis etc. ponitur pro genere ; cum debito etc. ponitur ad differentiam irrationalium. Et in dignitate etc. ponitur ad differentiam hominis miraculose producti a Deo, de carne tamen Adae retinendo infirmitatem, sicut alias unus, qui haberet ex propagatione inclinationem ad peccandum, vel quod caro inclinaretur adversus spiritum, ille enim careret originali iustitia et non esset indignus habere eam, sed propter transgressionem primorum parentum tota posteritas est facta indigna. Et per hoc <quod> additur contracta etc., differt a quocumque peccato actuali prout tale.
Ex hac igitur descriptione sequitur statim conclusio prima : Peccatum originale non est fomes peccati, nec est concupiscentia carnis. Illa patet quia tam fomes, quam concupiscentia manet, quando non manet originale peccatum, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet, quia peccatum originale dimittitur in baptismo et fomes remanet, et similiter concupiscentia.
Secunda conclusio : Peccatum originale non solum est poena, sed culpa. Illa patet, quia est carentia, sive privatio iustitiae originalis cum debito habendi etc.
Tertia conclusio : Peccatum originale non capitur penes originem animae. Probatur : Quia illa solum originatur a Deo, quia ab illo solo recipit originem per creationem et non fit per traductionem a parentibus, sicut aliqui haeretici voluerunt, sed a Deo secundum talem originem non trahit aliquod peccatum, igitur <etc.>.
Quarta conclusio : Peccatum originale capitur secundum originem carnis. Probatur : Peccatum originale dicitur ab origine et non potest capi secundum originem animae, igitur oportet capere secundum originem corporis, sive carnis. Consequentia tenet, cum totus homo constet solum ex illis duobus et antecedens est praecedens conclusio.
Quinta conclusio : Peccatum originale non capitur simpliciter secundum originem carnis de carne Adae. Probatur : Quia tunc in carne Christi similiter attenderetur, quod est haereticum et consequentia <tenet> cum caro Christi fuerit de carne Adae secundum originem.
Ex illis sequitur sexta conclusio, quod originale peccatum attenditur penes originem tractam ex libidinosa concupiscentia, qua caro inficitur et consequenter per carnem spiritus maculatur. Illa conclusio quo ad primam partem patet ex dictis, quia secundum originem et non simpliciter secundum omnem modum originis, igitur non videtur, nisi secundum concupiscibilis propagationis. Sed quo ad secundam partem advertendum, quod de modo quo anima a carne inficitur sunt diversae viae. Una via est quia Adam per peccatum mortalis effectus est et igitur pro tota posteritate mortalitatem incurrit. Et igitur, quia anima iungitur carni mortali, quam non sufficit secundum primam et originaliter institutam iustitiam regere, ipsa secundum carnem efficitur concupiscens et trahitur deorsum et quia mortalitatem carnis a primis parentibus secundum carnem trahimus, ideo sic contrahimus originale. Sed quia in Christo caro habuit infirmitatem mortalitatis et tamen non habuit per peccatum originale, ideo illa via non videtur sufficiens.
Ideo alii dicunt quod anima contrahit peccatum mortale non ex eo quod caro aliquid agat in animam, vel influat, sed quia caro praebet animae obstaculum, propter quod anima privatur originali iustitia et privata illa iustitia impetu carnis deorsum fertur, cum non habeat retinaculum et ex hoc praebet caro obstaculum animae, quod ipsa est propagata de Adam, qui non solum per se, sed pro tota posteritate sua offendit Deum. Et igitur quicumque nascitur ab eo propagatione seminis dicitur filius Adae et indignus est quod Deus apponat sibi iustitiam, et tamen quia debet eam habere et non habet, culpabilis est. Sed ille modus non videtur sufficiens, quia si anima extra corpus crearetur et non plus conferretur sibi quam in corpore, sed per omnia eadem virtus non diceretur habere originale peccatum.
Et ideo est tertius modus quod corrupta fuit, ita quod corruptio redundat in animam. Caro enim duplicem corruptionem ex peccato incurrit, primo quod facta poenalis et passibilis, secundo fuit vitiata el ex hoc rebellis spiritui et ex tali vitiositate anima contrahit mortale peccatum. Pro quo advertendum, quod propter peccatum sublatum est homini quoddam donum gratis datum, per quod, posito quod non fuisset in gratia gratum faciente, vires inferiores potuisset perfecte conservare in ordine iustitiae originalis ad rationem ; et ex hoc caro infecta fuit ita quod statim spiritui rebellavit. Unde post peccatum talem illicitum motum sensit ; etiam ex communicatione animae cum carno necessarium est, vel animam carnem sursum erigere, vel ipsam per carnis appetitum inferius incurvari. Et quia uniunt sine speciali Dei adjutorio non sufficit carnem sursum erigere, necesse est, quod anima tali carni adiuncta secundum legem vitiatae propagationis, cum deest speciale adiutorium propter colligationem cum carne, ab ipsa incurvetur et sic ex vitiositate carnis contrahit carentium originalis iustitiae, quod deberet habere, et indigna est eam habere propter propagationem ab Adam, qui se et totam de se propagandam vitiata concupiscentia indignam fecit ; et sic patet, quid sit dicendum ad quaestionem.
Si enim intelligitur totum genus hominum, quod in omnes homines, simpliciter nullum excipiendo, qui originem secundum carnem de Adam habuit, sive habet, falsa est de carne Christi, quae vitiata non fuit. Si vero intelligitur de omnibus per vitiatam concupiscentiam a carne Adam propagatos, concedi potest, reliquendo tamen hoc, quod multi concedunt de conceptione Virginis gloriosae veritati divinae, quae novit an specialiter privilegio sit praeservata.
Per hoc patet ad rationes.
Ad primam quod non oportet aliquid idem peccatum fuisse in Adam, sed sufficit quod ex actuali peccato Adae caro infecta sit, propter cuius infectionem, quaelibet anima coniuncta carni tali, contraheret foeditatem ab ea per modum praedictum.
Ad secundam <et tertiam> dicendum, quod peccatum non est in carne, nisi causaliter, sed verum est, quod subiective et formaliter, nisi in ipsa anima ; sed quod obicitur quod caro non possit inficere spiritum negatur hoc, et non <est> simile de ratio, quia ille non unitur luto per unionem substantialem et colligationem, qua mutuo communicent in suis proprietatibus, sicut caro et spiritus et per hoc patet similiter ad quartam.
