Distinctio XXXVI — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XXXVI – Quaestio 34
Utrum omne peccatum causa sit, vel poena peccati.
Et arguitur quod non. Nullum peccatum est, igitur <etc.>. Consequentia, nota a superiori enim arguitur ad inferius. Antecedens patet, cum sit pura privatio.
Item, vel esset causa per se, vel per accidens. Non primum, quia tunc ad eius esse subsequeretur aliud et sic aliud de se ad unum peccatum sequitur aliud, quod est falsum. Nec potest dici secundum, quia tunc peccatum aliquod cuius illud esset causa per accidens, haberet aliquam aliam causam per se, quod non videtur, cum peccati non possit esse aliqua causa per se efficiens, sed solum deficiens.
Tertio arguitur sic : Nullum peccatum est poena alterius, igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens probatur : Omnis poena est laudabilis, nullum peccatum est laudabile, igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens pro prima parte sive maiori patet, quia omne iustum est laudabile, sed omnis poena est iusta saltem, quae infligitur pro peccato.
Quarto sic ad idem : Quia si peccatum sequens esset poena praecedentis, igitur puniretur per ipsum peccatum praecedens et quia Deus non punit bis pro peccato, videtur quod praecedens non deberet imputari et sic expediret homini quod peccaret, quia per sequens reportaret commodum.
Oppositum autem magister in hac distinctione et patet praecipue per auctoritatem Gregorii dicentem omne peccatum aut esse causam peccati, aut peccatum et poenam peccati, aut simul peccatum et causam et poenam peccati, igitur quaestio vera.
Circa quaestionem sunt duo articuli. Primus : An peccatum sit causa peccati ; secundus : An peccatum sit poena peccati. Circa primum notandum, quod peccatum possumus considerare, vel quo ad privationem simpliciter, vel etiam quo ad actum peccati.
Secundo notandum, quod esse causam alicuius potest intelligi dupluciter, vel per se vel positive, vel per accidens ; per se vel positive potest dici quod secundum se efficit aliquem, vel disponit ad ipsum, per accidens sicut removens prohibens dicitur causa.
Tunc sit breviter conclusio prima istius articuli ista : Loquendo de peccato primo modo, scilicet secundum privationem nullum peccatum est causa per se vel positive alterius peccati, illa conclusio satis patet per duas primas rationes factas ad quaestionem, sic enim loquendo de peccato non habet causam nec etiam aliquid causa, cum nihil ponat.
Secunda conclusio : Eodem modo loquendo de peccato unum peccatum est causa alterius peccati, capiendo causam secundo modo prout removens prohibens dicitur causa. Patet tunc illa conclusio, quia primum peccatum mortale removet gratiam, quae prohibet omne mortale peccatum, et igitur ut sic primum peccatum mortale est causa de facto respectu omnium sequentium peccatorum. Et similiter quodlibet mortale secundum habitum est causa aliorum peccatorum mortalium, semper de causa conformiter loquendo, quia licet secundum mortale peccatum, non secundum actum removeat gratiam, quia iam per primum sublata, tamen quantum est de se sic inhabilitat animam, quod si adesset gratia ipsa tolleret eam, igitur <etc.>.
Tertia conclusio : Loquendo de peccato secundum actum, unum peccatum potest esse causa alterius peccati non solum ut removens prohibens, sed etiam positive inducens. Illa patet secundum diversa genera causarum, quia sic unum potest esse causa finalis alterius, ut aliquis furatur ad hoc quod possit habere pecuniam ad consequendum actum fornicationis, vel quando fit homicidium propter rapinam. De causa efficiente patet, quia actus unius peccati inducit saltem positive ad actum alterius, ut actus gulae ad actum fornicationis.
Circa secundum articulum notandum quod poena capitur dupliciter. Uno modo capitur pro instrumento infligente poenam, sic dicimus ignem inferni esse poenam. Alio modo poena est ipsamet afflictio rei propter carentiam seu privationem boni convenientis et delectabilis. Ubi advertendum, quod poena dupliciter considerari. Uno modo simpliciter in se et sic est quaedam damnificatio, seu boni convenientis privatio. Alio modo prout dicit ordinem, unde poena, seu malum poenae dupliciter ordinatur : Vel <ad> malum culpae, quod puniendo ordinat, vel ad bonum, quod Deus inde elicit.
Secundo adhuc notandum, quod poenam possumus recipere, vel secundum se et per se, secundum propriam rationem, vel communicative. Poena quantum est [de ?] per se est involuntaria passio, communicative vero est quod sequitur ad aliquid ; licet principaliter non intendatur.
Tunc sit conclusio quo ad illum articulum prima ista : Capiendo poenam primo modo, scilicet causaliter, vel instrumentaliter, omne peccatum mortale est vel actu, vel habitu poena alterius peccati. Illa patet, quia omne tale aliquo modo inducit, quasi suo merito in aliquod peccatum, quo peccatrix anima gravius affligitur, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex terminis et antecedens notum est ex secunda conclusione primi articuli.
Secunda conclusio : Loquendo de poena prout est damnificatio et afflictio, tunc quantum est de se de propria ratione poenae, non omne peccatum est poena peccati. Probatur : Non omne est involuntaria passio, immo quodlibet voluntaria, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex secundo notabili et antecedens notum est, cum non sit actuale peccatum, nisi sit voluntarium.
Tertia conclusio : Loquendo de poena prout dicit damnificationem boni convenientis et delectabilis, seu prout est afflictio, tunc concomitative totum omne peccatum mortale est poena. Probatur : Quia omne tale est damnificatio etiam simpliciter et secundum se, nullus enim est in mortali peccato sive damno et concomitative inseparabiliter sequitur ipsum peccatum, ita quod licet propter inordinatam delectationem in peccato non sentiatur, tamen statim saltem habitualiter est ibi remorsus ad intra in conscientia, qui est magna afflictio.
Unde advertendum, quod quia voluntas tenet quasi medium inter Deum et alias creaturas et habet se etiam quasi medio modo inter synderesim et sensualitatem et sic quando avertit se a Deo et convertit se ad illa inferiora, sicut prius concordat cum sensualitate, discordat cum synderesi et sic ex illa repugnantia statim incurrit remorsum quendam et afflicationem internam, sicque perdit magnum bonum, perdit honorem suum, perdit dignitatem, perdit solatium, licet inepta exterior delectatio impediat, quod actualiter non sentiatur. Patet igitur, quod nullum peccatum mortale est sine poena, nec etiam esse potest.
Quarta conclusio : Loquendo de poena, prout dicit ordinationem, primo modo, videlicet respectu culpae omne peccatum mortale sequens est poena peccati praecedentis. Probatur, quia iusto Dei iudicio Deus peccantem uno peccato mortali quandoque permittit cadere in aliud et sic per aliud, tamquam per poenam ordinat peccatum praecedens ad vindictam, numquam enim permittit Deus dedecus culpae, sine decore iustitiae.
Ex his igitur patet, quid sit dicendum ad quaestionem.
Et per hoc patet etiam ad rationes.
Ad primas patet satis ex his, quae dicta sunt in primo articulo quaestionis.
Ad tertiam dicendum, quod quando dicitur : Omnis poena est laudabilis, dicendum quod hoc non est simpliciter verum, nisi inquantum poena dicit ordinem divinae iustitiae et sic bene conceditur, quod hoc est valde laudabile, quod Deus sic ordinat peccata per iustitiam.
Ad quartam dicendum quod verum est, quod Deus peccatum semel sufficienter et de condigno punitum non secundo punit, sed quia per hoc, quod permittat aliquem de uno peccato in aliud cadere, non sic sufficienter punitur quod deleatur peccatum praecedens, immo potius ungetur, et igitur, quia solum de condigno punitur, non concludit ratio etc.
