Distinctio XLI — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XLI – Quaestio 39
Utrum ad hoc, quod operatio sit moraliter bona, fides, rectam intentionem ordina[n]s in finem ultimum, requiratur.
Quod non, quia tunc quicumque non haberet fidem non posset facere opus moraliter bonum ; consequens videtur falsum, quia tunc virtutes morales non essent virtutes quod implicat et consequentia tenet, cum non perficerent humanitatem, nec redderent opus bonum, et consequentia principalis tenet de se.
Secundo sic : Sequitur quodlibet opus deliberativum non habentis fidem esset peccatum. Falsitas videtur patere, tunc enim infidelis dando eleemosynam peccaret. Consequentia videtur patere ex eo, quia omne opus deliberativum carens recta intentione est malum moraliter.
Tertio sic : Vel igitur requiritur actualis intentio per fidem, vel habitualis, non secundum, quia tunc qui in principio anni intenderet opera sua ordinare in finem ultimum sive Deum et post numquam actualiter toto anno adhuc in quolibet actu suo mereretur, quod esset nimis largum, nec potest dici primum, quia tunc, qui non haberet actualem intentionem in Deum peccaret in quolibet opere suo quod ex deliberatione procederet et sic comedens pro necessitate et on habens actualem intentionem in Deum peccaret et hoc esset nimis strictum.
Quarto sic : Tunc in Christo non fuisset recta intentio et per consequens nec opus bonum moraliter. Falsitas notissima est patet consequentia, cum in Christo non fuerit fides, et igitur non videtur quod requiratur fides dirigens intentionem et per consequens quaestio falsa.
Oppositum arguitur sic : Nullus est bonus nisi sit placitus Deo sed sine fide impossibile est placere Deo, igitur <etc.>.
Notandum quod continue fuerunt et adhuc sunt opiniones contrariae circa illam materiam, quidam enim dicunt etiam non habentes fidem posse facere opera moraliter bona, sed non meritoria, et igitur dicunt quod fides non requiratur, et ideo dicunt quod non requiritur fides, sed sufficit intentio recta ad finem propinquum et non requiritur intentio ad finem ultimum. Alia autem opinio dicit oppositum, videlicet, quod sine directione intentionis in ultimum finem, qui est Deus, non sit opus moraliter bonum et igitur dicunt, quod fides requiratur. Et igitur de hoc, cum nulla sit demonstratio et etiam quodammodo sit in terminis, intendo solum probabiliter ponere conclusiones persuasibiles ad unam illarum, et igitur praemitto quod intentio, prout ex prius dictis patet, importat motum voluntatis, quo per media sibi iudicio rationis ostensa movetur in finem per affectum et quandam quietationem in illo.
Suppositio est illa : Nihil est moraliter bonum, nisi quod est vere commendabile. Illa satis nota est etiam ex processu Philosophi 2° Ethicorum.
Suppositio secunda : Omnis diligens creaturam plus quam creatorem est in peccato mortali, et actualiter et habitualiter plus diligens peccat mortaliter. Illa etiam nola est de se, quia qui diligit quidquam plus quam Deum non est eo dignus, immo directe facit contra radicem omnium praeceptorum.
Tunc sit prima conclusio ista : Quilibet homo omnem actum suum deliberativum dirigit in aliquem finem, in quo finaliter actu vel habitu conquiescit. Probatur : Quilibet actum deliberativum dirigit in aliquem finem propinque intentum, vel igitur illum finem eligit simpliciter propter se, vel propter alium ; si primum tunc statim in illo requiescit finaliler, si secundum, tunc de secundo arguitur sicut prius et vel itur in infinitum, vel devenitur ad aliquem, quem saltem habitualiter affectat prae omnibus et in quo affectu requiescit, igitur <etc.>.
Secunda conclusio : Nullus potest in actu aliquo habitualiter intendere Deum finaliter et in eo tamquam in fine requiescere, sine habitu caritatis ipsum ad hoc elevantem et inclinantem. Patet illa cum dilectio Dei super omnia sit omnino supra naturam humanam.
Tertia conclusio : Ad hoc quod aliquis intendat finaliter Deum tamquam finem, requiritur fides dirigens intentionem. Probatur : Quia requiritur caritas movens voluntatem, sed voluntas non movet, nisi quantum cognoscit in ratione et cum ratio etiam ex naturalibus ad hoc non sufficiat, necessario etiam requiritur lumen rationem ad illa, quae supra ipsam sunt, illuminans et dirigens, igitur <etc.>.
Quarta conclusio : Nullus peccans mortaliter in eo actu quo peccat est laudandus, illa patet, cum peccatum non sit laude dignum, sed magis vituperio.
Quinta conclusio quam scolastica probabiliter pono : Omnis non habens fident purus viator in quolibet actu deliberativo ex electione ab ipso procedente peccat mortaliter. Illam persuadeo sic : Quilibet talis sic agendo diligit aliquid creatum plus quam Deum, tam actualiter, quam habitualiter, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex suppositione secunda et antecedens patet, cum talis non diligat Deum, solum creaturam, non enim potest diligere creatorem ex fide ut dicunt praecedentes duae et tamen diligit aliquid prae omnibus ut dicit prima conclusio, igitur <etc.>.
Sexta conclusio : Nullus non habens fidem facit opus moraliter bonum. Probatur : Nullum opus est moraliter bonum, nisi quod vere est laudabile, igitur <etc.>. Consequentia nota est et antecedens pro prima parte est prima suppositio. Pro secunda parte arguitur sic : Nullum opus, quo quis peccat mortaliter est vere laudabile, omne opus deliberative a non habente fidem procedens est huiusmodi, igitur <etc.>. Maior et quarta conclusio et minor quinta praecedens.
Ex illa infero quod similiter potest probabiliter sustineri quod nullus existens in peccato mortali facit aliquod opus moraliter bonum. Illa patet, cum ita modicum quiescat intentio sua finaliter in Deo. sicut non habentis fidem, fides enim informis ad hoc sine caritate non sufficit, immo mortua est, ut dicitur Jacobi 2°.
Ex illa infero septimam conclusionem : Ad hoc quod operatio sit moraliter bona, requiritur fides dirigens intentionem in ultimum finem, qui est Deus. Patet illa, cum sine tali non possit esse moraliter bona, ut dicunt praecedentes, igitur <etc.>.
Advertendum tamen quod non semper requiritur actualis intentio, sed sufficit cum habituali intentione, quod incipiat opus cum actuali intentione in Deum et quod non inordinate circa creaturam delectetur, sicut intendens comedere propter conservationem naturae etc., hoc intendens dirigere in Deum, licet non continue actualiter de Deo cogitat. Quia propter diligentiam, quam adhibet ne supra modum recipiat ab actuali intentione distrahitur, vel etiam praedicans, vel alias per activam vitam dirigens proximum, saepe ab actuali intentione in Deum distrahitur, quia cum inordinate delectatur in aliquo citra Deum, non propter hoc in aliquo vitiatur opus suum, sed ab illa distractione per informitatem humanae fragilitatis excusatur. Per hoc igitur patet responsio ad quaestionem.
Ad rationes.
Ad primam, conceditur consequentia, ad falsitatem negatur consequentia, sed bene conceditur, quod illae, quae per gentiles et infideles vocatae sunt virtutes, non fuerunt vere virtutes morales quia de se non faciunt opus vere bonum, tota enim ipsarum inclinatio sistit infra limites creaturae, sed quicumque per delectationem et dilectionem ex habitu solum residet in creatura non est vere bonus, immo malus, quia in peccato mortali, igitur <etc.>.
Ad secundam conceditur consequens, inquantum opus deliberativum consideratur ad electionem sic elicientis et quando arguitur dando eleemosynam et sic de aliis pietatis operibus, peccaret. Respondetur, quod quia opus denominationem ab intentione non recipit, ut patet distinctione praecedenti, licet opus secundum se sit de genere bonorum, tamen prout consideratur a tali electione procedens est peccatum, cum illud quod finaliter in hoc quaerit sit pure creatum aliquid. Sed tunc est dubium quia secundum hoc videtur nullus posset se disponere ad bonum vel fidem, quia etiam disponendo se peccaret, quod videtur absurbum, cum hoc faceret ad hoc quod fieret bonus et igitur faciendo propter Deum peccaret. Et consequentia videtur nota ex dictis. Respondetur quod quantum est de electione non habentis fidem non potest agere quod sit meritorium etiam de congruo, licet actus de suo genere sit disponens ad hoc, et igitur talis antequam habet fidem a Deo infusam non intendit simpliciter Deum, sed bonum suum proprium propter seipsum et igitur si ex praedicatione audit fidem et vult intendere his, quae audit, primo principalius facit hoc, quia reputat sibi bonum, quam quod intendat laudem Dei.
Ad ultimam dicendum, quod quaestio iiitelligitur de pure viatoribus, potest tamen dici quod licet fides non fuit in Christo quo nos cognoscimus, fuit tamen quo ad hoc quod <etc.> perfectionis quod est cognitio Dei, propter quam fides principaliter requiritur.
