Distinctio XXI — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXI

Distinctio XXI - Quaestio 18 

 

Utrum primi homines in statu innocentiae si perstitissent, secundum suam perfectionem de se similes procreassent.

 

Quod no arguitur primo sic : In primo statu homines non generassent de se filios, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet de se, antecedens probatur, quia hoc non fuisset nisi per commixtionem mutuam viri et mulieris, sed quia talis comixtio <fit> per seminis decisionem, sed semen est superfluum et tamen nulla in primis hominibus fuisset superfluitas, igitur <etc.>.

Secundo arguitur ad idem sic : Quia vel in qualibet tali commixtione generassent vel non. Non potest dici secundum, quia tunc inordinate et frustra fuissem commixti, cum ipsorum commixtio fuisset solum propter prolem. Nec potest dari primum, quia cum virtus nutritiva deserviat generantem continue, continue disponisset ad generationem et sic continue disponisset ad superfluitatem seminis. Et igitur aliquando vel homo fuisset generatus vel extraordinate pollutus, vel cognovisset uxorem absque hoc quod conciperet, sicut quando iam haberet foetum in utero, igitur <etc.>.

Tertio arguitur sic : Tunc filii fuissent statim in perfecta quantitate et fortitudine membrorum, ita quod in omnes usus perfecte fuissent, sed hoc nullo modo videtur posse stare per naturam, nisi Deus miraculose hoc fecisset, quod etiam non videtur.

Quarto arguitur sic : Quia tunc filii mox ut nati fuissent in scientia et sapientia, sicut primi parentes, quod similiter negatur : Nec videtur posse convenire. Natura enim tenuior et molior non est ita apta nec ad actus corporis, nec animae, sicut magis solida et firmior. Et tamen consequentia tenet de se, si secundum perfectionem parentum fuissent procreati.

 

Ad oppositum arguitur sic : Defectus, tam corporis, quam animae conveniunt homini non ex natura, sed culpa, sed filii tunc fuissent a parentibus nati simpliciter sine culpa, igitur sine defectu.

Notandum quod perfectio conveniens homini potest considerari dupliciter : Vel simpliciter prout est debita speciei, cuius homo est individuum, vel secundum quid, scilicet pro tempore, quia aliter est perfectio pueri, aliter viri.

Secundo notandum quod aliquem esse perfectum quo ad scientiam vel habere scientiam potest etiam intelligi dupliciter : Uno modo secundum habitum, alio modo secundum actum. Primo modo etiam dormientes dicuntur habere scientiam, vel tantam, quantam habent vigilantes quo ad habitum. Sed secundo modo dicuntur habere scientiam solum qui actualiter considerant vel prompte possunt operari secundum scientiam.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Homines <in statu> innocentiae naturaliter genuissent filios. Probatur : Natura humana fuit instituta ad generationem, igitur <etc.>. Consequentia tenet, antecedens patet per textum Genesis 1° : Crescite et multiplicamini.

Secunda conclusio : Homines in illo statu innocentiae genuissent per commixtionem maris et feminae. Probatur : Homines in illo statu genuissent modo naturali, per praecedentem, sed non est modus naturalis humanae generationis, quam talis, igitur <etc.>.

Tertia conclusio : In qualibet tali commixtione mulier concepisset. Probatur illa sic : Quia virtus generativa habebat rectum ordinem ad rationem, ita quod nunquam exiret ad actum, nisi ratione dictante, sed recta ratio <non> dictat aliquo esse utendum, nisi ad illud propter quod est et igitur nunquam cognovisset vir uxorem, nisi propter prolem, et cum in viro fuisset sufficiens virtus generativa et similiter in muliere, semper suscepisset prolem, igitur conclusio vera.

Quarta conclusio : In tali statu tot fuisset genitae mulieres quam masculi. Probatur : Omnes homines fuerunt ordinati ad generationem, sed secundum legem naturae in recto matrimonio non est nisi una unius, igitur quilibet habuisset sibi specialiter femellam correspondentem et e contra, et igitur visibiliter volunt doctores quod in qualibet conceptione mulier simul masculum et femellam concepisset.

Quinta conclusio est : Non oportuit in statu primo quod filii secundum omnimodam perfectionem parentum nascerentur. Probatur : Non oportuit filios statim esse tantae staturae, quantae fuerunt sive fuissent parentes, nec habere tam perfectum usum omnium membrorum ex parte corporis, nec tantam sapientiam, et tam perfecte quo ad habitum et actum, sicut parentes, igitur conclusio vera. Consequentia est de se et antecedens patet, cum nec videatur aliqua ratio hoc dictare, immo magis quod natura per incrementum fuisset facta subtilior et per experientiam in processu temporis actualiter sapientior, quia aliqua de novo elicuisset.

Potest tamen poni sexta conclusio : Filii in illo statu fuissent quo ad sapientiam perfecti geniti et hoc quantum ad habitum. Patet illa, quia postquam venissent ad debitam aetatem, sine difficultate potuissent rerum naturas cognoscere, ita quod possumus de eis loqui illud sicut nunc de habitibus parvulis in baptismo infusis, qui sufficiunt ad inclinandum ad actus tempore debito, nisi aliunde sit impedimentum et sic ibi de scientia sive sapientia. Et licet, ut visibibliter videtur, non habuissent perfectionem corporis et animae tantam a principio quantam habuissent circa finem, vel debita aetate, multo tamen perfectius se habuissent tunc statim a principio ab initio quam nos modo a nativitate habemus, ita quod forte in actu loquendi, ambulandi potuissent et ceteris, licet non omnino perfecte sicut post ; et hoc non debet imputari pro defectu ex parte corporis, nec pro ignorantia ex parte mentis, quia non dicitur aliquid alicui deficere, nisi sit sibi debitum, nec prorie ignorantia nisi quod quis tenetur scire. Et igitur quia natura a principio non fuisset apta ad omnes actus etiam ex conditione talis naturae, sicut bene fuisset postea, ideo non debuit statim in principio habere omnimodam perfectionem et sic similiter, licet non ita perfecte sciret omnia sicut postea, non debuit imputari pro ignorantia, quia non tenebatur <tantum> scire a principio quantum postea.

Ex his omnibus patet, quod si quaestio intelligitur : Utrum secundum omnimodam sui perfectionem filios de se perfectos produxissent, quod ipsa est falsa, immo forte nulli posteriores fuissent omnino primis in perfectione aaequales ; etiam in posterioribus fuisset differentia perfectionis, alias non fuisset ruina angelica per homines impleta, nisi unus fuisset in perfectione et merito alio perfectior. Sed parentes produxissent perfectos de se secundum aliquid, prout iam visum est in positione.

 

Ad rationes.

Ad primam ante oppositum, negatur antecedens. Ad probationem dicendum, quod superfluitas est duplex : Quaedam residuitatis, quaedam impuritatis. Prima est in semine et illa, licet fuisset superflua individuo, fuisset tamen necessaria speciei et talis non repugnabat perfectioni et bonitati naturae et igitur in Ada fuisset. Sed secunda superfluitas, impuritatis videlicet, sicut est superfluiditas immunditiae procedens de corpore, est duplex : Quaedam venit ex defectu virtutis contentivae et digestae, sive conversivae, sicut sudor : rheumatis effluxus. Et tales non fuissent in illo statu, quia virtutes erant in suis operationibus efficaces. Alia est superfluitas, quae venit ex defectu nutrimenti, qualitate et nutriti puritate et sufficienti virtute, quae est superfluitas, et egressionis, sicut est superfluitas urinae et stercoris, quae fiunt proter separationem puri ab impuro ; et tales visibiliter fuissent etiam in statu innocentiae, licet non cum tali immunditia et foetore, sicut nunc, et hoc satis manifestant membra et foramina in corpore hominis a prima conditione deputata.

Ad secundam dicendum : Conceditur in qualibet commixtione concepisset mulier a viro, sed ad improbationem dicendum quod non fuisset generatus, nec extra ordinem pollutus, quia totum fecisset secundum rationem et ideo omnia cognovisset ad hoc necessaria, ita quod non recepisset de alimentis generantibus in eo semen plus, nec alio tempore, nisi quantum et quando requirebatur ad generationem, et similiter mulier.

Ad alias patet quod laborant pro ultimis conclusionibus.

Sed ad rationem in oppositum patet per ultimam conclusionem et ea, quae circa eius declarationem sunt dicta et cetera.