Distinctio XXXVIII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXXVIII

Distinctio XXXVIII – Quaestio 36

 

Utrum voluntatis humanae moralis bonitas ex intentione finis capiatur.

 

Quod non primo sic : Quia si sic, tunc etiam in brutis et in animatis esset bonitas moralis, sed falsitas patet de se et consequentia tenet, cum in omnibus rebus aliquis finis intenditur. Grave enim intendit moveri sursum ad finaliter quiescendum et sic de similibus.

Secundo sic : Tunc omnes voluntates humanae essent moraliter bonae, falsitas patet de se, cum multae sint nimis perversae et probatur consequentia, quia omnes intendunt ianfinem ultimam et optimum, quia licet ut dicit Boetius diverso calle procedant, ad unam tamen finem beatitudinis intendunt pervenire, et igitur si intentio finis boni faceret moraliter bonum omnes essent bonae.

Tertio sic : Tunc quidquid fieret intentione boni finis, fieret bene moraliter. Consequentia tenet de se, sed falsitas probatur, quia tunc mendacium vel adulterium posset moraliter fieri, quod non est dicendum, immo non est possibile fieri sine peccato, et tamen patet consequentia, quia aliquis mentitur propter bonum finem, qui mentitur ad salvandum hominem a morte et similiter uxor exponit se fornicationi et adulterio ad salvandum virum.

Quarto sic ad idem intendat : Quantumcumque intendat aliquis finem bonum, tamen actus suus non est meritorius sine caritate et igitur quod bonitas voluntatis potius sit attendenda ex principio dirigente voluntatem quem ex fine quam intendit.

 

Ad oppositum est textus Math. 6° ubi dicit : Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit et sicut ibidem exponitur, per oculum intelligitur intentio, per corpus congeries operum et igitur videtur, quod si intentio recta fuerit, tota operatio sit recta et commendabilis et quia hoc facit voluntatem moraliter bonam, igitur quaestio vera.

Notandum propter terminos titulo positos, quod soli illi actus dicuntur morales, qui cadunt sub imperio et libero arbitrio voluntatis et igitur voluntas dicitur moraliter bona, quando quo ad actus suos, sive elicitos, sive imperatos, elicit vel imperat, sicut est eligendum et imperandum.

Secundo notandum quod intentio, quia venit ab intendere et intendere est in aliud tendere, ideo intentio est in aliquid aliud tentio, et igitur intentio importat inclinationem in aliquid tamquam in finem et terminum et igitur intentio de principali radone sua duo importat, videlicet considerationem et cognitionem finis et conversionem ad finem, sive prosecutionem ad quietationem in ipso fine.

Tertio notandum, quod finis est duplex, circa quem versatur humanum desiderium videlicet primarie intentus et ille est beatitudo quae est summum bonum. Alius est secundarius intentus, qui intenditur ad consequendum ultimum finem et optimum et sic sunt in diversis, scilicet generibus, diversi fines ut patet 1° Ethicorum.

Quarto notandum, quod adhuc finis principaliter intentus potest considerari dupliciter : Uno modo in universali, quia summum bonum sufficientissimum et pulcherrimum etc., alio modo in speciali prout est ipse Deus, qui est vita aeterna in <cuius> visione et fruitione consistit hominis beatitudo et sine qua perpetua miseria.

 

His praemissis sit prima conclusio ista : Intentio proprie capta non solum consistit in actu rationis, sive intellectus practici, sed etiam voluntatis. Probatur : Quia intentio importat cognitionrm et considerationem finis cum conversione quadam ad quiescendum in fine, igitur conclusio vera. Consequenda tenet, cum hoc non solum conveniat rationi sed voluntati simul cum ratione et antecedens patet ex notabili secundo. Ex illa sequitur primo, quod intentio consistit in consensu voluntatis ad rationem. Hoc patet manifeste ex conclusione et eius probatione. Secundo sequitur, quod in solis rationabilibus entibus sit intentio proprie capta. Patet, cum solu talia habeant intellectum et voluntatem. Tertio sequitur, quod recta intentio consistit in conformi consensu voluntatis ad rectam rationem, respectu finis. Hoc patet, sicut praecedentia, quia cum simpliciter intentio consistat in consensu conformi voluntatis ad rationem etiam rectam, intentio consistit in conformitate consensus voluntatis ad rectam rationem.

Secunda conclusio : Ad hoc quod voluntas, quantum ad actus suos, sit moraliter bona non sufficit cuiuslibet finis intentio. Patet illa, quia potest aliquis intendere vanam gloriam in dando eleemosynam vel aliquod opus faciendo de genere bonorum. Consequenda nota est et antecedens satis patet de se, cum talis finis sit malus in esse, et igitur non sufficit dare moralem bonitatem.

Tertia conclusio : Cuiuslibet boni finis intentio sufficit ad moralem bonitatem. Probatur : Aliquis potest intendere finem minuit bonum, quam sit illud quod ipsum dirigit igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum hoc esset magis a moralitate deficere, et antecedens patet de praedicante propter temporale principaliter et igitur dicit beatus Augustinus, quod non debemus evangelisare ut manducemus, sed manducare ut evangelisemus. Nam qui dirigit maius bonum in bonum minus, tamquam in finem, praefert minus maiori et hoc est magis pervertere mores, quam acquirere et habere. Et tamen illud, licet esset minus bonum, esset utique aliquid bonum in se et in aliquo alio esset bonus finis. Et patet ex argumento conclusio de mentiente vel fornicante propter conservationem vitae, vel propriae, vel alterius.

Quarta conclusio : Ad moralem bonitatem non sufficit intentio finis ultimi et optimi, secundum rationem universalem vel communem. Probatur quia tunc quilibet esset moraliter bonus, sicut arguitum est in argumento secundo ad quaestionem ante oppositum. Quilibet enim appetit esse sine defectu in summa delectatione et sicut univeraliter cognoscit talem finem esse bonum, ita in universali per voluntatem consentit appetendo, igitur <etc.>.

Quinta conclusio : Ad hoc <quod> voluntas vere sit moraliter bona requiritur intentio finis ultimi et optimi secundum rationem specificam. Et intelligo per vere moraliter bonum, quod opera sua sint meritoria. Probatur, quia si non intendit Deum secundum rationem simpliciter specialem et vitam aeternam, non est vere moraliter bona, igitur <etc.>. Consequentia tenet de se et antecedens patet cum non possit esse meritum, nisi quod fit propter vitam aeternam, quae essentialiter Deus est, cum sine ea non possit habere intentionem specialem de fine, ut loquitur conclusio, nisi habeat caritatem, per quam Deum prae omnibus diligat et omnia propter <Deum> operetur quaecumque operatur.

Sexta conclusio et responsalis : Ad hoc quod voluntas sit moraliter bona requiritur intentio finis ultimi, secundum quam voluntas debitis circumstantiis conformatur rectae rationi. Illa patet ex praemissis, quia ad hoc quod sit recta requiritur recta intentio. Recta autem intentio est in consensu voluntatis ad rectam rationem, ut dicit correlarium tertium, primae conclusionis.

Advertendum est tamen, quod licet multae sint circumstantiae, tamen ad hoc quod actus interior vel exterior ad finem debite ordinetur, quatuor principaliter requiruntur : Duo ex parte ordinabilis et duo ex parte finis. Ex parte ordinabilis requiritur, quod sit de genere bonorum, ita quod per talem actum, talis possit acquiri. Et igitur excluduntur ea, quae secundum se mala sunt, ut mendacium, fornicatio quae propter nullum finem bene fieri possunt. Secundo requiritur, <ut actus vel habitus> ordinetur in rectum finem secundum intentionem operantis. Ex parte finis requiruntur duo, primo quod sit bonus, et igitur propter vanam gloriam nihil bene fit, secundo requiritur quod sit debitus illi operationi, et igitur requiritur quod finis sit melior quam opus, quod ordinatur in ipsum quando illa simul concurrunt, tunc opus ad finem recte ordinatur.

Per hoc patet responsio ad conclusionem et similiter omnes rationes in positione sunt solutae, sicut patet diligenter inspicienti etc.