Distinctio XXXIII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXXIII

Distinctio XXXIII - Quaestio 31

 

Utrum universaliter, sicut a primis parentibus, quorumlibet parentum in filios peccata transfundantur.

 

Quod sic arguitur primo sic : A primis parentibus non aliter potuit transfundi peccatum in posteros, nisi quia posteri quoddammodo erant in eis, velut in materia et de quanto erant in eis, sed eodem modo filii sunt in suis proximis sicut proximi filii Adam fuerunt in primis, igitur <etc.>. Consequentia videtur satis nota et antecedens pro prima parte patet, cum originale peccatum non dicatur, nisi inquantum contrahitur ex origine infecta et viciata. Et pro secunda parte patet, quia non aliter contulit Adam ad generationem filiorum, quam nunc parentes faciunt, et igitur non videtur quo modo plus filii fuissent in primis parentibus, quam iam in proximis.

Secundo sic : Peccatum originale transfunditur in filios, tunc igitur quaero quis transfundit, vel proximus parens, vel Adam. Non secundum, quia Adam non est, igitur non potest transfundere, si datur primum, tunc sic : Proximus parens transfundit peccatum aliunde contractum in filios, igitur mulio fortius videtur, quod possit propria peccata transfundere, magis enim videtur quod aliquis possit dare quod habet a seipso, quam quod habet ab alio.

Tertio sic : Quia in habentibus symbolum facilior est transmutatio, sed maior convenientia est proximorum parentum ad filios, quam remotiorum, igitur <etc.>. Antecedens pro prima parte est Philosophi 2° De generatione et pro secunda parte notum est.

Quarto confirmatur idem auctoritate Scripturae Exodi 20°, ubi Dominus dicit : Ego sum Deus zelotes vindicans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem ; et constat, quod hoc non dictum est de primis parentis, sed generaliter de omnibus et igitur videtur quod generaliter peccata videtur imputari, nisi transfundantur, cum filius non alias debeat participare iniquitatem patris.

 

Ad oppositum arguitur sic : Nec peccatum originale, nec peccatum transfuditur a proximis parentibus in filios, igitur nullum. Consequentia nota est, antecedens probatur, quia proximi parentes non possunt privare posteritatem, inquantum iam in Adam privati sunt originali iustitia. Et igitur dicit Anselmus de Conceptu virginali : Peccata proximorum parentum ad peccatum originale non aestimo pertinere et igitur tota transfusio originalis est ratione primorum parentum ; sed quod etiam non transfundunt actualem, patet quia alias semper filius esset peior, vel saltem aeque malus cum patre, quod patet falsum.

 

Notandum quod peccata parentum transfunci in filios non est aliud, nisi ipsos filios a patribus peccata contrahere, ita quod parentum peccata sic in filios redundent, quod eis ratione ipsorum parentum imputentur et quia duplex est peccatum actuale, scilicet et originale, quaestio de utroque potest intelligi.

Secundo notandum quod imputari peccatum est ipsum imputari ad poenam peccato debitam et quia duplex est poena debita peccato, scilicet sensus, quae est sensibilis punitionis inflictio, et damni, quae est alicuius boni privatio, similiter potest quaestio intelligi de utraque.

Tertio adhuc notandum, quod imputare peccatum patris ad poenam damni, ita quod privetur aliquo bono propter peccatum patris, potest intelligi dupliciter. Vel quod spolietur bono iam habito, sicut si propter peccata patris aliquando in exemplum aliorum etiam filii iam hereditarie ab ipso separati puniuntur in bonis suis. Alio modo quod puniatur propter peccata patris bono nondum habito <tamen debito> in patre, si pater non demereretur, sicut pater privatur castro debito filiis, dummodo pater illud iuste retineret.

 

His praemissis sit conclusio prima ista : Nulla peccata actualia transfunduntur a parentibus in filios, sic quod ratione parentum eis iuste imputetur ad culpam. Illa probatur, quia peccata actualia, illa immediate sunt a propria voluntate, sed in illa filii, nihil contrahunt a parentibus, nisi voluntarie velint eos imitare, sed sunt ab eis omnino distincti, igitur <etc.>. Consequentia satis nota videtur et antecedens similiter patet de se.

Ex illa patet quod non solum a proximis parentibus, sed etiam a primo non potuit peccatum actuale prout tale transfundi in filios.

Secunda conclusio : Solum peccatum originale redundat a parentibus in filios. Illa probatur sic : aliquid peccatum transfunditur ratione vitiatae et libidinosae propagationis ; ut patet ex praemissis in distinctione 3la et quia actuale non, igitur solum originale. Consequentia tenet, cum non sit aliquid quin sit originale, vel actuale.

Tertia conclusio : Nullum peccatum parentum sic redundat in filios quod eis a divina iustitia imputetur ad poenam sensus. Illa probatur, quia poena sensus iustitiam non infligit, nisi pro culpa actuali et propria, nisi poenam sensus vellemus valde communiter recipere pro passibilitate corporis in praesenti, qualiter non recipitur, quando loquimur de poena sensus debita peccato etiam post hanc vitam, quae erit inflictio passionis ab igne infernali, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, cum filius non trahat a parentibus culpam actualem ut dicit prima conclusio, sed antecedens probatur, quia secundum iustitiam nullus damnatur ad talem poenam sensus iustitiam non infligit, nisi pro culpa actuali et propria, nisi poenam sensus vellemus valde communiter recipere pro passibilitate corporis in praesenti, qualiter non recipitur, quando loquimur de poena sensus debita peccato etiam post hanc vitam, quae erit inflictio passionis ab igne infernali, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, cum filius non trahat a parentibus culpam actualem ut dicit prima conclusio, sed antecedens probatur, quia secundum iustitiam nullus damnatur ad talem poenam sensus, quae inducitur mortem, nisi vel propter culpam propriam vel quod aliis cedat in exemplum. Sed illud secundo modo Deus non potest infligere, secundum ordinatam iustitiam, quia si hoc faceret omnis damnaret et nulli cederet in exemplum, nec etiam talis poena sensus debetur originali ut communiter dicunt doctores, quod non puniantur poena sensus, qui deciderunt in originali.

Quarta conclusio : Nullum peccatum parentum redundat in filios sic, quod imputetur ad poenam damni secundum primum modum expressum in 3° notabili. Probatur, quia ratione peccati paterni filius non potest iuste privari bono, quod iam habet et in quo omnino distinctus est a patre, sed si fit hoc in temporalibus, non fit nisi quod aliis cedat in exemplum quod in Deo locum non habet, ut in praecedenti conclusione patet, igitur, <etc.>.

Ex illa patet, quod si Adam genuisset aliquem filium ante peccatum, quod illi non fuisset peccatum Adae imputatum, nisi fuisset voluntarie peccatum patris imitatus.

Quinta conclusio : Peccata parentum possunt redundare in filios sic quod imputentur ad poenam damni, quo ad secundum modum Probatur, quia filius iuste potest privari aliquo bono sibi in patre debito, licet non habito, sed habendo, si pater hoc de meritis suis non perderet, filius ius ad illud <haberet>, igitur conclusio vera.

Ex illa patet quod originale peccatum iuste potest hominibus a Deo imputari ad poenam damni, quae est carentia visionis beatificae, illa enim fuit debita primis parentibus cum tota posteritate et quia primi perdiderunt iuste, cum aliis ea privantur.

Sexta conclusio : Peccatum originale non transfunditur a proximis quod ratione proximorum parentum filiis imputetur ad poenam. Probatur : Numquam est datum proximis parentibus, quod possunt donum originalis iustitiae et communiter beatitudinem tamquam in se filiis debitum ad suos posteros deducere, sed solis primis hoc datum est, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, quia si ratione parentum esset filiis debitum, non videtur quo modo, ratione parentum, possint tamquam debito spoliari et antecedens notum est de se.

Ex illa patet quod licet per libidinosam concupiscentiam filii ab immediatis parentibus contrahant originale peccatum, non tamen contrahunt illud ratione illorum, solum ratione primorum, sic quod possit eis pro originali imputari.

 

Per hoc ad rationes.

Ad primam dicendum, quod non solum per hoc quod fuerunt quodammodo posteri in primis parentibus, sed tamen hoc attendendo, quod fuit primo homini collata potestas transfundendi hereditarie originalem iustitiam in totam posteritatem, et ergo ipse poterat in se privare totam posteritatem sic autem non est de aliis.

Ad secundam dicendum quod proximus parens non proprie transfundit peccatum, sed solum ministrat materiam infectam, ratione cuius a primo homine imputatur sibi peccatum.

Ad tertiam dicendum quod pater et filius, quo ad hoc, non habent convenientiam, quia illa convenientia recipitur non secundum personam, sed secundum naturam, secundum quam etiam principaliter attenditur transfusio originalis peccati, in quo non attenditur solum persona, sed communiter natura.

Ad quartam dicendum, quod intelligitur de peccato secundum muiauonem. quando filii imitantur parentes in peccato.