Distinctio XXV — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XXV - Quaestio 23
Utrum omnibus rationalibus naturis aequaliter conveniat liberum arbitrium voluntatis.
Quod non arguitur primo sic : Quia tunc creator et creatura essent aequales in libertate, sed cum tola libertas creaturae sit a creatore et propter creatorem ex participatione ; sed propter quod unumquodque tale et ipsum magis.
Secundo sic : Liberum arbitrium secundum Anselmum est potestas servandi rectitudinem, sed maior est potestas servandi rectitudinem in bonis, quam in malis, igitur <etc.>.
Tertio sic : Libertas arbitrii est facultas flectendi ad utrumque oppositorum, sed multae rationales naturae non possunt flecti ad utrumque oppositorum, igitur <etc.>. Maior est beati Hieronymi, prout magister allegat in hac distinctione et similiter allegatum est in alia distinctione huius secundi, minor vero patet, cum beati confirmati in patria, iam ad malum flecti non possint.
Quarto ex eodem fundamento arguitur sic : In diabolo non est liberum arbitrium, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet, cum sit natura rationalis, antecedens patet, cum libertas sit principaliter ad bonum erigendum, quod de se est obiectum voluntatis, et similiter patet idem secundum auctoritatem Anselmi, iam allegatum in secundo argumento, cum diabolus iam non potest servare rectitudinem.
Oppositum arguitur auctoritate beati Bernardi in libro De libero arbitrio, ubi dicit quod libertas arbitrii cunctis pariter ratione compotit, nec magis est in bonis, quam in malis. Et confirmatur ratione sic : Libertas arbitrii convenit rationalibus per naturam, igitur nec secundum magis, nec secundum minus. Consequentia tenet in simili, quia homo licet dignior sit in multis, non tamen propter hoc dicitur magis sensitivus, quam aliud animal.
Notandum quod liberum arbitrium, prout patuit distinctione praecedenti complectitur, secundum aliquas proprietates, tam rationem, quam voluntatem. Arbitrium enim dicitur ab arbitrando, et igitur importat iudicium, seu potentiam iudicativam rationis et ideo potius deberet dici arbitrium liberum, quam liberum arbitrium, quia oportet iudicium rationis praecedere. Unde arbitrium liberum potest sic describi secundum Thomas Bradwardin : Arbitrium liberum est potentia rationalis recte iudicandi et libere exsequendi.
Secundo notandum, quod libertas polest attendi penes duo, quia vel quo ad illud a quo dicitur voluntas libera, vel respectu eorum, ad quae ordinatur ut libera. Si primo modo, hoc est dupliciter, quia voluntas dicitur libera, vel a coactione, quia libertas opponitur coactioni, vel dicitur libera a servitute peccati, vel miseriae, quia etiam libertas opponitur servituti. Si secundum, hoc est dupliciter, quia voluntas ordinatur ad duplices actus, scilicet elicitos et imperatos.
Tertio notandum, quia principaliter libertas arbitrii dicit privationem coactionis, dicit et importat quandam excellentiam et dignitatem, ita quod complectitur illa tria, videlicet coactionis immunitatem, excellentiae dignitatem et potentiae facultatem.
Quarto notandum, quod sicut tangitur quodammodo in argumentis, aliqua voluntas videtur iam necessitata, sive coacta ad volendum, ita quod non possit flecti ad utrumque oppositorum et etiam sicut iam praedictum est, voluntas a coactione, quia cogi potest intelligi dupliciter : Uno modo pro impediri ab actu, ad quem alias inclinatur, ut si lapidi descendente aliquid supponatur, quod detineat ne descenderet ; alio modo magis proprie capitur pro compulsione ad oppositum illius quod intendit, sicut si lapis pelletur contra naturam suam sursum, licet tamen non proprie dicatur coactio in inanimatis, sed magis violentatio, sed sufficiat hoc pro exemplo.
Tunc sit prima conclusio ista : Sola voluntas divina nullo modo potest cogi, capiendo cogi primo modo. Probatur : Quia sola voluntas divina nullo modo potest in aliquo suorum actuum, quem efficienter vult producere, impediri et quaelibet alia potest quo ad quemlibet actum, ad quem etiam alias quantumcumque efficaciter inclinaretur, impediri, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex prima parte quarti notabilis, antecedens vero pro prima parte patet, cum volunlas divina sit simpliciter efficax et immutabilis. Pro secunda parte patet, cum Deus posset cuilibet voluntati subtrahere ea quae movent eam ad volendum et per consequens quamlibet eius volitionem impedire.
Ex illa sequitur, quod attendendo liberum arbitrium, prout dicit privationem talis coactionis, non omnibus rationalibus naturis aequaliter convenit liberum arbitrium voluntatis et per consequens quaestio falsa, sic intellecta.
Notandum tamen, quod aliter habet se arbitrium respectu Dei et aliter in nobis. In nobis enim importat discursum et determinationem rationis, sed non oportet quod in Deo intelligatur sic, cui immediate omnia nuda sunt et aperta, et igitur arbitrium importat iudicium, quo Deus res cognoscit perfectissime et simpliciter infinite per se ipsum.
Secunda conclusio : Quia capiendo cogi secundo modo, nulla voluntas potest cogi, quantum ad actum interiorem, sive elicitum, licet aliqua voluntas possit cogi, quo ad actum exteriorem et imperatum. Illa conclusio quo ad primam partem probatur sic : Ad omnem actum elicitum voluntas inclinatur, tamquam ad actum convenientem sibi, igitur ad nullum actum cogitur. Consequentia tenet ex secunda parte notabilis, cum sic capiendo cogi sit aliquod compelli ad oppositum illius, ad quod imprimatur. Anleccdcns probatur, quia talium operationum sive actuum voluntas est principium et immediate sunt de libertate voluntatis, et ergo stante natura voluntatis nullo modo potest cogi. Tertia vero pars conclusionis satis manifesta est, quia quo ad actum exteriorem potest compelli ad oppositum, sicut voluntas flectere genua solum coram Deo, potest cogi ad flectendum coram idolo.
Ex illa sequitur tertia conclusio : Quod attendendo libertatem, prout simpliciter dicit privationem coactionis, ut dicit praecedens conclusio, omnibus rationalibus aequaliter convenit libertas voluntatis et notanter dico : Si capitur prout simpliciter dicit privationem coactionis, quia si libertas attenditur penes aliquod positivum, hoc non posset aliqualiter convenire Deo et creaturae. Et patet tunc conclusio, cum aeque conveniat non posse cogi.
Quarta conclusio : Prout liberum arbitrium dicit excellentiae dignitatem et exsequendi potestatem sive facultatem, non aeque convenit omnibus rationalibus naturis. Probatur : Dignius est arbitrium voluntatis et perfectius infinite etiam in creatore quam creatura et efficacius ad exsequendum quae vult et similiter est et efficacius in beatis quam miseris, beatis quam malis, igitur conclusio vera. Consequentia tenet et antecedens satis notum est de se.
Ex illa sequitur quinta : Quod prout libertas dicit privationem servitutis et miseriae, non omnibus rationalibus aequaliter convenit libertas arbitrii. Probatur : Quia non omnes voluntates sunt sic liberae, sed soli beati, nec etiam omnibus in hac vita convenit aequaliter, quia unus est magis subiectus culpae et miseriae, alter minus, igitur <etc.>.
Sexta conclusio : Licet in diabolo sit libertas quo ad naturam, non tamen est proprie libertas quo ad usum. Probatur conclusio, quia quo ad naturam simpliciter considerando est eiusdem naturae, qualis fuit in principio creationis, sed tunc fuit liber, igitur et nunc. Sed quo ad secundam partem probatur, quia liberum arbitrium quo ad actum, seu ad usum principaliter est ad bonum et non est ad malum, nisi ratione defectus, sed diabolus non habet iam potestatem utendi ipso in bonum, cum sit in malitia induratus, igitur <etc.> et similiter est sentiendum de aliis condamnatis.
Septima conclusio : Licet beati in patria sint confirmati, ita quod male velle non possint, tamen vere habent libertatem voluntatis. Illa conclusio ad primam partem nota est, alias adhuc non essent beati, sed quo ad secundam patet, cum libertas attenditur principaliter ex hoc, quod sine coactione habeat facultatem volendi bonum, alioquin etiam Deus non esset verissime liber libertate voluntatis.
Ex his satis patet quid sit dicendum.
Ad rationes.
Primae enim duae arguunt, quod prout libertas attenditur positive penes dignitatem et facultatem exsequendi, quod non conveniat aequaliter, et hoc concessum est in tertia et quarta conclusionibus.
Ad tertiam vero potest dici, quod non proprie, sed magis secundum quid attenditur libertas ex hoc quod potest flecti ad utrumque, quia hoc convenit creaturae, propter hoc quia mutabilis et vertibilis, quod non est perfectionis, nec dignitatis. Et sic intendit Hieronymus extollere dignitatem Dei ad creaturam.
Ad quartam dicendum est qualiter in diabolo est libertas naturae, sed non usus ad bonum, ad malum vero liber potest dici, quia sine coactione male vult.
