Distinctio III — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio III

Distinctio III – Quaestio 3

 

Utrum angeli in simplicitate naturae, perspicacitate intelligentiae et libertate arbitrii creati sint aequales.

 

Quod sic. Omnes sunt in substantia aeque simplices, ergo pares cum intellectus non differt ibi a substantia, et similiter de voluntate, igitur <etc. > Antecedens vero patet, cum sint omnes indivisibiles.

Secundo sic : Unum simplex non est magis simplex alio, alias non esset simplex, sed compositum, vel multiplex, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum quanto res sit simplicior, tanto perfectior, igitur quae sunt aeque simplicia sunt etiam aeque perfecta.

Tertio arguitur specialiter, quod in perspicacitate intelligentiae sint aequales creati sic quia vel angeli intelligunt ea quae intelligunt per essentiam, vel speciem sibi innatam aut et acquisitam. Si primum, tunc unus non intelligit plura, nec perfectius quam alter, si vero per speciem, tunc iterum quocumque intelligibili praesentato, hoc per illas species intelligit unus sicut alter, et maxime quia intuitive cognoscit, tunc simpliciter clare cognoscit omnia.

Quarto specialiter de libertate arbitrii, quia illa immediate convenit rationali creaturae per essentiam ergo, etc., quia aequaliter non potuerunt cogi.

 

Ad oppositum est expresse magister in hac distinctione, ubi dicit, quod in eo quod spiritus et immortales erant, fuerant aequales, sed non in subtilitate naturae et intelligentia sapientiae et libertate arbitrii.

Noandum quod simplex opponitur composito et dicit privationem compositionis, ideo potest distingui simplicitas iuxta distinctionem compositionis. Possumus igitur uxta ea, quae in naturalibus recipimus, ponere in genere duplicem : Una est essentialis ex materia et forma, alia accidentalis quae est accidentis cum subiecto. Item tertia est compositio quidditativa et integralis, quarta vero gradualis. Et secundum hoc simplex potest capi secundum privationem illorum. Possumus igitur ad propositum intelligere quaestionem, utrum sint simplices, quod non sint compositi tamquam ex materia et forma, sicut aliqui dicunt ex actu et potentia, aut sicut subiectum cum accidente, et sic simplicitas negaret non solum actualem compositionem, sed etiam aptitudinalem, scilicet componibilitatem, aut sicut totum ex partibus quantitativis, aut proportionabiliter illo modo quo dicimus aliquid gradualiter compositum et sic proportionabiliter in essentialibus imaginamur, quasi gradualem latitudinem.

Secundo nota, quod per perspicacitatem intelligentiae voco aptitudinem ad clare intelligendum.

Tertio nota, quod libertas arbitrii capitur dupliciter : Uno modo prout positive dicit habitudinem exeundi in actum voluntatis, alio modo prout dicit privationem coactionis.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Nulla creatura est sic omnino simplex quod ly ‘simplex’ privet omnem compositionem in notabili praemissum. Probatur, quia sic solus Deus est mere simplex, quia cum nullo componibilis. Ex illa statim sequitur quod loquendo de simplicitate, prout negat compositionem et componibilitatem cum alio, non sunt simplices.

Secunda conclusio : Loquendo de simplicitate prout opponitur compositioni primo modo et tertio modo, omnes angeli sum aeque simplices. Probatur, quia tali modo nullus est compositus, quod enim nullus sit compositus tertio modo patet, quia tunc essent extensi, quod etiam non primo modo patet, quia vel illa forma esset separabilis a materia vel non. Si primum, tunc esset in potentia ad corruptionem, si secundum, tunc esset minus perfecta, quam forma hominis, quia forma separabilis nobilior et perfectior est quam non separabilis.

Tertia conclusio : Loquendo de simplicitate secundum quartum modum positum in notabili, non omnes sunt aeque simplices, sed unus simplicior alio. Probatur : Unus est perfectior essentiali perfectione, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex notabili et antecedens notum est de se. Ex illa sequitur quod unus angelus habet perfectiora naturalia, quam alter. Patet, quia perfectio naturalium potentiarum consequitur perfectionem essentialem.

Ex illis igitur sequitur quarta conclusio : Non omnes angeli sunt aequales intelligentia, perspicacitate. Probatur : Non omnes habent essentialem aptitudinem clare intelligendi, igitur <etc>. Consequentia tenet ex secundo notabili et antecedens patet ex conclusione praecedenti cum suo correlario. Et ex eodem fundamento sequitur :

Quinta conclusio : Non omnes angeli sunt aequales in libertate arbitrii, primo modo capiendo libertatem. Patet, quia non omnes sunt aeque habiles ad eundum <in> actum voluntatis, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex tertio notabili et antecedens patet, ut in praecedenti, quia habilitas sequitur perfectionem naturae intellectus et voluntatis.

Sexta conclusio potest poni loquendo de libertate secundo modo : Omnes angeli sunt aequalis libertatis, patet cum nullus ipsorum possit cogi.

 

Sed hic circa dicta sunt magna dubia, nam circa simplicitatem angelorum est dubium, utrum etiam in re, in uno et eodem angelo sit compositio gradualis ; et multi negant hoc, maxime philosophice loquentes, plures tamen solemnes doctores tenent quod sic, et videtur modus tunc, sicut imaginantur virtutem vel scientiam esse gradualiter compositam, quae tamen sunt in subiecto, quo ad extensionem indivisibili.

Aliud dubium est circa simplicitatem : Utrum plures angeli sint, vel possint esse eiusdem speciei ; et videtur Philosophus in 12° Metaphysicae sonare quod non, sed quod in separatis a materia est tantum unum individuum sub una specie, sed breviter quidquid sit de isto, videtur utique quod valde possibile sit ; et hoc patet sic ; quia possibile est quod Deus annihilet aliquem angelum et tunc certum est quod Deus potest creare angelum praecise in locum illius et non est necessitas ad recreandum iam annihilatum, igitur <etc.>. Sed unde attenditur in eis differentia specifica non est nobis manifestum, sed hoc est Deo notum, qui eos essentialiter secundum perfectiones distinguit.

De libertate vero arbitrii sunt multa dubia : Quomodo valet : angelus ex libertate cecidit, an in primo instanti potuerit peccare et an etiam fuerit praescius sui casus et multa alia tam de bonis, quam de malis et de his plus videbitur in sequentibus.

Ad argumenta satis patet ex dictis.