Distinctio XXIII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XXIII

Distinctio XXIII – Quaestio 21

 

Utrum Deus potuerit hominem facere per naturam simpliciter impeccabilem.

 

Quod sic. Deus potuit facere primum hominem, immo fecit absque omni defectu, igitur quaestio vera. Consequentia tenet ex eo quod posse peccare non est potentiae sed impotentiae, sive defectus et igitur ubi simpliciter nullus est defectus, ibi nulla est potentia vel aptitudo ad peccandum. Sed antecedens videtur satis notum.

Secundo arguitur sic : Deus potuit hominem facere ita perfectum quo ad intellectum et rationem quod quodlibet eligibile sibi propositum statim secundum quod eligibile, perfecte cognosceret, igitur potuerit facere hominem per naturam sic dispositum, qui in nullo errare posset. Consequentia tenet, quia quicumque cognoscit eligibile perfecte, prout eligibile absque defectu iudicii, ille ut sic circa tale errare non potest. Antecedens autem huius rationis videtur satis notum, cum Dominus in ipsis angelis indidit species, quibus res naturales statim cognoscunt. Et sic posset homini non solum tantam, sed etiam magis perfectam notitiam per species naturales influere.

Tertio arguitur sic : Deus potest hominem per gratiam, vel gloriam facere impeccabilem, igitur similiter per naturam. Consequentia tenet, quia quidquid potest agens primum mediante secundo, potest etiam sine secundo.

Quarto arguit confirmando idem sic : Lumen gratiae, vel gloriae non infinite excedit lumen naturae, tamen quodlibet, ipsorum sit creatum et infinitum, sed per lumen gratiae, vel gloriae homo sic illustrari potest quod circa eligibile er[r]are non possit et per consequens redditur impeccabile. Igitur similiter videtur quod hoc fieri possit per lumen naturale.

 

Ad oppositum arguitur : Solus Deus est per essentiam sic bonus quod nullo modo poterit vel potuit peccare, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet de se, antecedens est beati Augustini libro 3° Contra Maximum, ubi dicit, quod cuicumque creaturae praestatur, ut peccare non possit ; non est naturae propriae, sed Dei gratiae. Et ideo solus Deus, ut ait apostolus, habet immortalitatem, qui non cuiusquam gratia, sed natura sua, nec potest, nec potuit aliqua conversione mutari, nec potuit, nec poterit aliqua mutatione peccare.

Notandum breviter, quod aliquam rem per naturam esse impeccabilem est ipsam secundum suam naturam non esse mutabilem, seu vertibilem ab ordine iustitiae, sive rectae rationis ad iniustitiam ; peccare enim est iustitiae ordinem deserere, et igitur res secundum naturam peccabilis est, cui, ex conditione suae naturae, convenit quod possit ordinem iustitiae deserere et a iustitia ad iniustitiam declinare.

 

Ex hoc statim sequitur prima conclusio : Sola creatura rationalis, proprie loquendo, est peccabilis. Probatur, quia tali soli ex conditione sua naturali convenit, quod possit ordinem iustitiae deserere, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex notabili iam praemisso et antecedens patet, quia talis sola habet liberum arbitrium, in quo solo habet esse peccatum.

Secunda conclusio : Deus non potest facere creaturam rationalem, quae non sit libera a natura. Probatur : Implicat contradictionem substantiam rationalem esse et non esse liberam, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet ex descriptione substantiae, sive potentiae rationalis, quae est quod substantia est, sive potentia personae potens in opposita.

Tertia conclusio : Non est possibile aliquam creaturam rationalem ex solis naturalibus cognoscere omnino eligibilia, secundum omnes rationes, secundum quas sunt eligibilia. Probatur : Quia, si sic, tunc possibile esset aliquam creaturam per solam naturam suam habere tantam notitiam et tam claram de omnibus rebus, quantam et qualem habet Deus, quod est falsum, manifeste de se. Et consequentia tenet, quia in comparatione ad extra non consideramus scientiam Dei secundum magnitudinem, nisi quia cognoscit omnibus modis quibus est cognoscibilis, et quia quaelibet infinitis modis est cognoscibilis, ideo scientia etiam in comparatione ad creaturas dicitur infinita et sic similiter esset, si aliqua creatura sic cognoscere posset. Et confirmatur : Ex solis naturalibus nulla creatura potest cognoscere <Deum> prout est finis omnium eligibilium, igitur nec potest alia cognoscere, prout sunt vere eligibilia. Consequentia tenet, quia qui non cognosci nec cognoscere potest finem propter quem solum recte eligibilia sunt omnia, nec potest <habere> rectam et perfectam cognitionem de ceteris.

Ex istis sequitur quarta conclusio : Non est possibile hominem esse nisi sit liber a natura. Probatur : Non est possibile hominem esse, nisi sit substantia rationalis, igitur <etc.>. Consequentia tenet, ex secunda conclusione et antecedens patet, cum rationale sit de essentia hominis.

Quinta conclusio quae etiam sequitur ex praemissis est ista : Non est possibile aliquam hominem ex solis naturalibus cognoscere omne eligibile omni modo quo est eligibile. Probatur : Non est possibile aliquam rationalem creaturam talem esse, igitur nec hominem. Consequentia tenet de se et antecedens est tertia conclusio.

Ex his omnibus infero sextam conclusionem et responsalem : Non est possibile aliquam creaturam rationalem ex sola natura esse simpliciter impeccabilem. Probatur : Quaelibet rationalis creatura ex solis naturalibus existens quodlibet eligibile sibi propositum potest iudicare minus eligendum quam sit in veritate eligendum et aliquid plus eligendum, quam sit eligendum et appetendum. Et tali erroneo iudicio potest se ex deliberatione arbitrii confirmare, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum sic iudicare et velle sit ordinem rectae electionis et iustitiae deserere et ad iustitiam declinare. Antecedens vero pro prima parte probatur, quia non est possibile quod aliqua creatura rationalis ex sola natura cognoscat omne eligibile omni modo quo est eligibile ; immo quodlibet infinitis modis non cognoscit quibus est cognoscibile, igitur possibile est ipsam putare aliquod certum eligibile, immo quodlibet aliquo modo non esse eligendum et appetendum, qualiter non est appetendum et eligendum. Consequentia tenet de se et antecedens patet per quartam conclusionem. Sed secunda pars principalis argumenti patet ex secunda conclusione, cum quaelibet talis sit libera ad plus, vel minus considerandum circa obiectum sibi praesentatum et ex hoc potest etiam specialiter conclusio sic probari : Voluntas secundum suam naturam solam considerata libera est ad avertendum se a quocumque, etiam sibi prout eligibili, a tali voluntate praesentato, igitur quantumcumque aliquod eligibile secundum rectum ordinem iustitiae a creatura rationalis esset eligendum, ipsa tamen posset ipsum non eligere, sed libere dimittere, quia posset actum suspendere, igitur de necessitate creatum rationalis secundum solam naturam considerata est peccabilis.

Ex illa sequitur quod non fuit possibile, nec est possibile hominem ex solis naturalibus, sive secundum considerationem solius naturae, esse simpliciter impeccabilem ; patet manifeste ex conclusione et aliis praemissis. Ex hoc sequitur secundo, quod quaestio est falsa. Sequitur tertio, quod si aliqua creatura rationalis est impeccabilis, quod hoc est non ratione solius naturae, sed ex dono gratiae.

 

Ad rationes.

Ad primam dicendum : Si antecedens intelligitur sic absque omni defectu, id est absque hoc, quod aliquid deficeret sibi de perfectione requisita ad speciem humanam, conceditur antecedens, sed ex hoc tunc non sequitur consequens, nam posse peccare non imponat actualiter defectum, sed defectibilitatem. Sed si sic intelligitur antecedens sine defectu, id est defectibilitate, negatur antecedens et tunc consequentia valeret.

Ad secundam dicendum : Si perfecte cognoscere intelligitur cognoscere omnibus modis quibus est cognoscibile, negatur antecedens, ut patet ex positione. Et probatio argumenti non concludit de speciebus inditis ipsis angelis, quia licet per tales cognoscerent etiam secundum solam naturam res in suis generibus, in particularibus tamen modis cognoscendi haberent infinitis modis nescientiam.

Ad tertiam negatur consequentia et ad propositionem dicendum, quod veram proprie capiendo <ly> ‘quidquid ' [est], quia quemcumque absolutum effectum potest producere mediante creatura, potest sine ea, sed ex hoc non sequitur intentum illius rationis, quia ad hoc facit eum talem per gratiam, licet non infusam.

Ad quartam patet manifeste, quod ratio nihil arguat, quia non est proportio luminis naturae ad lumen gloriae, cum sim diversarum rationum et specierum, et igitur, licet ambo sint finita, per unum potest fieri, quod per aliud non potest, etc.