Distinctio XIX — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XIX - Quaestio 17
Utrum homo in statu innocentiae per naturam fuisset immortalis.
Quod non. Homo non fuissct immortalis, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet et antecedens probatur, quia nulla creatura, sed solus Deus est immortalis per naturam, ut patet per Apostolum ad Timotheum ultimo, ubi dicit : Qui solus habitat immortalitatem.
Secundo arguitur sic ; Quia tunc homo non fuisset mortalis ; falsitas patte per magistrum ; et etiam, quia tunc nullo modo potuisset mori. Et consequentia tenet ex eo quod mortale et immortale opponuntur.
Tertio arguitur sic : Quia hoc fuisset vel ex parte animae, vel ex parte corporis. Nullum illorum, igitur non primum, quia anima iam est ita immortalis sicut tunc et tamen per hoc homo non est immortalis, nec potest dari secundum, quia tunc corpus non fuisset mixtum ex contrariis, ita quod qualitates activae habuissent aliquam actionem et sic penitus in homine non fuisset aliqua mutatio et per consequens non fuisset aptus ad comedendum et alios actus animales exercendum. Patet tamen consequentia, cum actio contrariorum tendat ad corruptionem.
Quarto sic : Si homo fuisset tunc immortalis per naturam, tunc adhuc esset immortalis, quia quidquid convenit naturaliter, hoc semper convenit sibi, vel oporteret dare causam, quare esset mortalis et prius non. Et si dicitur quod propter peccatum factus sit mortalis, tunc sequitur quod bestiae per naturam sint immortales, quae non habent aliquod peccatum.
Oppositum arguitur sic : Homo per naturam habuit quod potuit non mori, Ita quod nihil fuisset quod ipsum ad moriendum necessitasset, igitur de se ex natura fuisset immortalis. Consequentia videtur nota ex terminis et antecedens deducit magister in hac distinctione.
Notandum, quod mori capitur dupliciter : Uno modo generaliter pro qualibet tendentia ad non esse et sic etiam mortale dicitur quod tendit ad non esse, licet adhuc non plene desinat esse, ita quod etiam dispositio ad non esse dicitur mori. Alio modo mori capitur pro dissolvi animam a corpore et sic capitur magis stride et habet solum locum in viventibus.
Secundo notandum, quod adhuc mortale iuxta praemissam distinctionem potest dupliciter capi : Uno modo prout privat actum et sic immortale dicitur quod actualiter non dissolvitur nec tendit ad non esse. Alio modo prout privat potentiam et sic immortale dicitur quod non potest dissolvi nec tendere ad non esse.
Tertio notandum : Quod quia intellectio ponitur utrum per naturam fuisset immortalis, [quod] aliquid convenire alicui per naturam potest intelligi dupliciter : Uno modo dispositive, alio modo completive et sic potest in proposito intelligit utrum esse immortalem convenisset homini a natura dispositive, ita quod natura ad hoc disposuisset ut posset non mori. Alio modo completive, utrum etiam sola natura ad hoc suffecisset, ita quod ex natura [per] perfectam immortalitatem habuisset.
Tunc sit prima conclusio ista : Nihil citra Deum est immortale, capiendo immortale prout privat potentium immortalitatis. sive moriendi, capiendo mori primo modo. Probatur : Solus Deus non potest desinere esse, sive tendere ad non esse et quodlibet citra Deum potest desinere esse, vel tendere ad non esse, igitur conclusio vera. Consequentia nota ex terminis expositis in notabilibus primis, iam praemissis et antecedens pro prima parte patet, cum Deus sit simpliciter res necessaria, quae nullo modo potest non esse.
Ex illa sequitur quod homo in statu innocentiae, nec quo ad corpus, nec quo ad animam fuisset immortalis, capiendo immortale, ut in conclusione dictum est. Patet, cum talis immortalitas non conveniat alicui creaturae.
Secundo conclusio : Capiendo mortale, ut privat actum, homo in statu innocentiae fuisset immortalis, tam in corpore, quam in anima. Probatur : In statu innocentia si perstitisset, non fuisset dissolutus corpore et anima, nec umquam declinasset ad non esse, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex terminis ut prius et antecedens patet : Dissolutio illa animae a corpore, ideo fit quod anima non potest habere amplius dominium super corpus, et hoc in illo statu numquam perdidisset, si oboedientia perstitisset, sicut manifeste sonat et textus in Genesi, ubi necessitas moriendi solum inflicta ; et ad idem sonant alimenti communiter auctoritates sanctorum.
Tertia conclusio : Talis immortalitas non fuit ex sola natura hominis. Probatur : Quia nec ex sola natura animae, cum illam adhuc habeat, adhuc esset immortalis, nec ex natura solus corporis, quia hoc esset mixtum, sicut alqiua fuisset in eo contarium ad invicem actio et igitur sine aliquo contrariente non fuisset immortale, nec ex parte naturae, simul compositas, quia cum esset corpus animale, ad sui conservationem indiguisset et praecipue ligni vitae.
Quarta conclusio : Immortalitas hominis in statu innocentiae dispositive fuit a natura et completive a gratia. Probatur : Quia ad hoc quod maneret immortalis, indiguit gratiam Dei, qua Deus eum ab omni exteriori corrumpente per violentiam custodiret et quod per prudentiam, per esum lignorum paradisi et praecipue ligni vitae, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, quia sic natura sua non aliter fuisset immortalis, nisi per naturalem, prudentiam posset sibi per esum ligni vitae ab exteriori defectu cavere, sed planum est, quod ille effectus ligni vitae fuisset a gratia et similiter fuisset quod Deus ipsum ab exterioribus impedimentis praeservasset et igitur consummative seu completive fuisset finaliter et magis principaliter a gratia et solum dispositive a natura.
Quinta conclusio : Immortalitas hominis in statu innocentiae constitisset in orginali iustitia, in qua homo fuit creatus, ita quod quam diu homo perstitisset in originali iustitia, tam diu fuisset immortalis et absque defectu virium naturalium vixisset. Probatur : Quia immortalitas illa constabat in hoc, quod anima habuit plenum imperium super corpus et corpus oboedientiam ad animam et similiter quod anima habuit perfectam ad Deum oboedientiam, sed si in tali perstitisset, tunc de ligno prohibito non comedisset et de ligno vitae propter praeceptum ad conservationem corporis comedisset, sicque interius praeservatis fuisset, sed talem sic oboedientem et innocentem Deus etiam exterius custodivisset, cum non puniat, sine peccato, igitur <etc.>.
Ex illa sequitur quod ad hoc, quod homo fieret mortalis in corpore, oportuit prius spiritualiter mortem praecedere in mente seu voluntate. Patet, cum homo a rectitudine onginalis iustitiae non potuit aliter cadere, nisi peccando, sed nec perdere aliter potuit dominium super corpus, nisi ipse esset inoboediens, igitur <etc.>.
Sexta conclusio : Licet peccatum gressionis sufficienter induxit mortalitatem corporis, tamen non habere peccatum non est causa sufficiens immortalitatis. Ista conclusio quo ad primam patet ex praemissis, sed quo ad secundam patet, quia alioquin omnes irrationales creaturae et praecipue bestiae essent immortales, cuius falsitas nota est. Et tamen consequentia etiam patet de se.
Ad rationes.
Ad primam patet per primam conclusionem.
Ad secundam dicendum quod prout immortale privat, non solum actum, sed etiam potentiam, sic omnino opponitur mortali, nec primus homo sic fuisset immmortalis, immo mortalis, sed prout immortale privat actum tendendi in non esse, sic ipse fuisset immortalis, et cum hoc mortalis, prout mortale dicit potentiam moriendi et illa non repugnant.
Ad tertiam satis patet ex dictis, quia non solum ex natura, sed magis fuisset ex gratia.
Et similiter patet ad quartam. Sed quod dicitur de bestiis respondetur quod non habere peccatum non est causa immortalis, sed peccatum est causa mortis, ut patet ex sexta conclusione praemissa ; quare autem, scilicet bestiae, fuissent mortuae ratio est, quia hominis dignitas maior ostenderetur ad animalia, cum illa morerentur et ipse semper viveret.
