Distinctio XLIII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XLIII – Quaestio 41
Utrum sit aliquod peccatum speciale in Spiritum Sanctum simpliciter irremissibile tam hic, quam in futuro.
Quod non arguitur primo : Nullum peccatum est specialiter in Spiritum Sanctum, igitur quaestio falsa. Consequentia tenet et antecedens probatur, quia eadem est maiestas et essentia trium personarum, igitur nihil specialiter potest fieri contra, quod non fieret contra aliam.
Secundo sic : Nullum peccatum est irremissibile, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens probatur quia in infinitum divina misericordia, quam quaecumque etiam multiplicata peccata, igitur quodlibet potest et posset etiam simpliciter remitti.
Tertio sic : Si aliquod peccatum esset hic simpliciter irremissibile, tunc per aliquod peccatum homo manens in hac vita desineret esse viator, igitur <etc.>. Consequens falsum et falsitas patet de se et consequentia tenet, cum status viatori includat aptitudinem ad merendum.
Quarto sic : Maxime esset aliquod illorum sex, quae communiter assignatur, videlicet : Praesumptio, desperatio, obstinatio, impugnatio veritatis agnitae, invidentia caritatis fraternae, sive et finalis impoenitentia, sed nullo istorum, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens probatur, quia aliquis praesumit non ex malitia, sed ex meritis suis et aliquis desperat ex infirmitate potius, quam ex iniquitate et aliquis fit obstinatus ex peccandi consuetudine, quae etiam non est speciale peccatum, sed solum circumstantia, et aliquis impugnat veritatem, quia timet confundi postquam dixit falsum et invidentia fruendae gratiae non distinguitur ab invidia, et igitur non videtur speciale peccatum. Similiter finalis impoenitentia non videtur speciale, quia in quolibet peccato est, in quo quis decedat sine poenitentia, igitur non videtur quod aliquod talium sit speciale peccatum.
Oppositum determinat magister in hac distinctione, ubi dicit quod est quoddam genus peccati ceteris gravius, quod est peccatum in Spiritum Sanctum et patet hoc Math. 12° ubi veritas dicit, quod sit irremissibile hic et in futuro et igitur quaestio vera.
Circa quaestionem erunt duo articuli, primus utrum sit speciale peccatum, secundum utrum remissibile.
Circa primum notandum quod aliquod esse in Spiritum Sanctum potest intelligi tripliciter, quia Spiritus Sanctus potest capi essentialiter prout dicitur bene de qualibet persona, quod est Spiritus et est Sanctus et sic peccatum in Spiritum Sanctum est blasphemia contra ea quae divinitatis et sic distinguitur Math. 12° contra peccatum factum contra personam Christi prout homo. Secundo modo Spiritus Sanctus capitur personaliter pro persona determinata in Trinitate et sic diceretur specialiter peccatum in Spiritum Sanctum, quod esset contra personam Spiritus Sancti et non contra alias. Tertio modo per Spiritum possumus intelligere attributum Spiritus Sancti et sic distinguunt peccata in Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, ita quod peccans per infirmitatem dicitur peccare in Patrem, peccans per ignorantiam dicitur peccare in Filium et peccans ex malitia dicitur peccare in Spiritum Sanctum,
Secundo notandum : Sic capiendo peccatum in Spiritum Sanctum potest capi dupliciter, quia peccare ex malitia potest esse, vel ex habitu vitii inclinante, vel ex proposito voluntarie bonum quo ad gratiam habere vel consequi possit reiciente.
Tunc sit prima conclusio ista : Capiendo peccatum in Spiritum Sanctum primo modo est peccatum speciale ab aliis peccatis capitalibus. Illa probatur : Quia peccata recipiunt denominationem ab actibus circa obiecta, sed tam respectu obiecti, quam actus est differentia inter illud et alia, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens pro prima part patet in singulis et pro secunda parte de se notum est quod actus blasphemandi distinguitur ab actu superbiendi et aliorum capitalium peccatorum.
Secunda conclusio : Peccatum sic captum non est peccatum in Spiritum Sanctum, prout communiter loquuntur doctores de peccato in Spiritum Sanctum. Probatur, quia peccatum in Spiritum Sanctum secundum communiter loquentes est specialiter contra attributum Spiritus Sancti, sed illud non est specialiter contra attributum personae, igitur antecedens pro prima parte patebit ad hoc in sequentibus huius conclusionis et pro secunda pane patet ex notabili primo.
Tertia conclusio : Capiendo peccatum in Spiritum Sanctum secundo modo non est aliquod speciale peccatum in Spiritum Sanctum. Probatur : Non est possibile peccare contra unam personam et non contra aliam, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex notabili et antecedens notum est, cum omnes tres personae sint una simplicissima divinitas et una bonitas.
Advertendum tamen circa illam quaestionem, quod licet peccaret in Patrem quin in Filium et in Spiritum Sanctum et e converso, potest tamen aliquis capere occasionem peccandi circa unam personam et non circa aliam. Et sic multi specialiter erraverunt circa processionem Spiritus Sancti, sicut aliqui dixerunt eum esse creaturam, aliqui quod non esset creatura, sed quod tamen solum procederet a Patre et non a Filio.
Quarta conclusio : Non omne peccatum quod fit ex malitia, primo modo capiendo peccare ex malitia, est peccatum in Spiritum Sanctum prout communiter capitur peccatum in Spiritum Sanctum. Probatur, quia hoc contingit in omni peccato ex habitu malitiae inclinante ad peccandum, igitur <etc.>. Consequentia tenet, cum sic omne peccatum mortale posset esse in Spiritum Sanctum et antecedens notum est de se.
Quinta conclusio : Capiendo peccatum ex malitia secundo modo, tunc peccatum ex malitia est speciale peccatum ab aliis distinctum. Pate tilla, quia alius est actus talis peccati circa obiectum, quam cuiuscumque alterius capitalis peccati, igitur <etc.>. Consequentia nota est, cum peccata denominentur circa obiecta et antecedens patet quia distinctus actus est ex proposito reicere bonum gratiae per quod murari possit homo ab actu superbiendi, luxuriandi etc., sicut notum est.
Unde advertendum, quod licet in quolibet peccato mortali homo voluntarie reici[t] gratiam, non tamen ex proposito reicit, ad actum enim peccati mortalis, quem voluntarie facit, aufertur gratia, sed ipse non proposuit abicere eam, immo vellet ad hoc retinere gratiam, cum peccato suo, sed peccans in Spiritum Sanctum ex proposito reicit donum, quo gratiam possit obtinere et habere et quo a malo posset retrahi.
Et pro huius maiori declaratione sit conclusio ista : Capiendo peccatum in Spiritum Sanctum, secundo modo est peccatum speciale, peccatum ab aliis distinctum prout communiter loquuntur de peccato in Spiritum Sanctum. Probatur : Quia peccare in Spiritum Sanctum est peccare contra attributum Spiritus Sancti, quod est bonitas et igitur ex malitia peccare prout in praecedenti dictum est, <est> ut sic peccare in Spiritum Sanctum.
Unde advertendum quod, sicut in operibus meritoriis omnia recipiunt formam a caritate, sic in peccatis, quo ad hoc quod dicatur in Spiritum Sanctum recipiunt formam a malitia et igitur, licet eadem peccata, quae procedunt ex certa malitia, possint procedere ex infirmitate, vel ignorantia, tamen non merentur dici in Spiritum Sanctum, nisi inquantum procedunt ex certa malitia el illius solent 6 species assignari prout in argumento ultimo fuit tactum, quarum sufficientia sive natura solet assignari primo sic : Quia peccatum in Spiritum Sanctum est quo quis reicit illud per illud per quod posset retrahi a peccato.
Retrahitur autem homo a peccato, vel commisso, vel committendo : A commisso retrahitur poenitentia et illa requirit duo dolorem et propositum non committendi. Primum reicit impoenitentia, secundum obstinatio. A committendo retrahunt timor Dei et amor, primum reicit praesuppositio, secundum videlicet amor praesupponit fidem et spem. Contra fidem est impugnatio veritatis, contra secundum, videlicet spem, desperatio ; contra amorem est invidentia fruendae caritatis. Aliter potest etiam recipi sic : Quia cum peccatum in Spiritum Sanctum sit contra poenitentialem gratiam, aut contra ipsam ratione sui, vel ratione antecedentium, aut ratione sequentium. Si ratione sui, sic est obstinatio, si ratione praecedentium, cum ad poenitentiam antecedunt timor et spes, contra primum est praesuppositio, contra secundum desperatio. Si vero ratione sequentium cum ad poenitentiam debeat consequi emenda, quae consistt in duobus, in vera confessione et bona satisfactione, contra primum illorum est impugnatio veritatis, contra secundum sunt duo, scilicet obstinatio in malo et finalis impoenitentia et hoc de primo articulo.
Circa secundum notandum quod irremissibile potest capi dupliciter. Uno modo quod nullo modo potest remitti et sic strictissime caperetur. Alio modo quod attentis causis et circumstantiis nullum causam alicuius remissionis includit.
Tunc sit breviter de illo articulo [illa] conclusio ista, nullum peccatum est irremissibile cupiendo irremissibile primo modo. Probatur : Deus de absoluta sua misericordia posset omne peccatum remittere et in toto nihil imputare, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex notabili, quia si Deus potest remitti, igitur potest remitti et per consequens remissibile et antecedens nullus vere fidelis dubitat.
Secunda conclusio : Aliquod peccatum est irremissibile eodem modo capiendo irremissibile de iustitia Dei ordinata et potentia. Patet de peccato finalis impoenitentiae, in quo quis decedit.
Tertia conclusio : Omne peccatum in Spiritum Sanctum, capiendo peccatum in Spiritum Sanctum prout communiter capitur, ut dicunt ultimae conclusiones primi articuli, est irremissibile secundo modo. Probatur : Nullum tale habet aliquid excusationis, cum sit ex certa malitia, igitur conclusio vera.
Sed advertendum, quod quia magister ponit opiniones, praemissis omnibus, consonantes in lectura, quorum una videtur diversificari ab alia, quod ambae sunt verae suis modis intellectae. Illa enim quae dicit irremissibile quod vix, vel umquam remittitur, attendit circumstantias peccati, alia loquit de peccato finalis impoenitentiae, non solum, qui finaliler non poenitet, sed quo quis intendit ex proposito finaliler non poenitere ; per hoc patet responsio ad quaestionem.
Ad rationes.
Prima et secunda satis expresse patent ex positione.
Similiter ad tertiam, quia licet peccatum huiusmodi nihil excusationis habeat, tamen ex dispensatione divinae pietatis remissibile esset, quam diu in hac vita, et ergo peccatun solum non sufficit ad hoc quod desinat esse viator, licet nullo modo intendat poenitere.
Ad quartam conceditur, quod aliqua est praesuppositio, aliqua obstinatio etc., quae non merentur dici peccata in Spiritum Sanctum, prout patet ex sexta conclusione primi articuli. Sed quod dicit de invidentia, quod non sit distincta ab invidia, prout est capitale unum de septem, negatur hoc, pro quo notandum quod invidia sive invidentia potest dupliciter capi. Uno modo, quando quis timet ex hoc quod alius habet donum, vel aliud minuatur bonum proprium, quod appetit habere singulariter et sic est capitale. Alio modo quando sic est aliquis depravatus, quod quia non videt aliquid bonum in se, omnino vellet hoc etiam in nullo alio esse et sic est peccatum in Spiritum Sanctum. Finalis etiam impoenitentia potest capi dupliciter : Uno modo, prout impoenitentia capitur privative et sic quilibet existens in peccato mortali est impoenitens. Alio modo contrarie et sic dicitur impoenitens, qui positive contemnit poenitere et sic perseverat in finem et sic patet quaestio.
