Distinctio X — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio X – Quaestio 9
Utrum omnes coelestes spiritus ad exteriora ministeria quandoque deputentur.
Arguitur quod non. Coelestes spiritus sunt in perfectissima Dei contemplatione, sed perfecta contemplatio excludit actionem ad extra, igitur <etc.>.
Secundo sic : Si mitterentur, hoc maxime esset propter hominem. Falsitas probatur, quia tunc angeli essent iam inferioris conditionis quam homines, quia maior est qui recumbit, quam qui ministrat, ut dicitur Luc. 22°.
Tertio sic : Hoc esset propter illuminationem et revelationem, aut etiam circa hominis protectionem, sed nec angelus potest illuminare angelum, nec hominem, non enim potest angelus hominum cogitationes infundere, vel etiam niteri angelo, cum hoc soli Deo conveniat. Similiter videtur, quod angelus non sit necessarius ad protectionem, quia vel homo est in gratia, vel non. Si primum tunc nihil potest sibi nocere, si in culpa, tunc angelus non protegit eum, saltem a malo culpae.
Quarto sic : Vel igitur omnes mitterentur, vel nulli, vel aliqui. Non <primum>, quia hoc videtur manifeste contra Dionysium, prout magister ponit in lectura. Nec videtur tertium, quia non videtur ratio, quare pocius videtur de uno ordine, quam de alio, immo si debet mitti ad illuminationem, videtur quod potius debeat mitti aliquis de Seraphin, cui hoc donum specialius convenit, et igitur videtur quod nullus mittatur.
Oppositum patet, cum saepe Scriptura dicat angelos missos. Et Apostolus Ad Hebr. 1°, quod omnes sunt ad ministrationem spiritus in ministerium missi etc.
Circa illam quaestionem videnda sunt tria, primo an missio conveniat omnibus et ad quid, secundo qualiter fiat illuminatio unius angeli, vel animae intellectivae per alium angelum, tertio qualiter angeli deputentur ad custodiam hominum.
Circa primum notandum, quod missio angelica est duplex, quaedam ad intra, quando angelus mittitur ad angelum propter hominem, alia exterior sicut mittitur immediate ad hominem quae respectu praecedentis dicitur ad extra, quia communiter invenitur, quod angeli missi hominibus sint cum eis et ideo videtur ut sic angelus mutasse situm, quod <non> oportet in missione prima.
Secundo notandum, quod hic est triplex positio : Aliqui enim dixerunt, quod omnes quandoque mittuntur, ita quod omnibus conveniat mitti. Secunda opimo dicit, quod nullis convenit mitti nisi inferioribus. Tertia dicit quasi medium eligendo, quod aliquo motio missio convenit omnibus et aliquo modo non.
Si igitur conclusio prima illa : Loquendo de missione primo modo etiam superioribus ordinibus convenit mitti. Probatur : Propter illuminationem hominum superiores illuminam medios et medii infimos et revelant secreta divini consilii, igitur <etc.>. Consequentia nota est et antecedens, cum secreta divini consilii inferiores non habeant, nisi per superiores, ut patet etiam per Dionysium de angelica hierarchia.
Secunda conclusio : Loquendo de missione exteriori ad hominem non omnibus ordinibus angelorum convenil mitti. Illa est manifeste beati Dionysii in De angelica hierarchia, ubi de superioribus ordinibus dicit : Superna illa agmina ab intimis numquam recedunt.
Tertia conclusio : Angeli mittuntur ad illuminandum, purgandum et perficiendum et specialiter ad homines protegendum, dirigendum et instruendum. Illa pro prima parte patet, cum illi sunt actus spectantes ad officia angelorum. Pro secunda patet per illud psalmi : Angelis suis mundavit de te, ut custodiant in omnibus viis tuis, tam quo ad corpus, quam quo ad animam, specialius tamen quo ad animam.
Advertendum tamen quod per purgationem non oportet intelligere quod angelus aliquis sit immundus et similiter per perfectionem, quod aliquis sit imperfectus. Sed illuminatio, purgatio et perfectio ex parte rei idem sunt, sed differunt ratione, undo angeli superiores, velut magis in lumine gloriae illuminati aliis occulta revelant, ita quod ipsorum lumen per aliquos quasi lucet et sic dicuntur illuminare. Et quia velut magis puri de sua puritate aliis quasi puritatem influunt, ideo dicuntur purgare et quia magis perfecti perfectionem suam quasi per alios diffundunt, dicuntur perficere, <et perficere> vel purgare dicuntur ipsos inferiores illuminando, ne maioris luminis carentium habeant, quae posset considerari tamquam ignorantia, ut ab illa purgentur, et sic similiter de perfectione.
Sed de modo illuminandi quod angelus potest illuminare angelum vel animam nostram notandum, quod hoc potest tripliciter imaginari. Uno modo quod fiat per modum luminis irradiantis, scilicet quod menti de se lumen infundat, vel etiam angelo. Secundo modo per modum speculi se offerentis, ut se offerat, velut speculum in quo appareat, quid sit in mente angeli. Tertio modo, quod fiat per modum linguae vivaciter exprimentis et sic videtur quodammodo, quod aliqua spirituali locutione angelus possit loqui angelo et sic sibi suas cogitationes revelare. Pro quo advertendum, quod loqui, quandoque proprie capimus, tunc est intentum, sive mentis nostrae conceptum, per verba, vel per signa exprimere ; ita loqui super cogitare addit aliquid. Loqui enim Dei non est solum ipsum intelligere Dei, sed addit in rationali creatura aliquem effectum, scilicet revelationem, quando illam ad intra in creatura agit. In nobis addit verba et signa et non solum effectum in alium ; sed in spiritualibus ibi solum addit quandam conversionem speciei intellectualis ad alium, ita quod angelus potest speciem, per quam intelligit convertere ad alium et sic ipsum ad intelligendum suas cogitationes inclinare, vel incitare, quia principaliter non potest aliquid in mente hominis efficere. Et talis opinio est magis verisimili et secundum illam angelus potest alteri cogitationes suas revelare et occultare quando placet.
Sed quantum ad tertium articulum notandum quod custodia angelorum consideratur quod duo, vel respectu mali, vel boni, vel respectu boni conservadi, vel acquirendi vel respectu mali deserendi, evitandi et diminuendi.
Tunc sit conclusio quarta ista in ordine : Cuilibet homini est aliquis angelus ad sui custodiam deputatus et similiter fuisset, si in statu primo sive innocentiae perstitisset. Illa conclusio ad primam partem satis patet, ut eliciunt doctores sancti ex scriptura ubi dicitur, quod angeli eorum vident etc. et quod angelis mandavit ut custodiant te etc. Sed quo ad secundam partem probatur, quia homo licet in primo statu non indiguisset revocatione a malo, indiguit tamen conservatione in bono et sic fuisset sibi angelica custodia necessaria.
Et ex illo potest etiam ratione persuaderi conclusio tota simul sic : Omnis homo vel indiget conservatione in bono habitu, vel directione ad habendum et ad proficiendum, vel indiget, ut revocetur a malo, vel ut evitet, vel ad minus, ut ne peius faciat et angelus utique aliquid illorum circa hominem, quamdiu in hac vita vivit, exercet, igitur <etc.>.
Quinta conclusio : Christus non fuit aliquis angeus deputatus ad custodiam, sed solum fuerunt angeli ad ministerium suum deputati. Probatur : Quia nullum effectum spectantem custodiam angeli poterant circa ipsum exercere, cum nec poterit peccare, nec peccaverit, nec in bono deficere, vel proficere potuerit.
Ad rationes.
Ad primam dicendum, quod angeli per exteriorem actionem non distrahuntur a contemplatione, sicul propter perfectam visionem, qua ubique perfecte Deum vident.
Ad secundam negatur, quod igitur essent minoris conditionis, et ad auctoritatem dicendum, quod verum, ubi ministrat aliquis alteri propter se, ibi quo ad hoc esset minoris conditionis, sed angeli non sic ministrant homini, sed propter Deum.
Ad alias patet ex positione etc.
