Distinctio XXII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio XXII – Quaestio 20
Utrum in casu primorum parentum ambo pares fuerunt in peccato.
Quod non primo sic : In primis parentibus non potuit esse peccatum, igitur nec potuerunt esse aequales in peccato. Consequentia nota est, antecedens probatur, quia si peccassent, vel hoc fuisset ex ignorantia, aut ex infirmitate, vel ex certa malitia. Non primum, nec secundum, quia illa sunt poena peccati, nec tertium quia tunc malitia iam praecesisset primum peccatum quod implicat, igitur <etc.>.
Secundo : Si quaestio esset vera, tunc aliquod peccatum aequaliter fuisset in viro et muliere ; falsitas probatur, quia vel hoc esset superbia, avaritia, gula, vel inoboedientia, illa enim sunt quae specialiter videntur circa lapsum ipsorum concurrisse, sed nullum illorum, igitur <etc.>. Quod enim nullum illorum fuerit aequaliter in viro et muliere patet, quia vir non credidit, quod verum esset, quod serpens mulieri persuasit, et ideo minus quam mulier apetiit et mulier credit, igitur amplius apetiit et igitur in his omnibus mulier plus peccavit.
Tertio arguitur sic : Vir habuit se respectu mulieris, sicut praelatus et caput ad subditum, igitur ceteris paribus non potuerunt aequales esse in peccato. Consequentia tenet, cum in simili peccato secundum speciem praelatus amplius peccet quam subditus. Et antecedens notum est, quia vir est caput mulieris et in maioris statu fuit.
Quarto sic : Gravius peccat qui agit contra praeceptura immediate receptum a Deo, quam qui mediate recipit, sed mandatum oboedientiae per virum venit ad mulierem, igitur videtur quod vir in hoc plus peccaverit, igitur <etc.>.
Ad oppositum videtur Augustinus 2° Super Genesim et allegatur in lectura, qui dicit primos parentes peccasse impari sexu, sed pari fastu et igitur videtur quod aequaliter. Et confirmatur ratione : In primis parentibus aequalis fuit originalis iustitia, igitur oportuit in transgressione aequalem esse iniustitiam.
Circa quaestionem illam videnda sunt duo : Primo propter materiam primi articuli videndum est unde processerit primum peccatum in primis hominibus et quale fuerit, secundo de principali quaesito.
Circa primum notandum, quod quantum ad praesens sufficit triplex est ignorantia : Una simplicis negationis et est quaedam nescientia. Alia est privationis et est nescientia illorum, quae homo tenetur scire et pro tempore quo debent scire. Tertia est ignorantia dispositionis, quae est opinio contraria veritati.
Secundo notandum quod quando plures particulares defectus concurrunt ad unum actum peccati, tunc actus ille debet denominari ab illo quod principaliter intenditur, sicut exempli gratia : Aliquis pure ex odio proximi sui deflorat sponsam suam, ibi licet concurrant stuprum, adulterium et odium, principaliter tamen denominatur ab odio et sic de similibus.
Tunc sit prima conclusio : Peccatum primi hominis fuit superbia. Probatur : Quia ad actum peccati quo primus homo peccavit concurrebant diversa, videlicet superbia, avaritia, gula et inoboedientia, sed quia omnia illa principaliter fiebant propter amorem et ex amore propriae excellentiae, ideo a tali debet denominari. Consequentia tenet ex notabili secundo et antecedens pro prima parte notum est, quod videlicet illa omnia concurrebant, sed pro secunda patet, quia primo homo appetivit excellentiam in universali et illa est superbia, ex illa tunc sequebatur specialis apetitus excellentis scientiae, plus quam sibi debebatur et hoc spectat ad avaritiam et ex hoc sequebatur appetitus ligni vitae per quod se putabat posse illa consequi et hoc spectat ad gulam et sic finaliter sequebatur esus ligni et hoc spectat ad inoboediendam et igitur peccatum incepit a superbia et consummabatur in inoboedientia.
Secunda conclusio : Primum peccatum homini, non fuit ex ignorantia capiendo ignorantiam secundo, vel tertio modo. Probatur : Ignorantia secundo modo simpliciter est poena inflicta pro peccato praecedente, igitur <etc.>. Similiter arguitur de ignorantia tertio modo, quia illa est propter opinionem contrariam, sed oportuit antequam mulier haberet opinionem contrariam veritati praecepti divini quod praecesserit peccatum in mente, habere enim contrariam opinionem praecepti est iam esse aversum a praecepto, sive consensu praecepti, igitur patet conclusio.
Tertia conclusio : Peccatum primi hominis non fuit ex infirmitate, Patet similiter, quia infirmitas est poena peccati, igitur <etc.>.
Quarta conclusio : Peccatum primum etiam non fuit ex industria, sive certa malitia. Probatur : Quia qui diu peccat sic ex industria, sive certa malitia, ille scienter facit malum et voluntarie ex deliberatione refutat bonum, sed sic non fuil ibi, quia mulier dum primo peccavit non ex industria et deliberatione refutavit bonum, immo ambiendo excellentiam dimissit considerationem circa praeceptum sibi datum et sic venit ad contrariam opinionem, ita quod reputavit bonum quod non erat.
Quinta conclusio : Primum peccatum hominis fuit ex ignorantia, capiendo ignorantiam primo modo. Probatur : Quia ex inconsideratione illius quod debebat considerare, sive ex nescientia, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex primo notabili et antecedens patet, quia omne peccatum est sic ex ignorantia, qui enim consideret malum secundum omnem rationem, qua malum, non committeret ipsum, sed fugeret ; et hoc de primo articulo.
Sed quo ad secundum articulum notandum quod hic tangitur de peccatis eiusdem speciei. Quantum ad praesens sufficit, potest attendi peccati gravitas vel ex ingratitudine et sic est gravius peccatum illius, qui magis ingratus est, vel ex delectatione in peccato et sic gravius peccat, qui plus in peccato delectatur, vel ex corruptione sequente peccatum Et sic gravius dicitur quod in ducit maiorem corruptionem.
Sit igitur quo ad illum articulum conclusio prima ista : Adam et Eva in prima transgressione praecepti non habuerunt se aequaliter in modo peccandi. Ubi est advertendum, quod Eva appetiit similitudinem Dei saltem per imitationem aliquam, licet sibi indebitam et credidit ex persuasione serpentis hoc posse consequi. Modo aliqui sicut magister in lectura voluerunt dicere quod Adam appetiverit illud idem, sed non credidit se posse consequi sicut saepe concupiscimus aliquid, licet credimus nos non posse consequi. Sed ille modus non videtur consonare dictis Augustini et igitur ponitur alius modus quod Adam non sic superbivit, sicut mulier, nec ita avarus fuit, nec ita gulosus ad esum ligni vitae, tamen fuit, in eo superbia, quia se magni pretii aestimavit, ita quod credidit quod propter talem transgressionem non graviter puniretur. Fuit etiam avaritia scientiae quia curiose voluit experiri quid ex esu ligni sequeretur, fuit etiam in eo quaedam lascivia, non carnalis delectationis, sed cuiusdam amicalis affectionis, qua saepe offenditur Deus offendatur socius, vel proximus dilectus et sic ne offendere, uxorem offendit Deum. Et sic planae patet conclusio, quia aliter superbivit mulier, aliter vir.
Secunda conclusio illius articuli : Attendendo gravitatem peccati penes ingratitudinem, vir plus peccavit quam mulier. Probatur : Quia maiora dona percepit et ideo magis ingratus fuit, igitur <etc.>.
Tertia conclusio illius articuli : Attendendo gravitatem peccati penes delectationem sive libidinem ad actum mulier plus peccavit. Patet illa quia mulier ex maiori aviditate inordinati appetitus comedit de ligno quam vir et maiori delectatione, igitur <etc.>.
Quarta conclusio : Attendendo gravitatem penes corruptionem sequentem peccatum aliquo modo vir plus peccavit et aliquo modo mulier. Probatur : Quia peccatum praecedens potest se habere ad corruptionem sequentem sicut causa vel sicut occasio. Si primo modo, tunc vir plus, quia per illum principaliter velut a causa peccatum transfusum est. Si secundo modo, tunc mulier, quia illa fuit occasio peccati et corruptionis non solum posteris sed etiam viro, igitur <etc.>. Per hoc salis patet conclusio.
Argumenta ante oppositum quaestionis sunt soluta, sed ad argumentum post oppositum potest dici, quod originalis iustitia quo ad modum sive ordinem inferiorum ad superiora bene fuit aequaliter in primis parentibus, ita quod sicut in viro, vires inferiores subiectae erant superiori, scilicet rationi, et ratio Deo et sic similiter in muliere. Sed ex hoc non oportet, quod gratia per quam ordinabatur sic homo in Deum intentive esset aequalis in eis et igitur similiter potest dici quod inordinatio proportionaliter fuit post peccatum aequaliter in eis, ita quod sicut in viro inferiores vires rebellabant rationi, ita in muliere licet quo ad aliquid non oporteret aversionem voluntatis, quo ad peccatum simpliciter intentive esse aequalem, et sic patet quaestio.
