Distinctio XVII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio XVII

Distinctio XVII – Quaestio 15

 

Utrum homini iuxta conditionem status innocentiae pro habitatione sibi congrua debuerit paradisus deputari.

 

Arguitur quod non, quia vel paradisus coelestis vel terrestris. Non primum, quia ille non congrueret generationi, nec terrestris, quia ille non conveniret conservationi. Quod arguitur sic : Quia homo in statu innocentiae fuit immortalis, sic quod potuisset non mori ut patebit distinctione decima nona, sed nullus est locus infra concavum orbis lunae, qui patiatur corpus. Aliquod esse absque alteratione, quae disponit ad corruptionem.

Secundo arguitur sic, quia si esset vel fuisset paradisus terrestris, ille vel videretur frustra, vel tota terra residua esset frustra. Falsitas patet de se et consequentia, videtur nota, ex eo quod tota terra fuit fructifera et amoena et delectabiliter multis animantibus decorata et ergo non videtur ad quid homo fuisset in animalium locum positus, vel si esset positus ibi, videtur quod animalia omnia fuisset superflua, cum iam homini ad nihil deservirent, postquam tamen omnia facta essent.

Tertio : Si esset aliquis talis paradisus terrestris, maxime videtur, quod esset sic locus elevatus, sicut dicitur in lectura, usque ad lunarem globum pertingens, sed hoc est falsum, quia inter globum lunarem et inter terram mediat tota sphaera ignis, quae non permitteret hominem ibi vivere, igitur <etc.>.

Quarto arguitur : Homini debebatur locus secundum partem nobiliorem, videlicet secundum animam et igitur sequitur ad minus quod non fuerit corporalis. Consequentia tenet, cum anima non fuerit corporea, sed spiritualis substantia, quae magis videtur fuisse coelestis, quam terrena. Et videtur patere hoc per textum, qui dicit hominem positum in paradisum, ut operaretur. Sed constat, quod opus importat fatigam, quae non stat cum summis deliciis, quae requiruntur ad paradisum, cum dicat locum deliciarum et igitur videtur totum spiritualiter intelligendum.

 

Ad oppositum est textus Scripturae manifeste dicens paradisum plantatum ab initio et hominem in eo positum. Et Beda exponit venerabilis de terrestri et magister similiter in hac distinctione.

Circa hanc quaestionem iuxta materias argumentorum in principio ad quaestionem factorum videnda sunt principaliter tria. Primum enim investigat conditionem humani corporis in primo homine, quale videlicet fuerit, secundum et tertium investigant conditionem loci sive paradisum, quartum inquirit conditionem animae, velut principalis partis compositi.

Circa primum notandum, quod de corpore Adae diversi diversimode sunt locuti et sunt principaliter duae opiniones. Prima dixit, quod ad corpus Adae venerit aliquid de natura coelesti et illa diversificatur : Aliqui dixerunt quod venerit aliquid de natura coelesti, tamquam elementum in compositionem mixti. Alii dixerunt quod non tamquam elementum, sed velut medium elementa simul ad perfectam complexionem ligans et concilians et hoc dicunt, quod fuerit propter dignitatem hominis. Alia vero opinio est, quod corpus fuerit terrestre et illa diversificalur, quia aliqui dicunt ipsum corpus in perfectissima proportione qualitatum adinvicem, ita quod fuerit mixtum ad pondus, quia aequaliter ex contrariis. Alii dicunt, quod fuerit mixtum ad iustitiam, hoc est secundum proportionem illi speciei convenientissimam, sed non simpliciter ad pondus.

 

Sit igitur conclusio prima ista : Corpus primi hominis non fuit de natura coelesti, sic quod aliquid corporum coelestium compositionem intraverit. Probatur : Quia hoc fuisset secundum alteram partium primae opinionis. Falsitas probatur, primo quo ad primam partem, tunc natura coelestis esset subiecta contrarietati, quod est falsum. Quo ad secundam non videtur unde venerit illa pars et ad quid cedat vel cesserit, et arguitur ratione sic, quia hoc maxime fuisset propter conservationem humani corporis ab exteriori contrario et similiter interiori, ne corrumperetur, sed propter hoc non oportet ponere naturam coelestem, cum multa mixta tam perfecte sunt composita ut diutius et melius conservari valeant, quam corpora humana, in quibus tamen nihil ponitur coeleste, igitur <etc.>.

Secunda conclusio : Corpus primi hominis fuit de natura elementari virtute divina formatum. Patet illa primo auctoritate Scripturae, quae dicit quod Deus formavit hominem de lilmo terrae. Et arguitur ratione sic, quia vel fuit de natura coelesti, vel terrestri. Non secundum per praecedentem, igitur primum.

Tertia conclusio : Corpus primi hominis in statu primae conditionis non fuit mixtum ad pondus. Probatur, quia vel esset mixtum aequaliter ex contrariis, sic quod contaria erunt aequalia in quantitate et molis et virtutis, vel in quantitate molis et non virtutis, vel in quantitate virtutis et non molis. Hoc patet per sufficientem divisionem. Primum illorum est simpliciter impossibile, cum in aequali quantitate cum terra habeat multo magis virtutem, et igitur etiam secundum est impossibile. Tertium etiam non videtur possibile, quia tale corpus non esset grave, nec leve, nec aliqua pars eius et sic non esset aptum ad motum et per consequens nec ad vitam. Et etiam caliditas et frigiditas nullam haberennt in eo operationem et sic videtur frustra compositum ex contrariis.

Quarta conclusio : Corpus primi hominis fuit mixtum ad iustitiam. Probatur, quia fuit mixtum secundum proportionem speciei humanae convenientem et optimam, igitur <etc.>. Consequenda tenet ex terminis et antecedens patet, quia in tali proportione fuit mixtum, quod etiam potuit absque corruptione naturaliter conservari, si homo non peccasset.

Sed quantum ad secundum articulum notandum quod sunt duae specialiter opiniones : Una dicit quod non fuit aliquis terrestrus paradisus, sed quod intelligatur de paradison spirituali et ad hoc allegant textum Luc. 23 : Hodie mecum eris in paradiso et igitur nolunt dicere, quod homo fuit in terra, et illam habuit pro habitaculo, sed quia intus apud se recollectus et ad Deum errectus fuit, sic quasi in paradiso collocatus fuit. Alii vero communiter et sancti etiam ad lecturam exponunt de terrestri.

Et ergo sit conclusio quinta ista : Pro habitatione hominis in statu innocentiae fuit paradisus terrestris, tamquam suae conditioni congruus locutus deputatus. Probatur, quia homo sic fuit et ad hoc quo ad corpus conditus, quod si non peccasset in corpore a corruptione praeservaretur. Ad hoc autem indiguit specialiter duobus : Uno quo praeservaretur interius, alio quo praeservaretur exterius. Primum fuit per fructum ligni vitae, secundum fuil per temperamentum loci, videlicet paradisum. Et quia hoc alibi deficit, ideo congruum erat ut specialis locus sibi daretur in quo sic conservari posset. Sed de situ illius paradisi est diversitas inter diversos : Aliqui dicunt quod sit sub aequinociali, aliqui vero quod sit versus orientem in monte alte transcendente medium interstitium aeris, ubi aer purus, et quia vapores ibi ascendunt propter altitudinem, nec est ibi reflexio radiorum, ideo dicunt ibi esse optimum temperamentum.

Sed quantum ad tertium articulum de anima hominis, quo ad praesens est duplex difficultas : Prima de ipsa quo ad naturam in se, secunda de ipsa in comparatione ad corpus. Circa primum fuerunt diversae opiniones : Una dixit, quod anima esset de substantia Dei facta, et ille fuit error Manichaeorum. Alia dixit quod esset una intelligentia et posuit unum intellectum in omnibus hominibus, ita quod non esset forma substantialis hominis, sed intelligentia separata et ille fuil error Averrois. Tertia fuit, quod anima humana educeretur de potentia materiae sicut aliae formae et sic generaretur et corrumperetur sicut aliae. Et illa fuit multorum aliorum philosophorum naturalium. Quarta est opinio quod anima humana de nihilo immediate a Deo creatur et creando infunditur.

Et pro illa sit conclusio sexta : Anima primi hominis fuit de nihilo creata et corpori infusa. Illa patet primo per textum dicentem : Spiravit in faciem eius spiraculum vitae. Et etiam quia nulla aliarum opinionum habet veritatem, sed omnes sunt erroneae et illa sola catholica, igitur <etc.>.

Secunda vero difficultas est de comparatione animae ad corpus utrum sit prius producta, quam corpori infusa Et circa hoc similiter fuerunt diversae opiniones : Aliqui dixerunt omnes animas simul cum angelis productas et post secundum merita vel demerita corporibus infusas. Secunda opinio dixit animam Adae cum angelis creatam, sed alias creando infundi. Tertia eligit veram partem et dicit simpliciter omnes creando infundi et similiter animam Adae.

Et pro illa sit conclusio septima : Anima Adae non fuit creata ante corpus, sed creando fuit infusa corpori tamquam forma substantialis, ipsam informans. Illa conclusio patet communiter per omnes, tamen aliae opiniones, tamquam erroneae, praecipue prima refutentur. Et quod fuit forma substantialis, sicut et nunc quaelibet anima humana est forma substantialis corporis, patet per Clementinam De summa Trinitate et fide catholica, capitulo unico ; etiam cum anima quo ad statum huius viae debuit mereri cum corpore, ideo rationale fuit, quod a principio suae creationis fuerit infusa corpori.

 

Per hoc ad rationes.

Prima satis patet ex positione.

Ad secundam dicendum, quod non fuisset aliquid frustra, immo adhuc tota terra cum animalibus fuisset ad decorandum hominis habitaculum, sicut magna curia, licet sit ab extra, tamen decorat regis pallatium.

Ad tertiam dicendum, quod per talem elevationem magister solum innuit magnam altitudinem.

Ad quartam dicendum, quod ratione animae conveniebat homini quod ad viam hic in praesenti esset in spirituali paradiso per contemplationem, nihilominus tamen cum corpore fuit in terrrestri, labor vero, etiam ad lecturam, potuit esse aliquod delectabile exertitium, circa paradisi creaturam, et non fuisset cum fatigatione, sed cum magna delectatione <etc.>.