Distinctio IX — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II
Distinctio IX – Quaestio 8
Utrum coelestium ordinum distinctio ipsis angelicis spiritibus insit a natura.
Quod sic. Ordinum distinctio convenit omnibus angelicis spiritibus, tam bonis, quam malis, igitur <etc.>. Consequentia tenet, quia ex quo mali non sunt in gratia et tamen convenit eis distinctio ordinum, igitur non videtur esse ex alio, nisi ex natura. Antecedens vero patet ex praecedentibus cum etiam in daemonibus sit praelutionis ordo, ut dictum est distinctione.
Secundo sic : Distinctio ordinum capitur secundum distinctionem naturalium, quia magister dicit, quod superiores sunt, qui sunt natura magis subtiles et capaces, sed subtilitas et capacitas insunt a natura, igitur <etc.>.
Tertio arguitur per Mathaei 25°, ubi dicitur : Dedit unicuique secundum propriam virtutem, et planum est quod loquitur de dono superaddito naturae, igitur secundum nauralia et gratia. Et arguitur idem ratioe sic : Ratio quare Deus non dat gratiam est quia homo non accipit, igitur cum Deus semper sit promptus dare gratiam, videtur, quod qui magis capax est per naturalia, [quod] maiorem date ei gratiam.
Quarto sic : Vel est a natura, vel a gratia. Si primum, habetur intentum, si secundum, igitur omnes angeli in principio suae conditionis fuissent eiusdem speciei specialissimae et perfectionis, quod non videtur verum.
Ad oppositum sic : Si sic, tunc ordines caelestes non possent integrari, nisi per spiritus, qui essent eiusdem naturae cum angelis, et sic homines non essent venturi ad ordines angelorum, cuius oppositum docet fides catholica, igitur <etc.>. Et confirmatur, quia saepe habens meliora naturalia minus habet de gratia gratum faciente, igitur <etc.>.
Ista quaestio supponit unum et quaerit aliud, supponit enim distinctionem ordinum in angelis et tunc quaerit utrum sit a natura.
Circa primum advertendum, quod sicut magister dicit in principio distinctionis nonae communiter assignantur ordines angelorum, quia tres ponuntur hierarchiae et in qualibet tres ordines, sed diversimode tales ordines assignantur. Aliter enim assignat eos beatus Dionysius, aliter Gregorius, nec tamen contradicunt, sed unus servat alium modum, quam aliter. In prima tamen hierarchia quo ad ordinem omnes concordant, quod ponunt Seraphim primum, Cheruhim secundum et Thronos tertium. In aliis discordant, nam Dionisius sic ordinat, quod in secunda hierarchia ponit tres ordines : dominationes, potestates et virtutes. In tertia hierarchia ponit principatus, archangelos et angelos. Sed Gregorius in secunda hierarchia ponit dominationes, principatus, potestates ; in tertia ponit virtutes, archangelos, angelos. Illa autem distinctio ideo ponitur, quia triplex est status : Unus contemplatorum, alius praelatorum, alius activorum. Secundum primum statum distinguunt primam hierarchiam, ad talem statum autem tria requiruntur, ut contemplando quis perfecte convertatur ad Deum, videlicet dilectio, cognitio et tuitio ; quo ad primum sunt Seraphim, quod ad secundum Cherubim, quo ad tertium Throni.
Secunda vero hierarchia dupliciter consideratur, [vel] uno modo secundum ordinatam potestatem. Ordinata autem potestas consistit in tribus, scilicet in praesidendo, in repugnando et in operando ; et quia dignius est praesidere quam simpliciter repugnare, et repugnare maius est quam simpliciter operari, ideo a Dionysio ordinantur primo dominationes, secundo potestates, tertio virtutes. Alio modo consideratur hierarchia secundum statum medium, scilicet praelatorum et sic similiter sunt tres ordines. Praesunt enim angeli angelicis spiritibus, praesunt et bonis hominibus et praesunt daemonibus et ideo Gregorius posuit primo dominationes, secundo principatus, tertio potestates.
Tertia hierarchia dupliciter assignatur, primo secundum actionem ministerialem : Tripliciter autem contingit aliquem deputari ad regimen seu ministerium, aut ad regimen principum, aut multitudinis, aut personae singularis et ideo Dionysius primo posuit principatus, secundo archangelos, tertio angelos. Alio modo capitur secundum opera vitae activae et tunc triplex est ministerium, vel in operando, vel in docendo et hoc dupliciter : Vel docendo et revelando maiora, vel minora, et ideo Gregorius primo posuit virtutes, secundo archangelos, tertio angelos.
Et igitur ex his omnibus sit conclusio prima ista : Quod suppositum est verum, videlicet quod in angelis est distinctio ordinum et sufficiant pro illa auctoritates sanctorum et praedicta.
Sed quantum ad secundum notandum, quod ordo prout magister ponit in lectura, sic describitur : Ordo est multitudo coelestium spirituum, qui inter se aliquo modo munere gratiae simulantur, sicut in naturalium donorum participatione conveniunt. In his verbis ordo angelicus notificatur quantum ad materiale, sive fundamentum, quia dicitur multitudo coelestium etc. quantum ad complementum, sive formale, quia dicitur inter se aliquo modo munere etc. Et ergo ex illa descriptione satis innuitur, quod ordines non omnino habent distinctionem suam a natura, sed a gratia.
Sit ergo conclusio secunda ista in ordine : Sola naturalia non sufficiunt, quod aliquis sit de ordine spirituum, sive angelorum. Probatur : Nulla creatura ex solis naturalibus sufficit attingere statum beatitudinis, qui necessario requiritur ad ordinem angelicum, prout habet esse in coelestibus, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex se et antecedens patet, cum inter omnia et prae omnibus requiratur impletio mandati etiam secundum perfectionem, Deum scilicet diligere super omnia.
Tertia conclusio : Ordo angelicus est dispositive quodammodo a natura. Probatur, quia nullo alio impedimento existente Deus illi maiorem dat gratiam, qui meliora habet naturalia, igitur <etc.>.
Quarta conclusio : Ordo coelestium spirituum completive est a Dei gratia. Probatur, quia non est a natura, nisi dispositive ut dicit praecedens, igitur non videtur ex quo sit, nisi a Dei gratia.
Ex istis sequitur illud correlarium, quod si angeli non fuissent in gratia creati, [quod] non fuisset in eis ordo completive, sed solum dispositive, patet ex dictis.
Secundo sequitur, quod etiam si sunt creati in gratia, quod tamen in diabolis non <est> ordo angelicus nec completive, nec dispositive, sed solum cuiusdam naturalis excellentiae. Patet illa, quia quod completive non sit hoc notum est, cum non sit in gratia, quod etiam dispositive non est, patet, quia non sunt pura naturalia ad recipiendum gratiam, sed inhabilitata per culpam.
Tertio sequitur, quod ordo angelicus principalius consistit in donis gratiae, quam naturae ; patet, cum in donis gratiae consistat tamquam in formali et completive. In donis vero naturae velut in dispositione [et] instrumentali.
Quinta conclusio : Non oportet quemlibet exislentem de ordine celestium spirituum, sive angelorum esse eiusdem naturae, sed sufficit quod sit eiusdem caritatis et gratiae. Patet, quia alias nullus assumeretur de hominibus ad choros angelorum, quod est falsum.
Sexta conclusio, quam probabiliter po[n]o : Praeter choros angelorum est aliquis ordo ponendus pro hominibus aliquibus. Probatur sic : Nullus est locandus in ordine aliquo, nisi secundum essentialem gratiam, cum illis spiritibus, sed multi decedunt de hac vita, qui non habent essentialem gratiam cum angelis, sicut potissime patet in infantibus baptisatis et forte de multis aliis, igitur <etc.>.
Septima conclusio : Non solae virgines replebunt ruinam angelorum. Patet : Cum multis virginibus, <sunt alii sancti>, ut patet de beato Petro et multis aliis, et patet ex dictis, quia ‘ex quo’ non consistit in naturalibus, nisi dispositive et praeparative et principaliter in gratia, igitur ubi Deus implet per gratiam nihil ibi defectus naturalis potest impedire.
Ad rationes.
Ad primam ex correlario secundo quartae conclusionis.
Ad secundam similiter patet ex dictis.
Ad tertiam respondetur quod in auctoritate ly ‘secundum’ dicit causam disponentem de congruo et ly ‘virtutem’ dicit motum cordis sive conatum, ita quod non solum dicit capacitatem sed actualem praeparationem. Et ad confirmationem dicendum, quod verum est, si non est aliud impediens et si est conatus debitus secundum exigentiam naturalium.
Ad quartam patet ex dictis etc.
