Distinctio VIII — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio VIII

Distinctio VIII – Quaestio 7

 

Utrum angeli in coniunctis sive assumptis corporibus possint operationes vitales exercere.

 

Arguitur, quod non. Angeli non possunt coniungi corporibus, nec ea assumere, igitur quaestio falsa. Antecedens patet, quia omnis coniunctio vel assumptio tendit ad aliquid unum, sed ex angelo et corpore non potest fieri aliquid unum, cum non sit forma alicuius corporis informativa.

Secundo ad idem sic : Quia tunc angelus assumeret propter indigentiam, alias enim non videtur ratio, quare de novo assumeret. Falsitas probatur, quia vel propter indigentiam in essendo, vel in operando. Non primum, quia tunc non posset sine corpore, nec secundum, quia virtus abstracta a corpore est fortior ad operandum, quam coniuncta etc.

Tertio sic : Quia vel assumeret corpus aereum, vel phantasticum ; si secundum, tunc solum ficte assumeret, si primum, tunc, quando appareret in forma humana, ibi esset corpus vere organisatum et figuratum, ut corpus humanum. Et confirmatur, quia talia corpora essent caelestia, vel elementaria Non primum, quia tunc oporteret rescindi partem de caelo, quod non est conveniens, si elementaria : vel simplicia, vel mixta ; non primum, quia talia non essent apta ad figuram et colorem, nec secundum, quia tunc in dimissione corporis fieret resolutio, sicut in aliis mixtis, et per consequens appareret ibi putrefactio, quod patet manifeste falsum.

Quarto sic specialiter : Quod non possint etiam si assumerent corpora vitales operationes exercere, quia tunc angeli possent vegetare corpora assumpta et in eis et per ea sentire et similiter generare, quod videtur omnino falsum. Et patet consequentia, cum illae sint principales operationes vitales et videtur hoc similiter patere per textum Thobiae, ultimo, ubi Raphael dixit : Videbar quidem vobiscum comedere et bibere, ego vero cibo invisibili utor, et ergo videtur, quod non vere, sed solum apparenter manducaverunt.

 

Ad oppositum patet Scriptura, quae saepe dicit angelos corporaliter apparuisse et ergo vel habent naturaliter coniuncta, vel assumpta et quia nuntios veritatis non decet fictio, igitur vere exercebant operationes, quas faciebant per corpora, sicut comedere etc.

Circa illam quaestionem videnda sunt primo : An habeant corpora sibi coniuncta ; secundo : An quandoque assumant et ad quid assumant corpora ; tertio : An per illa veraciter operentur opera vitalia.

Circa primum, prout etiam aliqua sonant dicta magistri, quandoque fuit dubium et fuerunt opiniones. Prima fuit quod omnes angeli in principio suae creationis habuissent corpora subtilia sibi coniuncta et in bonis angelis ita sint per gloriam sublimata quod corporeis oculis videri non possint. In daemonibus vero propter peccatum sunt in grossiorem materiam conversa, ita quod sint ad patiendum apta. Secunda opinio, quod non omnes a principio habuerint coniuncta corpora naturaliter, sed quod post lapsum propter peccatum est diabolo corpus alligatum, ut in eo etiam sensibili poena patiatur. Tertia vero opinio, quod nec a principio habuerunt corpora coniuncta, nec etiam daemones aliqua sibi ad patiendum alligata, sed quod omnino, tam boni, quam mali sint substantiae spirituales a corporibus separatae.

Et igitur de his sit prima conclusio ista : Non habuerunt a principio, nec habent corpora sibi naturaliter coniuncta. Illam conclusionem satis communiter iam tenent doctores et Richardus persuadet eam ex textu Marci 4° de illo qui dixit : Legio mihi nomen est, modo legio continet 6666 et non videtur verisimile, quo modo tot corpora fuissent. Item tunc etiam distinctio nulla esset, qua doctores distinguunt creaturam in pure corporalem et pure spiritualem et partim spiritualem et partim corporalem.

Secunda conclusio : Non oportet ponere corpus alligatum diabolo ad hoc quod patiatur poenam sensus ab igne infernali. Probatur, quia etiam damnatorum in inferno existentium non paterentur poenam sensus, usque ad diem judicii, quod est falsum et erroneum.

Ex illa cum praecedente sequitur, quod inter illas tres opiniones tertia est verisimilius sustinenda, patet cum primae necessitatem non habeant et forte nec veritatem.

Quantum ad secundum sit conclusio responsalis ista tertia in ordine : Tam boni, quam mali angeli quandoque assumunt corpora ad exercendum circa homines spiritualia misteria vel officia. Illa patet, quia boni angeli <nec> ad suum esse nec etiam ad bonum esse simpliciter indigent corporibus, sed ad manifestandum se hominibus et ad consolandum eos, sive confortandum. Alias enim eos videre non possemus, et ideo ut nobis condescendant assumunt corpora, daemones vero quandoque assumant corpora ad specialiter temptandum et decipiendum homines.

Sed de qualitate corporum et modo suscipiendi, sive assumendi sunt tres opiniones. Prima dicit, quod assumunt corpus elementare, non simplex, sed ex omnibus elementis compositum mixtum. Secunda dicit, quod assumunt solum unum simplex, sicut aereum et illud ingrossant in una parte plus quam alia, ita quod in eo apparet diversitas partium corporis et sic etiam ex diversa ingrossatione faciunt in una parte plus luminis susceptibilem, quam in alia et sic apparet diversus color. Tertia opinio dicit, quod non assumunt solum unum simplex, sed aliquo modo aliquid de alio elemento, ita quod aliquid vaporis, sive exhalationis terrestris admiscent et sic satis faciliter diversimode partes ingrossant, iuxta modum secundae opinionis iam dictum. Nec oportet angelos longe discurrere ad quaerendum aliquid terrestreitatis, cum convenienter in aere super nos aliquid sit aeri, propter continuas exhalationes admixtum. Et licet quaelibet illarum opinionum possibilis sit, tamen prima videtur <minus> versimilis quia ponit corpus perfecte mixtum, quod non videtur, sicut tactum est in argumento tertio. Et ergo aliarum quaelibet potest sustineri et quaecumque illarum duarum tenetur potest poni conclusio ista quarta in ordine : Corpora per angelos assumpta non sunt vera corpora humana. Patet, cum non habeant formam humanam, angelus enim non est in tali corpore ut forma, sed solum ut motor et utitur eo, velut instrumento, nec etiam habet aliam formam, quae informaret, ut daret formam membris corporeis diversis, et ergo solum est ibi similitudo corporis humani, per quam apparet.

Sed quantum ad tertium notandum, quod sicut capitur in quarto argumento operationes vitales principaliter sunt primo operationes vegetativae, quae sunt nutritio, ad quam requiritur in animalibus cibatio, et alia operatio est generatio, deinde sunt operationes vitales, opera potentiae sensitivae. Secundo notandum quod huiusmodi operationes possunt dupliciter considerari, uno modo in pleno sui esse, alio modo solum secundum aliquid sui. Exempli gratia, ut cibatio, quae est opus vegetativae, potest considerari secundum totum quod requeritur ad ipsam, in ipsa enim cibi sumptio et consumptio est etiam ibi conversio civi et vini in corpus nutritum. Sic similiter ad generationem plura concurrunt : Primo seminis per nervos et virtutes et calorem tali speciei competentes constitutio, sive recisio et est ibi seminis sive perfecti transfusio et susceptio. Modo possunt considerari vel secundum omnia ista, vel secundum aliqua.

Et ergo sit conclusio ista quinta in ordine : Angeli sive boni sive mali non exercent operationes vitales in assumptis corporibus, secundum totum, quod requiritur ad perfectionem illarum, sed solum aliquos actus, talibus, quo ad aliquid similes. Illa patet cum nec nutritio, nec generatio, quo ad totum illud, quod ibi requiritur, possit eis competere, sed possunt aliud simile tacere, sicut cibum sumere et consumere, sed non in se convertere. Sic mali angeli, velut succubi, possunt ex permissione Dei viris succumbere et semen suscipere et post, velut incubi, in feminas per pollutionem transfundere et ex hoc, ut aliqui volunt, etiam homines generare. De operibus vero potentiae sensitivae non est dubium, quod angeli non exercent per corpus et igitur magis principaliter inter omnes operationes animales utuntur corporibus et exercent operationes potentiae secundum locum motivae.

 

Ad rationes.

Ad primam, solum verum est ubi fit unio formae cum materia, non autem oportet de unione motoris et mobilis.

Aliae patent ex positione.

Ad aliam vero in oppositum dicendum, quod non fuit fictio, quia naturaliter angeli cibum sumebam et consumebant et cetera.