Distinctio II — Livre II — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre II

Distinctio II

Distinctio II - Quaestio 2

 

Utrum angeli et quilibet creatus spiritus sint in loco determinate.

 

Quod non arguitur primo sic : Locus et locatum sic se habent, quod omnis locus indiget locato et e contra, locatum indiget loco, sed nullus locus quoad prohibitionem vacui indiget spiritu creato, nec spiritus aliquis loco, quia remoto loco propter hoc non desineret angelus, igitur <etc.>.

Secundo arguitur sic : Nulla anima requirit determinationem locum, igitur nec angelus, igitur quaestio falsa. Antecedens patet, quia anima et in maiori et minori loco potest esse, et consequentia tenet per locum a maiori negative, cum magis videatur, quod anima quae est minoris perfectionis requirit locum, sive situm.

Tertio sic : Quocumque loco assignato in quo déterminate esset angelus, sequitur quod in loco infinitae longitudinis posset esse. Et igitur nullo modo potest determinari, igitur <etc.>. Consequentia nota videtur et antecedens probatur. Et sit gratia exempli, quod sit in loco pedali quadrato, tunc statim sequitur quod possit esse in loco in infinitum longo, quia tali quadrato quilibet quadrangulus inter lineas aeque distantes super aaequalem basim est aequalis, ut patet per librum Euclidis, et cum infinite longitudinis super aequali basi possit assignari quadrangulus, igitur <etc.>.

Quarto sic : Vel locus huiusmodi terminatur ad maximum, vel ad minimum, ita quod esset dare maximum in quo posset vel minimum, et sic de aliis. Sed nullum videtur, quia non videtur si angelus esset iam in aere aliquo certo, etiam extra coelum et si in aere fieret et igitur desisteret esse in eo, similiter si condescenderet.

 

Oppositum vero patet per Strabonem et Bedam qui dicunt, prout magister allegat in haec distinctione, quod statim ut factum est coelum empyreum repletum est angelis, et ergo videtur quod angeli et universaliter spiritus sint in loco.

Notandum breviter, quia sicut satis communiter nota est distinctio de diversis modis essendi in loco, videlicet de esse in loco per circumscriptionem, seu commensurationem, quae pro eodem solent recipi et de esse in loco per definitionem quod est ratio sic esse in loco aliquo quod non est in alio, et quia de primo modo hic non curo, quia planum est, quod, cum <nec> angelus nec aliquis spiritus sit extensus, manifestum <est ipsum> non posse loco commensurari et ergo solum intelligo de secundo modo et est intellectus quaestionis : Utrum angelus et communiter omnis spiritus creatus secundum sua naturalia ad essendum in aliquo determinato situ, vel loco limitetur. Et de hoc quia Scriptura non aperte definit aliquid, rationem non habemus nisi quantum doctores sentiunt et quia sunt multum varii, ideo licet cuilibet eligere quod sibi melius placet. Suppositio sit ista : Ordo universi requirit determinatam dispositionem rerum ad invicem, maxime partium principalium universi ; patet ista, quia alias non esset ordo.

 

Conclusio prima sit : Nimia elongatio rerum universi ad invicem turbaret ordinem, ita etiam nimia propinquitas. Probatur : Si esset nimia elongatio, videlicet infinita et sine comparatione, non essent ad invicem, saltem ut partes universi, ordinatae, sic similiter si essent omnino propinquae res, puta omnes in uno situ, iterum turbarent ordinem, cum ut sic non constituerent universum.

Conclusio secunda : Nec ex pane loci, nec ex pane naturae creati spiritus repugnat plures esse in eodem loco, quia non repugnat etiam plures formas extensas esse in eo em loco, ergo <etc.>. Consequentia tenet, cum angelus minus occupat locum, quam forma extensa. Antecedens patet de albedine lactis et dulcedine et similiter de lumine et calore.

Tertia conclusio : Ordini universi non conveni, plures creatos spiritus esse in eodem loco praecise. Probatur, quia nimia propinquitas maxime principalium partium universi repugnat bono ordini ipsius. Sed si essent spiritus plutes in eodem loco, esset nimia propinquas partium, etiam principalium, cum spiritus sint nobiliores partes universi, igitur <etc.>. Maior est prima conclusio et minor patet iam probata,

Quarta conclusio : Nullus creatus spiritus per essentiam est ubique et per ly ‘ubique’ volo distribui sive intelligi omnem situm imaginarium, sive possibilem. Probatur sic : Solus Deus est ubique, ut patuit primo huius distinctione 37, et est illa manifeste de intentione Hugonis, libro 1° De sacramentis, parte 3a, capitulo 18°.

Ex illa sequitur quinta : Quilibet spiritus creatus per essentiam est sic in aliquo situ, quod non in maiori, et etiam, quod ex suis propriis naturalibus non possit esse in maiori. Patet, quia alias eadem ratione qua in duplo, posset secundum se esse in quadruplo et sic in infinitum.

Ex illa sequitur quod quaestio est vera.

Sexta conclusio, quam probabiliter ex dictis secundum plures doctores pono, est ista : Non est dare minimum locum, sive situm in quo angelus potest esse, nec minimum in quo potest non esse, sed maximum in quo non potest esse, sed maximum in quo secundum se, sive propria naturalia potest esse. Probatur : In quocumque situ angelus est vel potest esse, in illius qualibet parte est et potest esse, igitur <etc.>. Patet prima pars, aliae tres simul probantur ex praemissis sic : Quia est dare maximum in quo, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex terminis, antecedens patet, cum quilibet sit ita in determinato loco, vel situ, quod secundum se non possit esse in maiori, ut patet per conclusionem immediate praecedentem. Quantus vero sit ille situs definire non possum.

Septima conclusio : Angelus nec ex indigentia sui nec ex indigentia loci absolute loquendo, sed ex ordine universi est in loco. Patet quia, cum non sit extensus, nihil facit ad prohibitionem vacui, et ergo loco non est simpliciter indigentia, saltem ut locus ; similiter si esset vacuum, angelus posset secundum naturam in ipso conservari, igitur <etc.>. Primae duae partes verae. Tertia vero pars patet, cum requiratur debita dispositio partium universi ad invicem, ut dicit suppositio. Et ideo Deus omnes angelos sub ambitu empyrei coeli conclusit, prout tradunt auctoritates doctorum.

 

Ad rationes :

Ad primam patet per conclusionem ultimam.

Ad secundam et quartam per conclusionem sextam.

Ad tertiam dicendum, quod sicut est in determinato situ, ita etiam locus, vel situs secundum omnem divisionem est determinatus, et ergo argumentum non procedit. Sicut patet etiam de homine, licet posset aliqua figura secundum continentiam esse aequalis, illa sub qua stat forma hominis, non tamen stat quod possit sub illa permanere <etc.>.