Distinctio XXXVII — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XXXVII
Quod Deus non est auctor peccatorum.
Eorum autem omnium Deus auctor non est, quia Deo auctore non fit homo deterior. Malum sane, et culpa dicitur, quam nequaquam facit, et poena quam utique facit.
Unde propheta :
De hoc tamen Augustinus dicit, quod Deus auctor mali non sit : sed quod hoc dixit, causaliter dixit, inquit enim, hoc idem ita dixi sicut dictum est : Deus mortem non fecit, quia non facit illud pro quo mors infligitur, hoc est peccatum.
Quod omnia in quantum sunt, bona sunt.
Sunt tamen qui existimant omnem voluntatem, et, actum, a Deo esse, eo quod putant ea, in quantum sunt, bona esse. Ait enim Augustinus : Omne quod est, in quantum est bonum est. Et alibi : Ille summe est, qui omnino incommutabilis est. Caetera vero quae sunt, nisi ab illo esse non possunt : quae in tantum bona sunt, in quantum acceperunt ut sint.
Responsio secundum Augustinus : Illa universitas generi rerum attribuenda est. Non enim colligit nisi substantias, et naturas, ut ex eiusdem verbis liquet. Ait enim : Si casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus regitur. Quod si est, ergo aliqua substantia, vel natura est quae ad opus providentiae non pertinet. Ecce nomen universi mundi, naturas vel substantias exponit. Naturas autem intelligit ea, quae naturaliter ipsae substantiae habent, velut intellectum, memoriam, etc.
Porro facile probatur qnod malus actus in quantum est, a Deo non est, quia in quantum est, corruptio boni est. Quidquid autem bonum corrumpit, a Deo non est, quia, ut dictum est, nihil fit auctore Deo. Quo sit homo deterior : Aliter : Omne quod facit Deus, natura est ; actus autem malus, non est natura, sed actus accidens, defectu boni naturam vitians.
Item : 0pera diaboli quae dicuntur vitia, actus sunt, non res.
Item : Actus malus peccatum est : omne autem peccatum iniquitas est, qui actus a Deo non est : iniquitas enim per ipsum facta non est, sed est perversio, quam fecit homo.
Item : Actus malus velut invidiae, nec fuit, nec est, nec esse potest bonus a Deo, igitur non est. Iniquitas enim per ipsum facta non est.
Item : Si actus malus a Deo non est, qui peccatum est, falsum est, quod sine ipso factus sit. Dum enim committitur, Deus dat ei esse, ergo non sine Deo fit.
Quomodo intelligatur peccatum esse nihil.
Cum vero supra diximus peccatum esse ipsum actum, vel voluntatem, quae aliquid sunt : videmur forte ab eo dissentire, quod dicitur, peccatum est nihil. Sed nihil dicitur esse ipsum peccatum, non quia non sit aliquid ; sed propter defectum, ad quem ducit. Et quia a vero esse, quod Deus est, abducit. Hoc enim sensu, ipsi homines, quos indubium est aliquid esse, aliquando nihil esse dicuntur. Dicit enim Augustinus : Peccatum nihil est, quia nihil fiunt homines dum peccant. Sic et idolum quoque, cum sit aurum, nihil dicitur esse in mundo.
