Distinctio XXII — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XXII
De peccato hominis.
Denique videns
credens verbis serpentis,
in quo diabolo suggerente, uterque peccavit.
An casum hominis praecesserit elatio in animo eius ?
Videtur tamen quod tentationem praecesserit eorum peccatum, eo quod dicat Augustinus super Genesim : Non est putandum quod homo deiceretur, nisi pracessisset in eo quaedam elatio comprimenda.
Item : Quomodo verbis tentatoris crederet mulier, nisi menti eius inesset amor propria potestatis, et de se superba praesumptio ? Quod si ita est, non alterius prius suggestione peccavit homo. Cum auctoritas tradat ideo peccatum diaboli esse incurabile, quia non suggestione, sed propria superbia cecidit, hominis vero curabile, quia non per se, sed per alium cecidit, ideoque per alium surgere potuit. Ad hoc autem dicimus, quod elatio tentationem non processerit, sed prohibita comestionis opus. Hoc enim ordine actum est. Praecessit seducentis tentatio, secuta est in homine mentis elatio, accessit tertio inobedientis transgressio.
Quae fuerit elatio mentis utriusque ? In quo fuerit seductus Adam.
Talis autem fuit elatio mulieris, ut vellet habere Dei similitudinem, putans id esse verum, quod dixerat diabolus :
Quae elatio nequaquam fuit in viro, nec fuit seductus,
ut ait Apostolus :
scilicet Deum ; lignum ideo tangere prohibuisse, quod sciret eos sicut deos futuros, si tetigissent. Sane cum videret Adam mulierem accepta illa esca corporaliter non mortuam, sicut credebat, mox aliqua inhaesit menti eius elatio, qua cuperet et ipse lignum vetitum experiri.
Non enim fuit seductus Adam ut Apostolus ait : In eo, inquam, in quo mulier, ut crederet scilicet illud esse verum, eritis sicut dii : sed in eo est deceptus, quod putabat illud peccatum veniale esse.
Unde Augustinus :
Inexpertus divinae severitatis Adam, in eo falli potuit, ut veniale crederet illud esse commissum.
Quorumdam sententia quod Adam etiam ambierit esse ut Deus.
Porro videtur quod et vir voluit esse sicut Deus : Ubi enim dicitur :
tunc exsolvebam, ait Augustinus, rapuit Adam et Eva praesumentes, ut diabolus, de divinitate rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem.
Item,
Augustinus super illud : Deus qui similis erit tibi ? Qui per se vult esse ut Deus, perverse vult Deo similari, ut diabolus, qui noluit esse sub eo : et homo, qui ut servus, noluit teneri praecepto, sed voluit ut, nullo sibi dominante, esset quasi Deus.
Item,
super illud Pauli ad Philippenses :
Quia non usurpavit, quod suum non esset, ut diabolus et primus homo.
Ad quod dicunt,
ideo hoc Adam voluisse, quia mulier de eo sumpta, illud voluit.
At qualiter peccatum in mundum intravit per unum hominem ?
Respondent :
Quia per mulierem intravit de viro factam. Mulier enim, priusquam vir, peccavit.
Uter eorum plus peccaverit ?
Melius autem videtur quibusdam, quod etiam Adam ambierit sicut Deus esse, sed quia non credidit id fieri posse, non adeo exarsit, ut mulier, qua hoc fieri posse putabat : ideoque magis ambiendo superbivit. Minus ergo vir peccavit quam mulier.
Quod vir minus peccavit quam mulier.
Pro eo etium intelligitur vir minus peccasse, quia ut ait Augustinus : De venia et de poenitentia cogitavit, et de Dei misericordia : putavit enim utrumque posse fieri, ut, et uxori morem gereret, et per poenitentiam veniam haberet.
Idem quoque videtur ex eo, quod mulier in se, in Deum, et in proximum peccavit. Vir vero tantum in se et in Deum. Ex eo etiam apparet quod gravius mulier punita est, cui dicitur :
Opponit contra id quod dictum est, virum minus peccasse.
Huic autem contrarius videtur Augustinus loquens de excusantibus peccatum. Ideo enim, inquit, non confitetur Adam peccatum, sed dicit : Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi et comedi. Mulier quoque non confitetur, sed in alium referens ait : Serpens decepit me, et comedi : impari sexu, sed pari fastu peccaverunt, hoc est pari superbia. Pariter ergo peccaverunt. At haec tria peccata parentum, in negotio nostrae perditionis distingue. In peccatum transgressionis scilicet, et excusationis, in quibus pro pari scientia, et superbia peccaverunt pariter, et peccatum elationis, in quo pro dispari ambitione, ut dictum est, alter altero plusve minusve peccavit.
Obicitur etiam, quia cum tribus modis, ut Isidorus ait, peccatur ; ignorantia scilicet, infirmitate et industria graviusque sit peccare industria quam ignorantia : videtur Adam plus peccasse, eo quod scienter peccavit, nec enim seductus fuit. Mulier autem seducta fuit, ut dictum est, ut per ignorantiam excusanda videntur. Ad quod dicendum est quod ignorantia Evae excusari non potest, quia scire potuit, sed noluit. Erat enim ratione et scientia praedita, praesertim cum sciret se mandatum contra diaboli suasionem accepisse. Ipsa enim dicit :
Eis autem aufertur excusatio ignorantiae, ut ait Augustinus : Qui mandata Dei noverunt.
De triplici ignorantia.
Denique ignorantia alia est affectata, ut eorum, qui scire possunt et nolunt in quibus est ipsa peccatum. Alia est possessoribus ingrata, eorum videlicet, qui scire volunt et non possunt, in quibus est poena peccati, et non peccatum. Alia est simplex, ut eorum qui simpliciter nesciunt : in quibus etiam peccatum est.
Unde Augustinus : Aliud est nescisse, aliud est scire noluisse, quia in eis, qui intelligere noluerunt, ipsa ignorantia peccatum est. In eis vero qui non potuerunt, poena peccati. Ignorantia vero eorum, qui tantum simpliciter nesciunt, nullum sic exusat, ut aeterno igne non ardeat, sed forsan ut minus ardeat. Est autem affectata, vincibilis ; ingrata invicibilis ; simplex vero, partim est vincibilis, et sic ad poenam imputatur ; parlim invincibilis, et sic a maiori poena excusat
