Distinctio XXIII — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XXIII

DISTINCTIO XXIII

 

 

Quare non fecit Deus hominem meliorem, ut quaerunt homines.

Hic quaerit aliquis cur fecerit Deus hominem talem, qui seduci possit ? In quo noverit ille magnificentius cum homine esse actum. 8ic enim factus homo in natura habuit posse, et in potestate velle non consentire suadenti, iuvante Deo ; et est gloriosius non consentire, quam tentari non posse.

Quaeritur etiam cur creavit Deus quos scivit malos esse futuros ? Ideo scilicet, quia quid boni de malis eorum facturus esset, praevidit. Sciebat enim eos profuturos bonis, quare non frustra eos creavit.

 

 

Cur Deus hominem impeccabilem non creavit.

Quaeritur etiam cur non talem fecit Deus hominem, qui nec peccaret ? Vel si peccaret, cur non in meliorem statum eum reparavit cum posset ? Ad haec et huiusmodi, quae curiosius quaerit, etiam iners sic responde : Posset revera. Sed cur non fecit ? Quia noluit. Cur noluit ? Ipso novit. Non quaeras, pro eo quod scriptum est :

Non plus sapere quam oportet.

 Nec enim vas figulo dicit :

Cur me sic fecisti ?

 

 

De triplici hominis ante apsum scientia. Quomodo homo scientiam habuit de Creatore. Quod creaturarum scientiam habuit homo. Sui cognitionem habuit.

Denique fuit homo ante lapsum triplici cognitione proditus, Creatoris scilicet rerum creatarum, et sui. Creatorem enim noscebat, non tamen sic perfecte, qualiter sancti in futuro, facie revelata cognoscent. Nec in aenigmate, qualiter nunc videmus, sed quadam propinquiori intelligentia, qua Dei praesentiam contemplabatur. Rerum quoque cognitionem habuit, quod patet per hoc, quia cunctis animantibus nomina imposuit, quae propter illum creata, et ab illo regenda fuerant. Proinde et sui cognitionem habuit, intelligens quid superiori, et aequali, et inferiori deberet. Nec enim reus esset transgressionis, si hoc non novisset.

 

 

An homo praescius fuerit sui casus.

Quod si quaeritur, utrum circa se futura praenoverit ?

Dicimus quod magis ei facienda indicta sunt, quam futura revelata. Non ergo fuit homo praescius sui casus, sicut et de angelo dicimus.