Distinctio XX — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XX
Quare in paradiso non coierint primi parentes.
Creati autem primi parentes in paradiso non coierunt. Quia creata muliere, mox transgressi sunt, et eiecti ; vel quia Deus nondum iusserat ut coirent, poteratque, divina exspectari auctoritas, ubi concupiscentia non angebat.
Ubi generunt primi parentes. Quomodo ante peccatum genuissent ?
Caeterum de paradiso emissi, genuerunt. Quibus honorabiles nuptiae et thorus immaculatus ibi esse non potuit sine ardore libidinis, sine labore pariendi.
Quia credendum est, illos ante peccatum genitalibus membris imperare potuisse, sicut et caeteris in quolibet opere, sine aliquo pruritu voluptatis. Sed post peccatum, motum illum meruerunt, quem nuptis vere ordinant ; continentia cohibet, infirmitas enim prona in ruina turpitudinis, excipitur honestate coniugii, et quod sanis esset officium, aegrotis est remedium.
Quales fuissent filii ante peccatum procreati. Quid de sensu animae sit tenendum.
Potest autem dubitari, si ante peccatum genuissent, utrum mox geniti perfecti fuissent, statura corporis, et sensu animi, velut Adam, cum conditus esset, aut per intervalla temporum, ut modo, sic proficerent ? Utique nihil horum quod auctoritate definitum est, occurrit, nisi quod forte necesse erat parvulos nasci, ut Augustinus ait, propter uteri necessitatem. Hoc autem certum est, quod proprie infirmitati mentis congruit, hoc infirmitas carnis scilicet quod homini nato, nec pedes idonei ad incessum, nec manus saltem habiles sunt ad scalpendum, quod aliter est in plurium animalium pullis, qui mox nati currunt, et matrem sequuntur.
Denique si quis eos secundum animam per temporis intervallum profecturos esse dixerit, non urgebitur, ideo confiteri ignorantiam, quae poena peccati est, in eis potuisse esse ante peccatum. Quippe non omnis qui aliquid nesciret minus perfecte scit, statim ignorat ; quia ignorantia non dicitur, nisi cum id quod sciri et non ignorari debet, nescitur : talis ignorantia poena peccati est. Talis autem erat hominis status ante peccatum, ut dictum est, de quo si non peccasset, transferendus erat cum universa posteritate, ad perpetuae felicitatis amorem.
