Distinctio XXVIII — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

 

 

De haeresi Pelagianorum.

Postremo subiciendum est de Pelagiana haeresi, quae gratiae adversatur. Haec ergo omnium recentissima a Pelagio monacho exorta est, quae gratiae inimica, sine gratia credit hominem posse facere omnia mandata divina, quam ad hoc dari hominibus dicit, ut quae facere per liberum arbitrium iubentur, facilius per eam impleant. Destruit etiam orationes quas Ecclesia facit, vel pro infidelibus ut convertantur, vel pro fidelibus ut perseverent, tradens hoc non a Deo, sed a seipsis habere hominis. Parvulos etiam sine originalis peccati vinculo asserit nasci.

 

 

Disputatio Pelagianorum contra Augustinus.

Pelagiani ergo haec dicentes, de verbis Augustinus contra ipsum, sic disputabant : Si non potest homo ea facere quae iubentur, non est ei imputandum ad mortem, ut tu ipse Augustinus dicis. Quis, inquit, peccat in eo quod caveri non potest ? Peccatur autem, caveri igitur potest.

Sed hoc de voluntate se dixisse Augustinus ait, ac si diceret : Quis necessitate ad mortem peccat, non voluntate ? Voluntas enim est qua peccatur, et recte vivitur, sed nisi Dei gratia liberetur, ea recto vivi non potest.

Item : Peccati, inquit, reum teneri quemquam, quia non fecit quod non potuit, summae insaniae est. Cur ergo parvuli, et qui non habent gratiam, sine qua non possunt facere mandata, rei sunt ? Sed illud dixerat Augustinus specialiter contra Manichaeos, duas naturas in homine esse dicentes : Unam ex Deo bonam, alteram ex gente tenebrarum malam, adeo quod bonum velle non posset. Quod si esset, non videretur et imputandum, cur non faceret bonum. Denique videtur Augustinus huic doctrinae gratiae in plerisque adversari. Dicit enim : In potestate hominis est mutare voluntatem in melius.

Item : In potestate nostra est, ut vel inseri bonitate Dei vel excidi eius severitate mercamur.

Item : Nostrum est credere et velle : quod autem bonum operamur Dei est. Sed haec qualiter intelligamus, ipse aperit his verbis : Eadem regula utriusque est volendi et faciendi. Utrumque enim Dei est, quia ipse praeparat voluntatem. Et utrumque nostrum est, quia non fit nisi nobis volentibus. Omni igitur perfidia evacuata, id de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus, ut Hieronymus docet : Liberum scilicet sic esse arbitrium, ut dicamus nos Dei auxilio semper egere, tam illos errare, qui cum Manicheo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos, qui cum Ioviniano hominem non posse peccare asserunt. Uterque tollit libertatem arbitrii. Nos vero dicimus hominem semper peccare et non peccare posse. Haec est fides quam in catholica didicimus Ecclesia.