Distinctio XXVI — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XXVI
Quid sit voluntas. De gratia operante et cooperante.
Est autem voluntas, animi motus, nullo cogente ad aliquid, non admittendum vel adipiscendum. Ut autem malum non admittat, et bonum adispicatur, gratia Dei pravenit eam et subsequitur.
Unde Apostolus :
Quod non ita dicitur, quasi voluntas hominis sola sine Dei misericordia non sufficiat ad bonum. Sic enim e converso dici posset : Non est miserentis Dei solius, sed voluntatis hominis, cum id misericordia Dei sola non impleat. Pro eo ergo dictum est, ut totum Deo tribuatur, qui hominis voluntatem bonam, et praeparat adiuvandam, et adiuvat praparatam. Nolentem enim pravenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit.
Quod bona voluntas comitatur gratiam.
Constat ergo ex istis voluntatem hominis per se non velle efficaciter bonum sine Dei gratia. Hanc autem gratiam sequitur voluntas : gratia enim praecedit nullo vocante merito, dicente Augustinus : Gratiam Dei nihil meriti praecedit humani, sed ipsa meretur augeri, ut aucta mercatur et perfici voluntate comitante, non ducente : pedissequa, non praevia.
Quae sit gratia voluntatem praecedens.
Haec autem gratia fides Christi est, quae impetrat, quod lex imperat. Quae etiam iustificat, ut ait Apostolus :
Praecedit autem, sicque liberat a servitute peccati, ut pie vivat in Christo.
Unde Augustinus : Arbitrium ipsum post ruinam liberandum est a servitute peccati. Nec omnino per seipsum, sed per solam gratiam Dei, quae in fide Christi posita est, liberator, ut voluntas ipsa praeparetur. Ex his constat voluntatem bonam ex fide esse.
Quod fides ex voluntate videatur procedere.
Videtur tamen fides ex voluntate provenire, pro eo quod ait Apostolus :
Non, inquit Augustinus, simpliciter ait, creditur, sed corde creditur, quia caetera potest homo nolens, credere non nisi volens.
Item super Genesim, ubi Laban et Bathuel dixerunt :
dicit expositor quidam super Genesim : Fides est non necessitatis sed voluntatis. Sed haec et his similia non pro eo dicuntur, quod fides ex voluntate proveniat, sed quia non venit fides nisi in eum qui vult credere, cuius bonam voluntatem praevenit, non tempore, sed auctoritate et efficacia.
Haec autem quaestio fortius ingravatur ex verbis Augustinus tractantis illud :
Quis, inquit, non videat prius esse cogitare quam credere ? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. Ex hoc manifeste liquet, quod cogitatio boni, quae voluntatis est, praecedat fidem, et ita bona voluntas fidem praecedat, non praeveniatur, quod praedictis adversari videtur. Ad quod dicimus quod cogitatio boni vel voluntas, utique praecedit fidem, non tamen illa qua recte vivitur, ad quam hoc ordine venitur, scilicet, praecedit intellectus boni, sequitur concupiscentia eiusdem, tertio est bona voluntas vel delectatio. Quod Augustinus distinguens ibi :
Concupivit desiderare, inquit, non desideravit. Videmus enim aliquando ratione, quam utiles sint iustificationes Dei, sed non desideramus. Praevolat ergo intellectus, sequitur tardus aut nullus affectus. Scimus bonum nec delectat agere, et cupimus ut delectet. Ostendit itaque quibus gradibus ad eas veniatur. Primus enim est, ut quam sint utiles, videas. Deinde ut earum desiderium concupiscas : postremo ut, proficiente gratia, earum operatio delectet te. Si hoc igitur attendis, tota exspirat quaestio. Ut enim pie vivas, prius intelligis bonum ; secundo cogitas quod non ex te, sed ex Deo est ; tertio operari delectaris, quando iam per fidem et charitatem bona facta est voluntas, qua sola recte vivitur, ipsaque fidei comes est, non praevia. Eadem tamen quaedam gratiae dona praecedit, quae scilicet iustificatum sequuntur.
Unde Augustinus : Praecedit bona voluntas hominis, multa dona Dei, sed non omnia. Quae autem non praecedit, ipsa in eis est, et ipsa iuvat, quia nec tempore ab eis praeceditur, et eis consentit ad bonum.
De triplici genere bonorum.
Ut autem evidentius, quae dicta sunt, innotescant, sciendum est quod bonorum, alia sunt maxima, alia minima, alia media. Maxima, quibus recte vivitur et nemo male utitur ; minima sunt, sine quibus recte vivi potest ; media sunt, sine quibus recte non vivitur, quibus utrisque bene et male utimur.
Unde Augustinus : Virtutes quibus recte vivitur, magna bona sunt. Species vero corporum, sine quibus recte vivi potest, minima. Potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media. Denique virtutibus nemo male utitur : caeteris vero bonis, bene et male uti potest. Porro virtute ideo nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam malo utimur. Nemo autem bene vivendo male utitur.
In quibus bonis sit liberum arbitrium.
Caeterum, liberum arbitrium inter bona media est, quia et eo male uti possumus, et illud est, sine quo recte vivere nequimus. Bonus igitur usus eius, opus virtutis est. Sicubi autem legitur quod bonus usus liberi arbitrii, virtus est, virtus ibi pro eius opere accipitur.
