Distinctio XII — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XII

[DISTINCTIO XII]

 

 

De distinctione operum sex dierum. Quid per terram significetur.

Post tractatum angelicae naturae, nunc de aliis supereat videre. Non enim solum cadum, hoc est angelos, in principio creavit Deus, sed et terram, id est materiam quatuor elementorum confusam, quae, inquam, terra dicta est, ut Augustinus ait, eo quod inter elementa minus est speciosa. Dicta est et abyssus, ut scriptum est :

Et tenebrae erant super faciem abyssi,

quia coniuncta erat, specie distincta dilucidaque carens : eadem etiam dicta est aqua, super quam ferebatur Spiritus Domini, sicut voluntas artificis super parata materia. Ea quoque dicta est aqua, quia quacumque in terra nascuntur, ab humore incipiunt formari et nutriri ; haec autem ante omnem diem creata est. Deinde vero distincta singulis rebus proprias species capientibus. Quod quidem non simul factum est, ut aliqui Patrum tradere videntur, sed per volumina sex dierum, ut fides catholica tenet.

 

 

Quare terra informis dicta sit.

De hac igitur distinctione visuri, primum expediamus, cur illa materia informis dicatur, et ubi ad esse prodiit, quantumque in altum accendit ? Materia igitur dicta est informis, non quia penitus forma careret. Hoc enim esse non potuit, cum esset corpus ; sed quia nondum pulchram aptamque ac distinctam acceperat formam, qualem nunc cernimus. Facta igitur prius est in forma confusionis disposita, secundo in forma distinctionis.

 

 

De malis divinas operationis.

Denique advertendum videtur, quod super hunc locum tradidit Alcuinus. Quatuor, inquit, modis Deus operatur : primo in verbo omnia disponendo ; secundo in materia uniformiter creando ; tertio per opera sex dierum distinguendo ; quarto non nova sed nota saepius ne pereant reformando.

 

 

Ubi illa materia ad esse prodiit : quantumque in altitudine ascenderit.

Proinde si quaeritur, ubi adesse prodiit confusa ? Fideliter credendum putamus quod ubi nunc formata subsistit. Et porrigebatur eo usque in altum, quo nunc summitas corporeae naturae pertingit. Imo, ut quidam volunt, ultra firmamentmn extendebatur illa moles, quae in imo sui spissior, in supremo vero rarior erat leviorque : et de ea parte aquas esse aiunt, quae supra firmamentum esse dicuntur. Talis igitur fuit mundi facies in principio, priusquam reciperet distinctionem, quae facta est sex diebus.