Distinctio XVIII — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

 

De formatione mulieris.

Denique in paradiso formavit Deus mulierem de substantia viri, sicut Scpiptura dicit :

Immisit, inquit, Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et aedificavit eam in mulierem.

 

 

Quare facta sit de latere viri mulier ?

Facta est igitur mulier de latere viri non de capite, aut de pedibus, quia nec domina, nec ancilla ei parabatur. Si enim de capite facta esset, videretur viro ad dominationem praeferenda ; et si de pedibus, ad servitutem subicienda, sed de latere facta est, ut per boc ostenderetur, quia in consortium creabatur dilectionis viri, et adminiculum generationis.

 

 

Quare Adam prius et non simul Eva creata sit ?

Non autem simul facta est cum viro, sed vir solus prius, de quo ipsa postea, ut per hoc imago Dei in homine appareret. Sicut enim Deus est principium totius creationis, ita Adam est principium generationis. In quo etiam superbia diaboli retunditur, qui principium esse inique usurpare voluit.

 

 

Quare de viro dormiente mulier facta sit ? Quod anima non sit ex traduce ?

Quod autem facta est mulier sopore misso in Adam, sacramentum Christi et Ecclesia fuit. Sicut enim mulier de latere viri dormientis formata est, ita Ecclesia de sacramentis, quae de latere Christi dormientis in cruce profluxerunt, aqua et sanguine abluta a culpis, redempta a poenis.

Sic igitur corpus mulieris de corpore viri traductum est quod non similiter de anima intelligere licet, quae non est ex traduce. Hieronymus enim anathematis vinculo obligat illos, qui esse animas ex traduce dicunt inducens auctoritatem de propheta :

Qui finxit sigillatim corda eorum,

 hic satis, inquit, innuit propheta, quod non animam de anima facit Deus, sed sigillatim animas de nihilo creat.