Distinctio XXV — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

 

 

De libero arbitrio. Quid liberum arbitrium ? Quare liberum ? Quare arbitrium ?

Nunc de libero arbitrio videamus disserentes, ubi sit, et quid sit, et unde dicatur, quorum etiam sit, et ad quae pertineat. Est autem liberum arbitrium in voluntate et ratione. Est enim facultas voluntatis et rationis, propter voluntatem quae cogi non potest, liberum dictum : propter rationem vero arbitrium, quae arbitratur et diiudicat inter bonum et malum. Inde igitur dicitur liberum arbitrium, quod libere et spontanee ducatur, vel ad bonum eligendum, non tamen sine auxilio gratiae, vel ad malum in quod per se sufficit.

 

 

Quod superior descriptio non convenit Deo nec glorificatis.

Porro secundum haec non videtur in Deo esse liberum arbitrium, cum Deus malum eligere non possit.

Unde etiam Hieronymus ait : Solus Deus est, in quem peccatum cadere non potest, caetera cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt. Similiter, nec in glorificatis, qui male velle non possunt.

Unde Augustinus : Primum, liberum arbitrium fuit, posse non peccare ; novissimum, non posse peccare ; medium autem, posse peccare, et posse non peccare.

 

 

Quod in Deo sit liberum arbitrium. In glorificatis est liberum arbitrium. Liberius erit arbitrium, quando peccare non poterit.

Sane liberum arbitrium est in Deo.

Unde Ambrosius super illud : Dividens singulis prout vult, hoc est pro libera voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio. Ipsa ergo voluntas divina, quae non necessitate, sed libere omnia facit, prout vult, est in Deo liberum arbitrium. In glorificatis etiam est liberum arbitrium.

Unde Augustinus : Non carebit homo libero arbitrio, quia sic erit, ut male velle non possit.

Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit servire peccato, neque aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, quia sic beati esse volumus, ut esse miseri, non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Ut igitur tam Deo quam hominibus, et nunc, et in futuro liberum conveniat arbitrium, inde dici videtur quod sine coactione potest eligere, quidquid ratio decrevit eligendum.

 

 

Generalis liberi arbitrii descriptio. De quadripertito statu liberi arbitrii.

Hic nota quatuor hominis status in libero arbitrio. Ante peccatum scilicet quando nihil impellebat ad malum, nihil impediebat ad bonum. Post peccatum ante reparationem, ubi premitur a concupiscentia et vincitur. Post reparationem vero ante confirmationem, ubi premitur a concupiscentia propter infirmitatem, sed non vincitur propter gratiam. Post confirmationem vero, ubi nec premetur nec vincetur. Infirmitate penitus consumpta, et gratia consummata, ubi recipiet omnem libertatem.

 

 

De triplici libertate. Libertas a necessitate. Libertas a peccato. Libertas a miseria.

Est enim libertas a necessitate, a peccato, a miseria. A necessitate libertas est, qua liberum arbitrium semper liberum est : quippe cum in voluntate sit, quae cogi non potest. Libertas a peccato est, qua servi iustitia efficimur ; unde Apostolus :

Liberati a peccato ; servi facti estis iustitias.

Libertas a miseria est, de qua dicitur :

Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem glorias filiorum Dei.

Hanc autem omnem libertatem etiam habuit liberum arbitrium ante peccatum. Corruptum autem per peccatum, retenta prima qua est natura, perdidit sequentes, quae sunt gratia. Liberum enim arbitrium est, ille qui descendens a Ierusalem in Iericho vulneratus est in naturalibus, spoliatus in gratuitis bonis.

Unde Augustinus : Male utens homo libero arbitrio, et se perdidit, et ipsum totum peccati servituti subiugavit.

 

 

De inaequalitate libertatis arbitrii. Quod duae sint libertates. Mala libertas. Bona libertas.

Patet igitur ratione supradicta, liberum arbitrium esse semper, et in singulis ; non tamen pariter est liberum in singulis. In malis enim simpliciter est liberum, per eam libertatem, quae est a necessitate. In redemptis vero liberius est, propter eamdem et eam quoque quae est a peccato : unde in eis liberatum dicitur : in glorificatis vero erit liberrimum, omnimodam habens libertatem ad bona, non ad mala.

Quantum ad se igitur, liberum est, non pariter ad bona et mala. Est enim liberius ad malum, quod per se potest, quam ad bonum, quod nisi gratia adiuvante non potest. Hinc ergo patet duas esse libertates liberi arbitrii, malam, scilicet et bonam.

Mala igitur et non vera libertas est, cum ratio dissentit a voluntate iudicans, quod voluntas appetit non esse faciendum.

Bona vero libertas et vera est, ubi ratio voluntati concordat. Caeterum hoc non de pluribus essentialiter, sed de una eademque libertate disserimus. Nec enim eam in hac duo quae dicta sunt, nisi per officia geminamus. Velut homo singulariter unus, idemque bonus aliquando est, aliquando vero malus, quasi alius et alius.

 

 

Ad quae pertinet liberum arbitrium.

Nunc sciendum quod liberum arbitrium, nec ad praesentia pertinet, nec ad praeterita : quod enim est vel fuit, sic determinatum est, ut non sit in libero arbitrio tunc, quando est vel fuit, ut sit vel non sit, fuerit vel non fuerit. Ad futura igitur tantum pertinet, non tamen ad ea, quae an proveniant an non, in potestate non habet, sed ea tantum, quae ut sint, vel non sint, bona malave voluntatis libertate potest eligere.