Distinctio III — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO III
Quales fuerint facti angeli. Angelos aequales creatos non esse.
Credendum quoque est, quatuor beneficiis a conditore et creatore perceptis, angelos fuisse creatos. Ut scilicet in essentia simplices, in persona discreti, in intelligentia rationabiles, in voluntate liberi, scilicet vel ad bonum vel ad malum declinandum statim facti existerent. Non est putandum omnes in his esse creatos aequales. Sicut enim nonnulla differentia in corporibus etiam secundum primam conditionem est, sic et in spirituali creatura multiplex est credenda fuisse differentia sua conditioni congrua. Inde est quod Lucifer caeteris praestantior factus est.
Unde Ezechiel :
Idem :
In quibus angeli differant.
Differentes ergo sunt in natura : subtilitate, et perspicacitate cognitionis, et voluntatis libertate. Ut qui tunc per naturalia bona alios excellebant, ipsi quoque per munera gratiae eisdem praessent, dignitate excellentiores eisdem constituti. Qui vero minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, minora gratia dona habuerunt, inferioresque constituti sunt, sapientia Dei aequo moderamine cuncta ordinantis. Nec tamen differens naturae subtilitas infirmitatem adducit, vel minor cognitio sapientia ignorantiam ingerit, aut libertas inferior ullam cuiusquam arbitrio necessitatem imponit.
Quomodo angeli sint boni creati. Quomodo iusti. Mora fuit inter creationem et confirmationem.
Firmiter quoque tenendum est angelos creatos esse bonos, non quidem per usum liberi arbitrii, sed per creationis beneficium. Iustos etiam non virtutis exercitio, sed innocentia naturae. Tales quippe facti sunt, ut peccare possent, et non peccare, si vellent. Quod et fecerunt, alii cadendo, alii permanendo.
Unde Genesis :
Naturam igitur angelorum fecit bonam. Moram aliquam etiam inter creationem et lapsum fuisse fideliter creditur, per id quod Augustinus dicit : Angelus factus prius, statim a veritate se avertit, propria potestate delectatus. Denique dicendo prius, moram insinuavit.
Item Origenes : Sicut Adam et Eva non statim peccaverunt, ita et serpens aliquando fuit non serpens. Deus enim malitiam non fecit, quibus verbis post creationem boni etiam moram intercessise affirmat. Porro intor creationem et confirmationem moram intervenisse constat.
Unde Augustinus ait angelicam naturam primo caelum dictam esse, cum creabatur ; postea vero lucem cum formata eat, et ad Creatorem conversa, scilicet ad Deum laudandum : unde prius dictum est : In principio creavit Deus caelum et terram. Deinde : Dixit Deus : Fiat lux, et facta est lux, hoc est, confirmati sunt angeli.
At contrarium videtur quod Veritas dicit in Evangelio :
Sed intelligendum est ab initio conditi hominis, cui mox facto invidit, ac seducendo praecipavit in mortem. Vel ab initio, hoc est, post initium. Vel ab initio confirmationis, non primae conditionis intelligas. Nec enim irreligiose potest dici geminum initium esse angeli, sicut gemina nativitas hominis.
Item ex Augustino opponitur, qui non frustra putandum dicit, ab ipso initio suae conditionis diabolum cecidisse. Unde quidam in hanc malitiam non libero arbitrio flexum, sed in ea putant esse a Deo creatum, iuxta illud :
hoc est, diabolo, ab angelis eius scilicet Dei. Sane hoc, secundum alios, se dixisse alibi aperit dicens : Quod putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, non sic accipiendum est, ut malus a bono Deo creatus esse putetur, alioqui ab initio non cecidisse diceretur. Non enim cecidit si talis factus est. A quo enim caderet ? Factus ergo prius, statim a veritate se avertit, propria potestate delectatus, beataeque vitae dulcedinem non gustavit : quam non utique acceptam fastidivit, sed nolens accipere amisit. Denique quod ex Iob adducitur, hoc est, initium figmenti Dei, ita exponitur ? ut non natura, sed corpus aereum signetur, quod tali voluntati aptavit Deus : vel figmentum dicitur ipsa Dei ordinatio, in qua eum etiam invitum fecit utilem bonis, vel ipsius angeli factura, quia licet praesciret Deus eum futurum malum, fecit tamen providens quanta bona electis ex illo produceret. Initium vero dicitur, quia praecedit antiquitate et principatu malitiae. Unde Iob dicit : Rex dicitur inter omnes filios superbiae.
