Distinctio XXXI — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
[DISTINCTIO XXXI]
Quid per concupiscentiam intelligatur. Quomodo peccatum originale a patribus transeat in filios. Quod propter corruptionem carnis dicitur esse peccatum in carne.
Haec autem concupiscentia non est ipse actus concupiscendi, sed vitium cum quo nascimur.
Unde Augustinus : Quae est concupiscentia in qua nati sumus ? Vitium utique est, quod parvulum habilem concupiscere, adultum etiam concupiscentem facit. Non igitur tantum imitando Adam, transgredimur, sed etiam nascimur ex eo peccatores.
Unde Augustinus : Adam praeter imitationis exemplum, occulta suae carnalis concupiscentiae tabe, in se omnes tabefecit de sua stirpe venturos. Inde Apostolus ait : In quo omnes peccaverunt, hoc est, in quo homine, in quo velut in materia omnes fuerunt, vel in quo, id est, in quo peccato.
Unde Apostolus consequenter, per inobedientiam unius hominis multos dicit peccatores constitutos. Quod sic est accipiendum : quia ex actuali inobedientia Adae, originale peccatum, hoc est, carnalis concupiscentia provenit, ut et in illo esset, et in omnes pertransiret, per traducem utique, quae carnis est, non animae, in qua ipsum peccatum habitat per causam corruptionis, non per culpam.
Unde Ambrosius : Quomodo habitat peccatum in carne, cum non sit substantia, sed privatio boni ? Ecce primi hominis corpus, per peccatum corruptum est, ipsaque corruptio in corpore manet, cuius consortio anima maculatur peccato. Per id ergo quod facti causa manet in carne dicitur habitare peccatum in ea. Item, non habitat peccatum in anima, sed in carne. Quia peccati causa ex carne est, et non ex anima, quia caro est ex origine carnis peccati. Per traducem enim omnis caro fit peccati causa, non anima.
Sed obicitur, si tantum caro ex traduce est non anima, quae dudum postea infunditur, non videtur peccatum in carne trahi, eo quod non sit peccatum, id quod contractum est, praesertim cum peccatum non possit esse in re irrationali, quod caro est, ante sociatam animam. Sed sciendum quod peccatum in carne, est ante animam sociatam per causam, non per effectum. Nec sequitur : Si non est peccatum, quod in carne tractum est, ergo non est peccatum in carne tractum, quia nec quod in utero conceptum est, homo est, et tamen in utero homo conceptus est. Nec quod in agro satum est, seges est, et tamen in agro seges est.
An causa originalis peccati sit poena an culpa.
Per causam igitur tantum ibi peccatum est, quae non est culpa sed poena, pollutio, scilicet et foeditas, ex ardore coitus contracta. Cuius contagio anima mox infusa fit rea velut liquor ex vasis vitio illico acescit vel mucescit.
Quomodo peccatum transeat per traducem.
Per haec autem iam liquido apparet, quomodo peccatum per traducem transeat. Nec enim ideo, quod caro ex Adam trahitur, peccatores nascimur, sed quia vitiose per libidinem trahitur. Dum sibi invicem vir mulierque miscentur, non sine libidine potest esse eorum concubitus. Ob hoc filiorum ex eis nascentium non potest sine peccato esse conceptus. Ubi peccatum transmittit in parvulos, non propagatio, sed libido, non naturae fecunditas, sed libidinis foeditas. Ex quibus evidenter innuitur, quare Domini caro peccatrix non fuit, quia alia lege quam nostra ex Adam descendit. Non enim corruptione libidinis, sed virtute Spiritus sancti de virgine concepta est.
