Distinctio V — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

 

De confirmatione stantium et lapsu cadentium.

Denique libertate arbitrii utentes, quod libera potestas est et rationalis voluntatis habilitas, alii elegerunt bonum, et sunt ad Deum conversi, alii elegerunt malum et ita sunt a Deo aversi. Converti autem ad Deum fuit ei caritate adhaerere. Averti a Deo fuit caritati invidere. Data enim fuit statibus cooperans libero arbitrio gratia, qua iuvarentur efficaciter bene velle et operari ; et in eo perseverare, quod fuit ad Deum converti : Sane operante gratia non egebant. Ipsa enim est, qua iustificatur impius, ut fiat pius. Illi autem mali non fuerunt, iustificari igitur non egebant.

 

 

An aversio a Deo angelis malis sit imputanda.

Sed cum sine gratia ad Deum converti non poterant, putatur a quibusdam cadentibus non esse imputandum, quod non sunt conversi. Quippe nec illorum culpa fuit, inquiunt, quod eis non est data gratia, quae nulla praecesserat. Nos autem dicimus, nullam praecedentem culpam, gratiam impedisse, sed dumtaxat, qua in cadendo fuit. Potuerunt enim stare ut caeteri, cum nihil impediret ad standum, nihilque impelleret ad cadendum. Casus ergo manifesta culpa fuit, quare gratia non daretur.

 

 

De beatitudine stantium, et an eam meruerint.

Itaque confirmati, beati mox exstiterunt. Solet autem quaeri, an beatitudinis praemium, aliquod praecesserit meritum ? Quod quibusdam videtur, si non ex tempore, saltem causa, dicentibus sanctos angelos simul percepisse gratia meriti et praemii. Verum fidelius credendum putamus, meritum secutum esse, et tunc gratiam qua beate viverent, eos percepisse dumtaxat ; sane postea per obsequia Creatori iugiter exhibita, praemium ab initio perceptum mereri, ac meruisse.