Distinctio XL — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

 

 

De operibus quando sint bona vel mala.

Opera enim secundum finem pensanda dicimus, utrum sint bona vel mala, exceptis quibusdam, quae sic per se mala sunt, ut ex causa nulla possint esse bona. Quod Augustinus ita dicit : Ea quae sunt, non per seipsa peccata, nunc sunt bona, nunc mala, cum causas scilicet habuerint bonas, vel malas. Sicut victum praebere pauperi, bonum est, si fit causa misericordiae, et cum recta fide. Et concubitus coniugalis ; si ea fide fiat, ut gignantur regenerandi. Haec rursus mala sunt, si iactantis causa pascitur pauper, et si ex lascivia cum uxore concumbitur.

 

 

Non tantum quare ; sed etiam quid fiat attendendum est.

Cum vero opera ipsa per se peccata sunt, ut furta, stupra, blasphemiae. Quis dicat causis bonis facienda esse, vel peccata non esse, quasi furtum fiat diviti, ut ex eo detur pauperi : vel falsum testimonium feratur, ut innocens liberetur ? Quod enim faciamus, non possit recte fieri, si semel concesserimus in malis actibus, non quid fiat, sed quare fiat esse quaerendum, ut quaecumque pro bonis fiant causis, nec ipsa mala esse iudicentur ?