Distinctio XV — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

 

 

De ornatu quinta diei.

Ornatus autem quintae diei, fuit creatio animantium ex aquis. Sic enim dixit Deus :

Producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram.

De quibus duo elementa sunt ornata, scilicet aer in volatilibus, et aquae in natatilibus.

 

 

De ornatu sextae diei.

Die quoque sexta ornata est terra in bestiis. Unde dixit Deus :

Producat terra animam viventem, iumenta, reptilia et bestias terrae, secundum species suas,

quas omnes creatae sunt innoxiae, sed propter peccatum factae sunt pleraeque noxiae.

 

 

De creatione hominis.

Omnibus igitur dispositis ut pertrinximus, novissime factus est homo, et in mundum tanquam universorum dominus, et possessor inductus.

Unde sequitur :

Vidit Deus quod esset bonum, ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram :

 de cuius creatione amodo tractemus, sed de die septima prius absolvamus.

 

 

De ornatu diei septima ?

Scriptum est igitur :

Complevit Deus die septimo opus suum, et requievit ab universo opere quod patrarat,

hoc est, perfecerat.

 

 

Quomodo intelligatur Deum requievisse.

Denique requievisse dicitur Deus, non quasi lassus operando, sed novam creaturam facere cessando. Sicut etiam in Apocalypsi accipitur : inquit :

Non habebant, inquit, requiem dicentia :

 Sanctus hoc est, dicere sanctus non cessabant.

 

 

Quomodo intelligatur Deum complesse opus suum die septima. Benedictio diei septimae.

Sed qualiter in ea die opus suum dicitur complevisse, cum in ea legatur nihil fecisse ; nisi forte quod in ea benedixit et sanctificavit, sicut Scriptura testatur :

Benedixit, inquit, dici septimo, et sanctificavit illum,

 quod operari fuit. Sicut Salomon opus fecit cum templum dedicavit. Illum autem diem sanctificasse dicitur, quia eum prae caeteris mystica benedictione donavit.

Unde in lege :

Memento sanctificare diem sabbati :

vel complevit Deus die septima opus suum, hoc est, perfectum et consummatum vidit.