Distinctio XXXVI — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XXXVI
De varietate peccatorum.
Sciendum est, quaedam sic esse peccata, ut sint etiam poena peccatorum.
Unde Augustinus : Inter primum peccatum apostasiae, et ultimam poenam Gehennae sunt media, quae et peccata sunt et poena peccati.
Gregorius quoque ait : Peccatum quod per poenitentiam citius non deletur, aut peccatum et causa peccati est, aut peccatum et poena peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccati. Peccatum autem dicitur causa peccati respectu sequentis ; poena vero respectu procedentis peccati. Cum enim peccatum per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit, quod non solum peccatum, sed et poena peccati est, quia iusto iudicio Deus cor peccantis obnubilat, ut procedentis peccati merito, etiam in alia cadat.
Unde Ioannes :
Per hoc sane videtur, aliquod peccatum, illud scilicet quod est poena peccati, iustum esse. Quia, ut Augustinus ait, omnis poena peccati iusta est. Sed notandum quod peccatum dicitur poena et corruptio vel privatio boni, non per essentiam, sed per efficientiam. Vel velut divitis dicuntur esse gaudium, non quia sint, sed quia faciunt gaudium. Sic et in Epistola Petri :
eam dico patienter toleratam. Sic et peccatum, statim ut ab aliquo fit, a Deo separat, et naturalia bona obtenebrat. Quae separatio, vel obtenebratio, est corruptio et poena peccati essentialiter, et haec a Deo est, peccatum vero non. Quod Augustinus ita dicit : Praescit Deus, sed non praedestinat ea quae non est facturus, hoc est omnia mala, quae etsi sint aliqua peccata simul et poenae secundum illud : Tradidit illos Deus in passiones ignominiae, etc. Nos tamen peccatum Dei est, sed iudicium, id est poena.
