Distinctio XVI — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

De creatione hominis. Quomodo homo sit factus.

Decursis supradictis de creatione hominis, videamus, inquirentes quomodo, et qualis sit homo factus, exinde qualiter sit homo lapsus, tertio qualiter sit reparatus. In Genesi ergo legitur :

Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Dicendo faciamus, una opera trium Personarum ostenditur : dicendo, nostram, aequalis substantia trium Personarum ostenditur, vel monstratur. Ex persona enim Patris hic dicitur ad Filium, et ad Spiritum sanctum, non ad angelos, quia Dei et angelorum non est una imago, vel similitudo.

 

 

Quatis factus est homo. In quibus consideratur imago et similitudo.

Denique factus est homo secundum mentem ad imaginem Dei propter memoriam, intelligentiam et dilectionem. Ad similitudinem vero propter innocentiam et iustitiam, quae in mente hominis naturaliter sunt. Vel imago in aliis omnibus. Similitudo vero in essentia animae, quia et immortalis et indivisibilis est.

Unde Augustinus : Anima similis facta est Deo, quia immortalem et indissolubilem fecit eam Deus. Imago ergo pertinet ad formam, similitudo ad naturam.

 

 

Quomodo homo dicitur imago Dei.

Homo etiam dicitur imago Dei. Unde Apostolus :

Vir est imago et gloria Dei :

 quod de mente dicitur proprie, et tamen de homine dicitur, in quo est ipsa pictura, imago dicitur.

 

 

Homo dicitur imago et ad imaginem Dei : Filius vero solum imago.

Notandum quoque quod homo imago dicitur, et ad imaginem ; Filius vero imago tantum, quod quare sit Augustinus dicit : Homo ita imago dicitur, quod et ad imaginem, quia non aequatur parilitate, sed accedit quadam similitudine ; Filius autem est imago, sed non ad imaginem, quia aequalis est Patri. Ecce secundum proprietatem mentis homo est similis Deo, sed etiam corpus eius hoc indicat, quod est in caelum erectum.