Distinctio XXXV — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
Distinctio XXXV
DISTINCTIO XXXV
Quid si peccatum.
Peccatum autem est, ut Augustinus ait, omne dictum vel factum vel concupitum, quod fit contra legem Dei.
Idem : Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi, quod iustitia vetat : Ambrosius quoque ait : Quid est peccatum nisi praevaricatio legis divinae, et caelestium inobedientia praeceptorum ? Ex quibus manifestum est actum malum interiorem et exteriorem, scilicet malam cogitationem, locutionem et operationem esse peccatum. Praecipue tamen in voluntate peccatum consistit, ex qua tanquam ex arbore mala, opera mala procedunt quasi fructus mali.
