Distinctio XLIII — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XLIII
De peccato in Spiritum sanctum. Quid obstinatio. Quid desperatio. Quid sit peccatum hoc non remitti.
Est praeterea quoddam peccatum caeteris damnabilius, scilicet peccare in Spiritum sanctum ; quod, ut veritas dicit, neque hic remittetur, neque in futuro. Hac autem peccatum committit aliquis, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat fraternitatem, invidiae facibus agitatus, si tamen in hac scelerata perversitate finierit hanc vitam. Cor enim impoenitens, quandiu quisque hic vivit, iudicari non potest. Hoc autem peccatum, ut quidam dicunt, obstinatio est, vel desperatio.
Est autem obstinatio, pertinacia mentis induratae in malitia, per quam fit homo impoenitens.
Desperatio est, qua quis penitus diffidit de Dei bonitate, putans suam malitiam divinam bonitatem excedere. Sicut Cain.
Quod peccatum dicitur non remitti, non quia non sit ignoscendum peccanti, si poeniteat : sed quia tanta labes est illius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit. Ideo recte Ioannes dicit :
quasi perduratum, non pro eo dico, ut quis oret, quia qui sic peccat, nullis orationibus hic vel in futuro iuvari potest. Quod autem dicitur : Est peccatum in Patrem, et Filium et Spiritum sanctum, non sic accipitur, quasi trium personarum offensa dividatur. Sed ibi tria genera peccatorum ostenduntur, non tamen omnium distinguuntur, sed duo remissibilium, et unum irremissibilium est. Peccare enim in Patrem cui attribuitur potentia, est peccare per infirmitatem. Peccare autem in Filium, cui attribuitur sapientia, est peccare per ignorantiam, et haec duo remissibilia sunt. Tertium autem quod irremissibile est, expositum est.
De venialibus peccatis. Quid deleat venialia peccata.
Sunt autem et venialia peccata, scilicet levia, quae tantum poenam temporalem merentur. Haec autem per ignorantiam vel oblivionem, vel subreptionem, vel necessitatem, vel fragilitatem carnis, vel inviti, vel volentes quotidie committimus. De his dicitur :
hoc est frequenter peccabit. De levibus enim peccatis hoc ait Salomon, sine quibus haec vita non ducitur. Quae propter nimiam caritatem statim commissa dimittuntur. Unde ibidem subditur, et resurget. In minus autem perfectis, levi poenitentia opus est. Sufficit enim Dominica oratio, et mutua confessio ; alioquin post mortem gravantur, sed dimittuntur si bonis actibus in vita promeruit homo ut sibi dimittantur.
