Distinctio XXXIV — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XXXIV

DISTINCTIO XXXIV

 

 

De peccato actuali secundum eius causalitatem.

Post praedicta vero de actuali peccato, agamus considerantes, quae fuit origo peccati, et in qua re sit peccatum, et quid sit peccatum, et quot modis contrahatur. Sciendum quod, quia ante peccatum nulla res fuit nisi bona, bona itaque res, scilicet hominis vel angeli natura, existit origo peccati.

Unde Augustinus : Malam voluntatem unde dicis ortam, nisi ex bono ? Si enim ex angelo vel homine, quid haec duo erant, priusquam in eis mala voluntas oriretur, nisi bonum opus Dei, et laudanda natura ? Ergo ex bono oritur malum, nec fuit unde posset oriri nisi ex bono.

 

 

Mala voluntas fuit secundaria causa malorum. In qua re sit malum.

Caeterum ex mala voluntate tanquam ex arbore mala, fiunt omnia mala, quae ad nos pertinent, tanquam fructus mali.

Similiter non in alia re, nisi in bona est malum, quod ex Augustinus probatur. Malum nihil aliud est, quam corruptio vel privatio boni, quae in bono dumtaxat est, hoc est, in natura : quandiu itaque natura corrumpitur, inest ei bonum quo privetur, ac per hoc si non esset bonum, in qua malum esset, prorsus nec malum esse possit. In quo dialecticorum regula fallit qua dicunt, nulli rei simul inesse duo contraria. Cum enim bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis, et nisi in bonis esse non possunt. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura, in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videtur, cum vitiosa natura mala esse dicitur, nisi malum esse quod bonum est. Inde etiam cum dicitur homo malus, quid dicitur nisi bonum malum ? Sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Sane hoc dicendo non incidimus in illud propbeticum : Vae, qui bonum malum dicunt, vel malum bonum. Illud enim intelligendum est de rebus bonitatis et malitiae, quibus homines boni vel mali soni. Velut si quis dicat, adulterium bonum vel naturam in quantum natura est, malum esse.