Distinctio XXIX — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTNCTIO XXIX
An homo ante peccatum eguerit gratia operante.
Post haec sciendum est hominem ante peccatum etiam operante gratia egere, non ut ea liberaretur a peccato, sed ut praepararetur ad bonum efficaciter volendum.
Unde Augustinus : Nec tunc sine gratia ullum meritum esse potuisset, quia et si peccatum in solo erat arbitrio constitutum, non tamen iustitia habenda vel retinenda, sufficiebat liberum arbitrium, nisi divinum praeberetur auxilium.
An homo ante lapsum habuerit virtutes.
Item sciendum est quod caritatem et virtutes habuit homo ante peccatum, ut his auctoritatibus probatur.
Ait enim Augustinus : Adam, perdita caritate, malus inventus est.
Item : Adam ante peccatum spirituali mente praeditus fuit.
Item : Adam quando solus erat, non est praevaricatus, quia mens eius adhaerebat Deo.
Item : Homo ante peccatum beatissimus auram carpebat aetheream. Virtutes igitur habuit quas per peccatum perdidit, propter quod de paradiso eiectus est dicente Domino : Videte ne forte
quod non ita dicitur, ut viveret in aeternum si comedisset, sed modo irati locutus est Dominus de superbo, et est sensus : Cavete vos angeli, ne comedat de ligno vitae, quo est indignus, de quo si perstitisset, et comederet et viveret in aeternum.
De flammeo gladio ante paradisum.
Ne vero possit ad illud accedere, posuit Deus ante paradisum Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem. Quod ita ad litteram potest accipi, quia per ministerium angelorum ignea custodia ibi posita est. Spiritualiter vero intelligi datur, quod nisi per caritatem, quae est plenitudo scientiae, temporales poenas (sic) quae etiam versatiles sunt, quia, cum tempore vertuntur, ad vitam non reditur.
