Distinctio II — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio II

DISTINCTIO II

 

 

De natura angelicam speciali. Tempus angelicae creationis.

De angelica natura tractaturi, videamus quando creata fuit, et ubi, et qualis effecta, qualisque perfecta. De ordinibus quoque et de officiis, ac nominibus eorum, aliisque pluribus. Angelum vero ante omnem aliam creaturam factum esse constat, sicut scriptum est :

Primo omnium creata est sapientia,

quod de angelica natura necesse est, ut intelligatur, quae saepe vita, sapientia, et lux in Scripturis dicitur. Sapientia quippe Dei quae ipse Deus est, increata est. Sed quomodo hoc est ? Cum alibi Scriptura dicat :

In principio creavit Deus caelum et terram ;

et :

Initio tu, Domine, terram fundasti.

 Profecto, si initio, terram creavit, ante eam nihil factum est. Quod si angelus primo omnium, tunc et ante terram factus esse probatur.

 

 

Quomodo primo omnium creata sapientia.

Ne igitur in tantis eloquiis aliqua adversitas esse videatur, videtur hoc tenendum esse, quod simul spiritualis et corporalis creatura facta sit.

Unde Salomon :

Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul,

id est, spiritualem et corporalem naturam. Inde etiam Augustinus per caelum et per terram spiritualem corporalemque creaturam intelligi ait, et hac creata sunt in principio scilicet temporis, vel in principio, quia primo facta sunt. Tamem primo omnium creata est sapientia, quia etsi non tempore, praecedit tamen dignitate angelus. Vel primo omnium dicitur, non quantum ad essentiam, sed quantum ad formae distinctionem. Spiritualis quippe natura in ipsa sui prima conditione distinctam creditur accepisse formam, quod non corporalis creatura, cum hono sit Deus in sex diebus operatus. Sed informis et confusa, hoc est, sine forma distinctione primum facta est.

Unde secundum Graecos χάος et ϋλη, chaos et hyle dicta est, hoc sane non temerarie asserimus, sed salva reverentia secretorum intimanus.

 

 

Ubi angeli creati.

Proinde in caelo creati sunt angeli. Unde Dominus ait :

Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem :

ubi non accipitur caelum firmamentum, quod secunda die factum est, sed empyreum, hoc est, igneum, a splendore, non a calore dictum. Quod factum, statim angelis est repletum.

Unde Beda : Hoc superius caelum quod a mundi volubilitate secretum est, creatum mox sanctis angelis est impletum, quos in principio cum caelo et terra conditos Dominus testatur dicens :

Ubi eras cum me lauderent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei ?

 Astra autem matutina et filios Dei eosdem angelos vocat.

Sed si in caelo facti sunt angeli, quomodo dicit Lucifer :

Ascendam in caelum, et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo.

 Sed ibi caelum vocat Dei celsitudinem, cui aequari volebat. Et est sensus, ascendam in caelum, id est ad aequalitatem Dei.